BELLVM PVNICVM SECVNDVM
|
|
Post primum Punicum bellum vix quadriennii
|
1.22.1
|
requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio—
|
|
nec enim amplius decem et octo annos habet—sed
|
|
adeo cladium atrocitate terribilius ut, si quis conferat
|
|
damna utriusque populi, similior victo sit populus ille
|
5
|
qui vicit. urebat nobilem populum mare ablatum, rap-
|
|
tae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. hinc
|
|
ultionem puer Hannibal ad aram patri iuraverat, nec
|
|
morabatur. igitur in causam belli Saguntos electa est,
|
|
vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Roma-
|
10
|
nos magnum quidem sed triste monumentum, quam
|
|
in libertatem communi foedere exceptam Hannibal,
|
|
causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum
|
|
manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.
|
|
summa foederum Romanis religio est; itaque ad audi-
|
15
|
tum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis
|
|
quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum
|
|
prius more legitimo queri malunt. <Saguntini> interim
|
|
iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa
|
|
denique in rabiem fide inmanem in foro excitant ro-
|
20
|
gum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus
|
|
suis ferro et igne corrumpunt. huius tantae cladis auctor
|
|
Hannibal poscitur. tergiversantibus Poenis dux lega-
|
|
tionis "quae" inquit "mora est?" Fabius "in hoc ego
|
|
sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis?" subcla-
|
25
|
mantibus bellum, "bellum igitur" inquit "accipite".
|
|
et excusso in media curia togae gremio non sine horrore,
|
|
quasi plane sinu bellum ferret, effudit.
|
|
Similis exitus belli initiis fuit. nam quasi has
|
|
inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico
|
30
|
parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum
|
|
vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum
|
|
qui id gessere bellum exitio parentatum est. igitur
|
|
ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa
|
|
Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis
|
35
|
iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam
|
|
impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis
|
|
fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.
|
|
Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque
|
|
Ticinum valido statim fragore detonuit. tum Scipione
|
40
|
duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in
|
|
hostium manus imperator, nisi protectum patrem prae-
|
|
textatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. hic
|
|
erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex
|
|
malis eius habiturus.
|
45
|
Ticino Trebia succedit. hic secunda Punici belli
|
|
procella desaevit Sempronio consule. tum callidissimi
|
|
hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se igni-
|
|
bus prius oleoque fovissent, —horribile dictu—homines
|
|
a meridie et sole venientes nostra nos hieme vicerunt.
|
50
|
Trasymennus lacus tertium fulmen Hannibalis
|
|
imperatore Flaminio. ibi quoque ars nova Punicae frau-
|
|
dis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus
|
|
equitatus terga subito pugnantium invasit. nec de dis
|
|
possumus queri. inminentem temerario duci cladem
|
55
|
praedixerant insidentia signis examina et aquilae pro-
|
|
dire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae
|
|
tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque
|
|
discursus et mota vehementius arma fecerunt.
|
|
Quartum id est paene ultimum volnus imperii
|
60
|
Cannae, ignobilis Apuliae vicus; sed magnitudine cla-
|
|
dis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas.
|
|
ibi in excidium infelicis exercitus dux terra, caelum
|
|
dies, tota rerum natura consensit: si quidem non con-
|
|
tentus simulatis transfugis Hannibal, qui mox terga
|
65
|
pugnantium ceciderunt, insuper callidus imperator
|
|
in patentibus campis, observato loci ingenio, quod et
|
|
sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et Eurus ab oriente
|
|
semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut
|
|
Romanis adversus haec omnia obversis secundum
|
70
|
caelum tenens vento pulvere sole pugnaret. itaque duo
|
|
maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec
|
|
Hannibal diceret militi suo "parce ferro". ducum fugit
|
|
alter, alter occisus est; dubium uter maiore animo:
|
|
Paulum puduit, Varro non desperavit. documenta
|
75
|
cladis cruentus aliquamdiu Aufidus, pons de cadave-
|
|
ribus iussu ducis factus in torrente Vergelli, modii
|
|
duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris
|
|
taxata mensura. dubium deinde non erit quin ulti-
|
|
mum illum diem habitura fuerit Roma quintumque
|
80
|
intra diem epulari Hannibal in Capitolio potuerit,
|
|
si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris
|
|
ferunt, Hannibal quem ad modum sciret vincere, sic
|
|
uti victoria scisset. sed tum quidem illum, ut dici volgo
|
|
solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala
|
85
|
et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt. cum
|
|
victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma Cam-
|
|
paniam Tarentumque peragrare; ubi mox et ipse et
|
|
exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Ca-
|
|
puam Hannibali Cannas fuisse: si quidem invictum
|
90
|
Alpibus, indomitum armis Campani—quis crederet?—
|
|
soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.
|
|
Interim respirare Romanus et quasi ab inferis
|
|
emergere. arma non erant: detracta sunt templis. deerat
|
|
iuventus: in sacramentum liberata servitia. egebat
|
95
|
aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit,
|
|
nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat
|
|
quicquam sibi auri reliquerunt. eques secutus exem-
|
|
plum imitataeque equitem tribus. denique vix suffe-
|
|
cere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcello-
|
100
|
que consulibus, cum privatorum opes in publicum
|
|
referrentur. quid autem? in eligendis magistratibus
|
|
quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus
|
|
consilium de creandis consulibus petiverunt. quippe
|
|
adversus hostem totiens victorem tam callidum non vir-
|
105
|
tute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat.
|
|
Prima redeuntis et, ut sic dixerim, revivescentis
|
|
imperii spes Fabius fuit, qui novam de Hannibale
|
|
victoriam commentus est, non pugnare. hinc illi cogno-
|
|
men novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc
|
110
|
illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. itaque per
|
|
Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus
|
|
sic maceravit Hannibalem, ut, qui frangi virtute non
|
|
poterat, mora comminueretur. inde Claudio Marcello
|
|
duce etiam congredi ausus est: comminus venit et
|
115
|
perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis
|
|
excussit. ausus et Sempronio Graccho duce per Luca-
|
|
niam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum—
|
|
o pudor!—manu servili pugnaret: nam hucusque tot
|
|
mala compulerant. sed libertate donati fecerunt de
|
120
|
servitute Romanos. o horribilem in tot adversis fidu-
|
|
ciam! immo, o singularem animum ac spiritum populi
|
|
Romani! tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua
|
|
dubitaret, ausus tamen est in diversa respicere, cumque
|
|
hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret
|
125
|
mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et
|
|
hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam
|
|
divisa per terrarum orbem arma mittebat.
|
|
Sicilia mandata Marcello. nec diu restitit: tota
|
|
enim insula in una urbe superata est. grande illud et
|
130
|
ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis
|
|
Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt.
|
|
longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille
|
|
marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hac-
|
|
tenus profuere ut pulchritudini victae urbis parceretur.
|
135
|
Sardiniam Gracchus arripuit. nihil illi gentium
|
|
feritas Insanorumque—nam sic vocantur—inmani-
|
|
tas montium profuere. saevitum in urbes urbemque
|
|
urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis
|
|
saltem desiderio patrii soli domaretur.
|
140
|
In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones
|
|
paene totam Poenis eripuerant. sed insidiis Punicae
|
|
fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi
|
|
proeliis cum Punicas opes cecidissent. sed Punicae
|
|
insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum
|
145
|
evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant.
|
|
igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu
|
|
Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant,
|
|
bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam,
|
|
illam seminarium hostilis exercitus, illam Hannibalis
|
150
|
eruditricem—incredibile dictu—totam a Pyrenaeis
|
|
montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,
|
|
nescias citius an felicius. quam velociter, quattuor
|
|
anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat.
|
|
eodem quippe quo obsessa est die capta est, omen-
|
155
|
que Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est
|
|
Hispana Carthago. certum est tamen ad profligandam
|
|
provinciam maxime profecisse singularem ducis sancti-
|
|
tatem, quippe qui captivos pueros puellasque praeci-
|
|
puae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspec-
|
160
|
tum quidem suum passus adduci, ne quid de virginitatis
|
|
integritate delibasse saltem vel oculis videretur.
|
|
Haec inter diversa terrarum populus Romanus. nec
|
|
ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem submovere
|
|
poterat Hannibalem. pleraque ad hostem defecerant,
|
165
|
et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque
|
|
viribus utebatur. iam tamen eum plerisque oppidis et
|
|
regionibus excusseramus, iam Tarentos ad nos redie-
|
|
rat, iam et Capua, sedes et domus et patria altera
|
|
Hannibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno
|
170
|
duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam
|
|
converteretur. o populum dignum orbis imperio, dignum
|
|
omnium favore et admiratione hominum ac deorum!
|
|
compulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit
|
|
et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit;
|
175
|
sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte
|
|
Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque
|
|
pugnabat. quid ergo miramur moventi castra a tertio
|
|
lapide Hannibali iterum ipsos deos—deos inquam,
|
|
nec fateri pudebit—restitisse? tanta enim ad singulos
|
180
|
illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum
|
|
violentia coorta est, ut divinitus hostem submoveri
|
|
non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capitolio
|
|
videretur. itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae
|
|
recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam
|
185
|
reliquisset. parva res dictu, sed ad magnanimitatem
|
|
populi Romani probandam satis efficax, quod illis
|
|
ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Hannibal
|
|
castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus
|
|
invenit emptorem. voluit Hannibal contra imitari fidu-
|
190
|
ciam subiecitque argentarias urbis tabernas: nec sector
|
|
inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.
|
|
Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam
|
|
deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater
|
|
Hannibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli
|
195
|
mole veniebat. actum erat procul dubio, si vir ille se
|
|
cum fratre iunxisset. sed hunc quoque, tantum quod
|
|
ab Alpe descenderat, apud Metaurum castra metantem
|
|
Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in
|
|
ultimo Italiae angulo submovebat Hannibalem, Livius
|
200
|
in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis
|
|
Italiae fauces, signa converterat. tanto, id est omni qua
|
|
longissima Italia, solo interiacente, quo consilio, qua ce-
|
|
leritate consules castra coniunxerint inopinatumque ho-
|
|
stem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Hannibal
|
205
|
senserit, difficile dictu est. certe Hannibal re cognita cum
|
|
proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, "agnosco"
|
|
inquit "infelicitatem Carthaginis". haec fuit illius viri non
|
|
sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.
|
|
Iam certum erat Hannibalem etiam ipsius confes-
|
210
|
sione posse vinci: sed tot rerum prosperarum fiducia
|
|
plenus populus Romanus magni aestimabat asperri-
|
|
mum hostem in sua Africa debellare. duce igitur
|
|
Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari
|
|
coepit Hannibalem et Italiae suae clades in Africa
|
215
|
vindicare. quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit,
|
|
quos Syphacis Numidici regis equitatus! quae quan-
|
|
taque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit!
|
|
denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis
|
|
portas obsidione quatiebat. sic factum ut inhaerentem
|
220
|
atque incubantem Italiae extorqueret Hannibalem. non
|
|
fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum
|
|
duo omnium et ante et postea ducum maxime duces,
|
|
ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus
|
|
signis direxere aciem. sed et conloquium fuit inter
|
225
|
ipsos de legibus pacis: steterunt diu mutua admira-
|
|
tione defixi. ubi de pace non convenit, signa cecinere.
|
|
constat utriusque confessione nec melius instrui aciem
|
|
nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Hannibalis,
|
|
Hannibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. sed
|
230
|
tamen Hannibal cessit, praemiumque victoriae Africa
|
|
fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.
|
|