| BELLVM MACEDONICVM PRIMVM | |
| Post Carthaginem vinci neminem puduit. secutae | 1.23.1 |
| sunt statim Africam gentes, Macedonia, Graecia, Sy- | |
| ria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente | |
| fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator | |
| quondam imperii populus. itaque quamvis tum Philip- | 5 |
| pus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi | |
| cum rege Alexandro videbantur. Macedonicum bellum | |
| nomine amplius quam spectatione gentis fuit. causa | |
| coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem domi- | |
| nantem in Italia Hannibalem sibi socium iunxerat; | 10 |
| postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra | |
| regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et | |
| aras et sepulcra ipsa saeviret. placuit senatui opem | |
| tantis ferre supplicibus. quippe iam gentium reges | |
| duces, populi nationes praesidia sibi ab hac urbe repe- | 15 |
| tebant. primum igitur Laevino consule populus Roma- | |
| nus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora veluti | |
| triumphanti classe peragravit. spolia quippe Siciliae | |
| Sardiniae, Hispaniae Africae praeferebat, et manifestam | |
| victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. | 20 |
| aderat sponte in auxilium Attalus, rex Pergamenorum, | |
| aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari, | |
| consul a terris omnia equis virisque quatiebat. bis | |
| victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen | |
| nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum ad- | 25 |
| spectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo | |
| ferro sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis | |
| ultra mortem patebant. enimvero Flaminino duce invios | |
| antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta | |
| vadentem et ipsa Macedoniae claustra penetravimus. | 30 |
| introisse victoria fuit. nam postea numquam ausus | |
| congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, | |
| uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur. et | |
| illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, | |
| mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboean et | 35 |
| grassantem sub Nabide suo Lacedaemona compescuit. | |
| Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus | |
| viveret suis et avita libertate frueretur. quae gaudia, | |
| quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in | |
| theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! | 40 |
| quo certavere plausu! quid florum in consulem profu- | |
| derunt! et iterum iterumque praeconem repetere vocem | |
| illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, | |
| nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo | |
| aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur. | 45 |