| BELLVM SYRIACVM REGIS ANTIOCHI | |
| Macedoniam statim et regem Philippum Antio- | 1.24.1 |
| chus excepit quodam casu, quasi de industria sic | |
| adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa | |
| in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se sugge- | |
| rentibus causis imperium procederet, et cum terrarum | 5 |
| orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret. non aliud | |
| formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas | |
| et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando | |
| perfossi invii montes, quando velis opertum mare nun- | |
| tiaretur. ad hoc caelestes minae territabant, cum umore | 10 |
| continuo Cumanus Apollo sudaret. sed hic faventis | |
| Asiae suae numinis timor erat. nec sane viris opibus | |
| armis quidquam copiosius Syria; sed in manus tam | |
| ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho spe- | |
| ciosius quam quod a Romanis victus est. inpulere regem | 15 |
| in id bellum illinc Thoas Aetoliae princeps, inhono- | |
| ratam apud Romanos querens adversus Macedonas | |
| militiae suae societatem, hinc Hannibal, qui in Africa | |
| victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo | |
| Romano toto orbe quaerebat. et quod illud fuisset | 20 |
| periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si | |
| Asiae viribus usus fuisset miser Hannibal? sed rex | |
| suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum | |
| movere. Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos | |
| pertinebat. hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio | 25 |
| positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario | |
| iure repetebat. hoc velut sidere, Asiatici belli mota | |
| tempestas. et maximus regum, contentus fortiter indi- | |
| xisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset | |
| ex Asia, occupatis statim insulis Graeciaeque litoribus | 30 |
| otia et luxus quasi victor agitabat. Euboean insulam | |
| continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus | |
| aquis Euripus abscidit. hic ille positis aureis sericisque | |
| tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes | |
| aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique | 35 |
| quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem | |
| agere videretur, virginum puerorumque dilectus habe- | |
| bat. talem ergo regem iam luxuria sua debellatum | |
| Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula | |
| adgressus ipso statim adventus sui nuntio coegit ab | 40 |
| insula fugere. tum praecipitem apud Thermopylas | |
| adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa caede | |
| memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem | |
| mari ac terra cedere coegit. statim et e vestigio itur in | |
| Syriam. classis regia Polyxenidae Hannibalique com- | 45 |
| missa—nam rex proelium nec spectare poterat— | |
| duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodis tota | |
| laceratur. ne sibi placeant Athenae: in Antiocho vicimus | |
| Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus, Epheso | |
| Salamina pensavimus. tum consule Scipione, cui frater, | 50 |
| ille modo victor Carthaginis Africanus, voluntaria | |
| legatione aderat, debellari regem placet. et iam toto | |
| cesserat mari, sed nos imus ulterius. Maeandrum ad | |
| amnem montemque Sipylum castra ponuntur. hic rex | |
| incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis conse- | 55 |
| derat. trecenta milia peditum, equitum falcatorumque | |
| curruum non minor numerus. elephantis ad hoc in- | |
| mensae magnitudinis, auro purpura argento et suo | |
| ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat. sed haec | |
| omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui su- | 60 |
| bito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. | |
| primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fue- | |
| runt. victo et supplici pacem partemque regni dari | |
| placuit eo libentius, quod tam facile cessisset. |