| BELLVM PVNICVM SECVNDVM | |
| Post primum Punicum bellum vix quadriennii | 1.22.1 |
| requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio— | |
| nec enim amplius decem et octo annos habet—sed | |
| adeo cladium atrocitate terribilius ut, si quis conferat | |
| damna utriusque populi, similior victo sit populus ille | 5 |
| qui vicit. urebat nobilem populum mare ablatum, rap- | |
| tae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. hinc | |
| ultionem puer Hannibal ad aram patri iuraverat, nec | |
| morabatur. igitur in causam belli Saguntos electa est, | |
| vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Roma- | 10 |
| nos magnum quidem sed triste monumentum, quam | |
| in libertatem communi foedere exceptam Hannibal, | |
| causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum | |
| manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. | |
| summa foederum Romanis religio est; itaque ad audi- | 15 |
| tum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis | |
| quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum | |
| prius more legitimo queri malunt. <Saguntini> interim | |
| iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa | |
| denique in rabiem fide inmanem in foro excitant ro- | 20 |
| gum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus | |
| suis ferro et igne corrumpunt. huius tantae cladis auctor | |
| Hannibal poscitur. tergiversantibus Poenis dux lega- | |
| tionis "quae" inquit "mora est?" Fabius "in hoc ego | |
| sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis?" subcla- | 25 |
| mantibus bellum, "bellum igitur" inquit "accipite". | |
| et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, | |
| quasi plane sinu bellum ferret, effudit. | |
| Similis exitus belli initiis fuit. nam quasi has | |
| inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico | 30 |
| parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum | |
| vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum | |
| qui id gessere bellum exitio parentatum est. igitur | |
| ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa | |
| Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis | 35 |
| iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam | |
| impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis | |
| fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit. | |
| Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque | |
| Ticinum valido statim fragore detonuit. tum Scipione | 40 |
| duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in | |
| hostium manus imperator, nisi protectum patrem prae- | |
| textatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. hic | |
| erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex | |
| malis eius habiturus. | 45 |
| Ticino Trebia succedit. hic secunda Punici belli | |
| procella desaevit Sempronio consule. tum callidissimi | |
| hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se igni- | |
| bus prius oleoque fovissent, —horribile dictu—homines | |
| a meridie et sole venientes nostra nos hieme vicerunt. | 50 |
| Trasymennus lacus tertium fulmen Hannibalis | |
| imperatore Flaminio. ibi quoque ars nova Punicae frau- | |
| dis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus | |
| equitatus terga subito pugnantium invasit. nec de dis | |
| possumus queri. inminentem temerario duci cladem | 55 |
| praedixerant insidentia signis examina et aquilae pro- | |
| dire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae | |
| tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque | |
| discursus et mota vehementius arma fecerunt. | |
| Quartum id est paene ultimum volnus imperii | 60 |
| Cannae, ignobilis Apuliae vicus; sed magnitudine cla- | |
| dis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. | |
| ibi in excidium infelicis exercitus dux terra, caelum | |
| dies, tota rerum natura consensit: si quidem non con- | |
| tentus simulatis transfugis Hannibal, qui mox terga | 65 |
| pugnantium ceciderunt, insuper callidus imperator | |
| in patentibus campis, observato loci ingenio, quod et | |
| sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et Eurus ab oriente | |
| semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut | |
| Romanis adversus haec omnia obversis secundum | 70 |
| caelum tenens vento pulvere sole pugnaret. itaque duo | |
| maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec | |
| Hannibal diceret militi suo "parce ferro". ducum fugit | |
| alter, alter occisus est; dubium uter maiore animo: | |
| Paulum puduit, Varro non desperavit. documenta | 75 |
| cladis cruentus aliquamdiu Aufidus, pons de cadave- | |
| ribus iussu ducis factus in torrente Vergelli, modii | |
| duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris | |
| taxata mensura. dubium deinde non erit quin ulti- | |
| mum illum diem habitura fuerit Roma quintumque | 80 |
| intra diem epulari Hannibal in Capitolio potuerit, | |
| si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris | |
| ferunt, Hannibal quem ad modum sciret vincere, sic | |
| uti victoria scisset. sed tum quidem illum, ut dici volgo | |
| solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala | 85 |
| et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt. cum | |
| victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma Cam- | |
| paniam Tarentumque peragrare; ubi mox et ipse et | |
| exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Ca- | |
| puam Hannibali Cannas fuisse: si quidem invictum | 90 |
| Alpibus, indomitum armis Campani—quis crederet?— | |
| soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. | |
| Interim respirare Romanus et quasi ab inferis | |
| emergere. arma non erant: detracta sunt templis. deerat | |
| iuventus: in sacramentum liberata servitia. egebat | 95 |
| aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, | |
| nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat | |
| quicquam sibi auri reliquerunt. eques secutus exem- | |
| plum imitataeque equitem tribus. denique vix suffe- | |
| cere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcello- | 100 |
| que consulibus, cum privatorum opes in publicum | |
| referrentur. quid autem? in eligendis magistratibus | |
| quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus | |
| consilium de creandis consulibus petiverunt. quippe | |
| adversus hostem totiens victorem tam callidum non vir- | 105 |
| tute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat. | |
| Prima redeuntis et, ut sic dixerim, revivescentis | |
| imperii spes Fabius fuit, qui novam de Hannibale | |
| victoriam commentus est, non pugnare. hinc illi cogno- | |
| men novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc | 110 |
| illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. itaque per | |
| Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus | |
| sic maceravit Hannibalem, ut, qui frangi virtute non | |
| poterat, mora comminueretur. inde Claudio Marcello | |
| duce etiam congredi ausus est: comminus venit et | 115 |
| perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis | |
| excussit. ausus et Sempronio Graccho duce per Luca- | |
| niam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum— | |
| o pudor!—manu servili pugnaret: nam hucusque tot | |
| mala compulerant. sed libertate donati fecerunt de | 120 |
| servitute Romanos. o horribilem in tot adversis fidu- | |
| ciam! immo, o singularem animum ac spiritum populi | |
| Romani! tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua | |
| dubitaret, ausus tamen est in diversa respicere, cumque | |
| hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret | 125 |
| mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et | |
| hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam | |
| divisa per terrarum orbem arma mittebat. | |
| Sicilia mandata Marcello. nec diu restitit: tota | |
| enim insula in una urbe superata est. grande illud et | 130 |
| ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis | |
| Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. | |
| longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille | |
| marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hac- | |
| tenus profuere ut pulchritudini victae urbis parceretur. | 135 |
| Sardiniam Gracchus arripuit. nihil illi gentium | |
| feritas Insanorumque—nam sic vocantur—inmani- | |
| tas montium profuere. saevitum in urbes urbemque | |
| urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis | |
| saltem desiderio patrii soli domaretur. | 140 |
| In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones | |
| paene totam Poenis eripuerant. sed insidiis Punicae | |
| fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi | |
| proeliis cum Punicas opes cecidissent. sed Punicae | |
| insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum | 145 |
| evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant. | |
| igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu | |
| Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, | |
| bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, | |
| illam seminarium hostilis exercitus, illam Hannibalis | 150 |
| eruditricem—incredibile dictu—totam a Pyrenaeis | |
| montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit, | |
| nescias citius an felicius. quam velociter, quattuor | |
| anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. | |
| eodem quippe quo obsessa est die capta est, omen- | 155 |
| que Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est | |
| Hispana Carthago. certum est tamen ad profligandam | |
| provinciam maxime profecisse singularem ducis sancti- | |
| tatem, quippe qui captivos pueros puellasque praeci- | |
| puae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspec- | 160 |
| tum quidem suum passus adduci, ne quid de virginitatis | |
| integritate delibasse saltem vel oculis videretur. | |
| Haec inter diversa terrarum populus Romanus. nec | |
| ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem submovere | |
| poterat Hannibalem. pleraque ad hostem defecerant, | 165 |
| et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque | |
| viribus utebatur. iam tamen eum plerisque oppidis et | |
| regionibus excusseramus, iam Tarentos ad nos redie- | |
| rat, iam et Capua, sedes et domus et patria altera | |
| Hannibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno | 170 |
| duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam | |
| converteretur. o populum dignum orbis imperio, dignum | |
| omnium favore et admiratione hominum ac deorum! | |
| compulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit | |
| et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; | 175 |
| sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte | |
| Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque | |
| pugnabat. quid ergo miramur moventi castra a tertio | |
| lapide Hannibali iterum ipsos deos—deos inquam, | |
| nec fateri pudebit—restitisse? tanta enim ad singulos | 180 |
| illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum | |
| violentia coorta est, ut divinitus hostem submoveri | |
| non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capitolio | |
| videretur. itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae | |
| recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam | 185 |
| reliquisset. parva res dictu, sed ad magnanimitatem | |
| populi Romani probandam satis efficax, quod illis | |
| ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Hannibal | |
| castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus | |
| invenit emptorem. voluit Hannibal contra imitari fidu- | 190 |
| ciam subiecitque argentarias urbis tabernas: nec sector | |
| inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse. | |
| Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam | |
| deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater | |
| Hannibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli | 195 |
| mole veniebat. actum erat procul dubio, si vir ille se | |
| cum fratre iunxisset. sed hunc quoque, tantum quod | |
| ab Alpe descenderat, apud Metaurum castra metantem | |
| Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in | |
| ultimo Italiae angulo submovebat Hannibalem, Livius | 200 |
| in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis | |
| Italiae fauces, signa converterat. tanto, id est omni qua | |
| longissima Italia, solo interiacente, quo consilio, qua ce- | |
| leritate consules castra coniunxerint inopinatumque ho- | |
| stem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Hannibal | 205 |
| senserit, difficile dictu est. certe Hannibal re cognita cum | |
| proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, "agnosco" | |
| inquit "infelicitatem Carthaginis". haec fuit illius viri non | |
| sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio. | |
| Iam certum erat Hannibalem etiam ipsius confes- | 210 |
| sione posse vinci: sed tot rerum prosperarum fiducia | |
| plenus populus Romanus magni aestimabat asperri- | |
| mum hostem in sua Africa debellare. duce igitur | |
| Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari | |
| coepit Hannibalem et Italiae suae clades in Africa | 215 |
| vindicare. quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, | |
| quos Syphacis Numidici regis equitatus! quae quan- | |
| taque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit! | |
| denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis | |
| portas obsidione quatiebat. sic factum ut inhaerentem | 220 |
| atque incubantem Italiae extorqueret Hannibalem. non | |
| fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum | |
| duo omnium et ante et postea ducum maxime duces, | |
| ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus | |
| signis direxere aciem. sed et conloquium fuit inter | 225 |
| ipsos de legibus pacis: steterunt diu mutua admira- | |
| tione defixi. ubi de pace non convenit, signa cecinere. | |
| constat utriusque confessione nec melius instrui aciem | |
| nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Hannibalis, | |
| Hannibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. sed | 230 |
| tamen Hannibal cessit, praemiumque victoriae Africa | |
| fuit et secutus Africam statim terrarum orbis. |