| BELLVM GALLOGRAECVM | |
| Gallograeciam quoque Syriaci belli ruina convolvit. | 1.27.1 |
| fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus | |
| triumphi Manlius Volso simulaverit, dubium; certe | |
| negatus est victori triumphus, quia causam belli non | |
| adprobavit. ceterum gens Gallograecorum, sicut ipsum | 5 |
| nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae | |
| Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, | |
| orientem secuti, in media Asiae parte sederunt; itaque, | |
| uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa | |
| genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est. | 10 |
| duobus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub | |
| adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes | |
| recepissent. Tolostobogi Olympum, Tectosagi Maga- | |
| bam insederant. utrimque fundis sagittisque detracti | |
| in perpetuam se pacem dediderunt. sed alligati miraculo | 15 |
| quidam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, | |
| cum offocandas invicem fauces praebuissent. nam | |
| Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa | |
| memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque | |
| adulteri hostis caput ad maritum reportavit. | 20 |