| BELLVM MACEDONICVM SECVNDVM | |
| Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur | 1.28.1 |
| ruinam, Macedonia rursus se erexit. fortissimum popu- | |
| lum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et | |
| successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpe- | |
| tuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis | 5 |
| dignitate. multo vehementius sub hoc Macedones quam | |
| sub patre consurgunt. quippe Thracas in vires suas traxe- | |
| rant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, | |
| ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere. | |
| accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum | 10 |
| a summo speculatus Haemo positis per abrupta castris | |
| ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non | |
| reliquisse aditum nisi a caelo venturis hostibus videre- | |
| tur. tamen Marcio Philippo consule eam provinciam | |
| ingressus populus Romanus, exploratis diligenter acces- | 15 |
| sibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos | |
| illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit, | |
| regemque securum et nihil tale metuentem subita | |
| belli inruptione deprehendit. cuius tanta trepidatio fuit, | |
| ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, | 20 |
| classem cremari ne incenderetur. Paulo consule, cum | |
| maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias | |
| vias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et | |
| industria ducis, cum eminatus alia inrepsisset. cuius | |
| adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse | 25 |
| non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit. | |
| absens ergo victus fugit in maria insulamque Samo- | |
| thracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae | |
| possent defendere, quem nec montes sui nec arma | |
| potuissent. nemo regum diutius amissae fortunae con- | 30 |
| scientiam retinuit. supplex cum scriberet ad impera- | |
| torem ab illo quo confugerat templo nomenque episto- | |
| lae notaret suum, regem addidit. sed nec reverentior | |
| captae maiestatis alius Paulo fuit. cum in conspectum | |
| venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit | 35 |
| liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum | |
| liceret, revererentur. inter pulcherrimos hunc quoque | |
| populus Romanus de Macedonia duxit ac vidit trium- | |
| phum; quippe cuius spectaculo triduum impleverit. | |
| primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam | 40 |
| transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum | |
| adhuc tamquam subito malo et stupentem. sed multo | |
| prius gaudium victoriae populus Romanus quam epi- | |
| stolis victoris praeceperat. quippe eodem die, quo victus | |
| est Perses in Macedonia, Romae cognitum est: duo | 45 |
| iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem | |
| et cruorem abluebant. hi nuntiavere. Castorem et | |
| Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; | |
| interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia | |
| venire, quod adhuc anhelarent. | 50 |