BELLVM MACEDONICVM TERTIVM
|
|
Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos
|
1.30.1
|
et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem
|
|
tempore utrique arma moverunt. sed prior iugum
|
|
excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum
|
|
contemnitur. causa belli prope erubescenda. quippe
|
5
|
regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus
|
|
invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe;
|
|
sed qui volgo Philippus ex similitudine Philippi Per-
|
|
sae filii vocabatur, regiam formam, regium nomen,
|
|
animum quoque regis inplevit. igitur dum haec ipsa
|
10
|
contemnit, populus Romanus Iuventio praetore con-
|
|
tentus, virum non Macedonicis modo, sed Thraciae
|
|
quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit
|
|
invictusque a veris regibus ab illo imaginario et scaenico
|
|
rege superatus est. sed consul Metellus amissum cum
|
15
|
legione praetorem plenissime ultus est. nam et Mace-
|
|
doniam servitute multavit et ducem belli deditum ab
|
|
eo, ad quem confugerat, Thraciae regulo in urbem in
|
|
catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente
|
|
fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero
|
20
|
triumpharet.
|
|