| BELLVM PVNICVM TERTIVM | |
| Tertium cum Africa bellum et tempore exiguum | 1.31.1 |
| —nam quadriennio raptum est—et in comparationem | |
| priorum minimum labore—non enim tam cum viris | |
| quam cum ipsa urbe pugnatum est—, sed plane maxi- | |
| mum eventu: quippe tandem Carthago finita est. atquin | 5 |
| si quis trium temporum momenta consideret, primo | |
| commissum est bellum, profligatum secundo, tertio | |
| vero confectum. sed huius causa belli, quod contra | |
| foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent | |
| classem et exercitum. frequens autem Masinissa finis | 10 |
| territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. | |
| cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato | |
| inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum | |
| de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica ser- | |
| vandam, ne metu ablato aemulae [urbis] luxuriari feli- | 15 |
| citas urbis inciperet; medium senatus elegit, ut urbs | |
| tantum loco moveretur. nihil enim speciosius videbatur | |
| quam esse Carthaginem, quae non timeretur. igitur | |
| Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus | |
| adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a | 20 |
| volentibus classem sub ipso ore urbis incendit. tum | |
| evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent | |
| finibus imperavit. quod pro rei atrocitate adeo movit | |
| iras, ut extrema mallent. comploratum igitur publice | |
| statim et pari voce clamatum est "ad arma!" seditque | 25 |
| sententia, quoquo modo rebellandum; non quia iam | |
| spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent | |
| hostium quam suis manibus everti. qui rebellantium | |
| fuerit furor, vel hinc intellegi pote est, quod in usum | |
| novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum | 30 |
| officinas aurum et argentum pro aere ferroque confla- | |
| tum est, in tormentorum vincula matronae crinis suos | |
| contulerunt. Mancino deinde consule terra marique | |
| fervebat obsidio. operti portus, nudatus et primus et | |
| sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod | 35 |
| nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat. quamvis | |
| profligato urbis excidio, tamen fatale Africae nomen | |
| Scipionum videbatur. igitur in alium Scipionem con- | |
| versa res publica finem belli reposcebat. hunc Paulo | |
| Macedonico procreatum Africani illius magni filius | 40 |
| in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut quam | |
| urbem concusserat avus, nepos eius everteret. sed quem | |
| ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morien- | |
| tium bestiarum, sic plus negoti fuit cum semiruta Car- | |
| thagine quam cum integra. compulsis in unam arcem | 45 |
| hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat. | |
| illi alterum sibi portum ab alia urbis parte foderunt, | |
| nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse | |
| credebat, inde quasi enata subito classis erupit, cum | |
| interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, | 50 |
| nova machina, nova perditorum hominum manus quasi | |
| ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat. | |
| deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum | |
| se dediderunt, quo minus credas, duce Hasdrubale. | |
| quanto fortius femina et uxor ducis! quae conprehensis | 55 |
| duobus liberis a culmine se domus in medium misit | |
| incendium, imitata reginam quae Carthaginem condi- | |
| dit. quanta urbs deleta sit, ut de ceteris, vel | |
| ignium mora probari pote est. quippe per continuos | |
| decem et septem dies vix potuit incendium exstingui | 60 |
| quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; | |
| ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus | |
| arderet. |