BELLVM ACHAICVM
  Quasi saeculum illud eversionibus urbium cur- 1.32.1
reret, ita Carthaginis ruinam statim Corinthos excepit,
Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium
et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. haec—facinus
indignum—ante oppressa est quam in numerum cer- 5
torum hostium referretur. Critolaus causa belli, qui
libertate a Romanis data adversus ipsos usus est lega-
tosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione
violavit. igitur Metello ordinanti cum maxime Mace-
doniam mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. 10
ac primum Critolai manum Metellus consul per paten-
tis Elidos campos toto cecidit Alphio. et uno proelio
peractum erat bellum; iam et urbem ipsam terrebat
obsidio; sed—fata rerum—cum Metellus dimicasset,
ad victoriam Mummius venit. hic alterius ducis Diaei 15
late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminos-
que portus sanguine infecit. tum ab incolis deserta civi-
tas direpta primum, deinde tuba praecinente deleta
est. quid signorum, quid vestium quidve tabularum
raptum, incensum atque proiectum est! quantas opes et 20
abstulerit et cremaverit hinc scias, quod quidquid Corin-
thii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse compe-
rimus. nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentis-
simae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis pluri-
mis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae 25
in commune fluxerunt.