| BELLVM NVMANTINVM | |
| Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi | 1.34.1 |
| opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omni- | |
| bus, summumque, si viros aestimes, Hispaniae decus. | |
| quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito | |
| in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtibe- | 5 |
| rorum quadraginta exercitum per annos undecim sola | |
| sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquanto | |
| perculit pudendisque foederibus adfecit. novissime, | |
| cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Cartha- | |
| ginem everterat. | 10 |
| Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniu- | |
| stior. Segidenses, socios et consanguineos suos, Roma- | |
| norum manibus elapsos, exceperant. habita pro his | |
| deprecatio nihil valuit, cum se ab omni bellorum con- | |
| tagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi | 15 |
| arma deponere. hoc sic a barbaris acceptum, quasi | |
| manus absciderentur. itaque statim Megaravico fortis- | |
| simo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgres- | |
| si, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; | |
| Hostilium deinde Mancinum: hunc quoque adsiduis | 20 |
| caedibus subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem | |
| Numantini viri quisquam sustineret. tamen cum hoc | |
| quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, | |
| cum ad internecionem saevire potuissent. sed non minus | |
| Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignomi- | 25 |
| nia ac pudore populus Romanus dedecus quidem prae- | |
| sentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce | |
| Scipione, Carthaginis incendiis ad excidia urbium inbu- | |
| to, tandem etiam in ultionem excanduit. sed tum acrius | |
| in castris quam in campo, nostro cum milite quam cum | 30 |
| Numantino proeliandum fuit. quippe adsiduis et iniustis | |
| et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius val- | |
| lum, qui arma nescirent, luto inquinari, qui sanguine | |
| nollent, iubebantur. ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi | |
| ad usum necessariae amputantur. tanti esse exercitum | 35 |
| quanti imperatorem vere proditum est. sic redacto in | |
| disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visu- | |
| rum se umquam speraverat, factum ut fugientes Numan- | |
| tinos quisquam videret. dedere etiam se volebant, si to- | |
| leranda viris imperarentur. sed cum Scipio veram vellet | 40 |
| et sine exceptione victoriam, eo necessitatum compulsi | |
| primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se | |
| prius epulis quasi inferiis inplevissent carnis semicrudae | |
| et celiae: sic vocant indigenam ex frumento potionem. | |
| intellectum ab imperatore consilium: itaque non est per- | 45 |
| missa pugna morituris. cum fossa atque lorica quattuor- | |
| que castris circumdatos fames premeret, a duce orantes | |
| proelium, ut tamquam viros occideret; ubi non inpetra- | |
| bant, placuit eruptio. sic conserta manu plurimi occisi, et | |
| cum urgeret fames, aliquantisper inde vixerunt. novis- | 50 |
| sime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equo- | |
| rum cingulis uxores ademere, summo scelere per amo- | |
| rem. itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furo- | |
| remque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, | |
| patriam ferro, veneno, subiecto undique igni pereme- | 55 |
| runt. macte [esse] fortissimam et meo iudicio beatissi- | |
| mam in ipsis malis civitatem! adseruit cum fide socios, | |
| populum orbis terrarum viribus fultum sua manu aetate | |
| tam longa sustinuit. novissime maximo duce oppressa | |
| civitas nullum de se gaudium hosti reliquit. unus enim | 60 |
| vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; prae- | |
| da, ut de pauperrimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. | |
| triumphus fuit tantum de nomine. | |
| Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, | |
| sanctus atque magnificus: reliqua saeculi, ut grandia | 65 |
| aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum | |
| ipsa magnitudine imperii vitiis; adeo ut, si quis hanc | |
| tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum | |
| annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus | |
| Africam Macedoniam, Siciliam Hispaniam domuit, au- | 70 |
| reos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum | |
| sequentes ferreos plane et cruentos et si quid inmanius; | |
| quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthi- | |
| cis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus | |
| caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque | 75 |
| caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpi- | |
| tudini desit, gladiatoria. denique in se ipse conversus | |
| Marianis atque Sullanis, novissime Pompei et Caesaris | |
| manibus, quasi per rabiem et furorem—nefas!—semet | |
| ipse laceravit. quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque | 80 |
| confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera | |
| virtutibus obstrepant, separatim perferentur, priusque, | |
| ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella | |
| memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii | |
| appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias | 85 |
| pugnas revertemur. |