| BELLVM ASIATICVM | |
| Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad | 1.35.1 |
| orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata | |
| et incognita quadam felicitate relictae regiis heredita- | |
| tibus opes et tota insemel regna veniebant. Attalus rex | |
| Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam | 5 |
| conmilitonisque nostri, testamentum reliquit: "populus | |
| Romanus bonorum meorum heres esto. in bonis regiis | |
| haec fuerunt." adita igitur hereditate provinciam popu- | |
| lus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod | |
| aequius, testamenti iure retinebat. sed hanc difficile | 10 |
| dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an | |
| recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, | |
| urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, | |
| paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi rece- | |
| pit, Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque | 15 |
| cepit. sed ille memor et familiae et Romani nominis | |
| custodem sui barbarum virgula excaecat et in exitium | |
| sui, quod volebat, ita concitat. mox a Perperna domi- | |
| tus et captus et per deditionem in vinculis habitus. | |
| Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis—ne- | 20 |
| fas!—veneno fontibus ad deditionem quarundam ur- | |
| bium. quae res ut maturam, ita infamem fecit victo- | |
| riam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum | |
| medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Ro- | |
| mana arma violasset. | 25 |