| BELLVM IVGVRTHINVM | |
| Haec ad orientem; sed non ad meridianam plagam | 1.36.1 |
| eadem quies. quis speraret post Carthaginem aliquod in | |
| Africa bellum? atqui non leviter se Numidia concussit, | |
| et fuit in Iugurtha quod post Hannibalem timeretur. | |
| quippe rex callidissimus populum Romanum armis | 5 |
| inclitum et invictum opibus adgressus est. citra spem | |
| omnium fortuna cessit, ut rex fraude praecipuus fraude | |
| caperetur. hic, avo Masinissa et Micipsa patre per | |
| adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus | |
| regni cupiditate, nec illos magis quam senatum popu- | 10 |
| lumque Romanum, quorum in fide et clientela regnum | |
| erat, metueret, primum scelus mandat insidiis. potitus | |
| Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convertisset | |
| isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia | |
| traxit in sententiam suam senatum. et haec eius fuit | 15 |
| de nobis prima victoria. missos deinde, qui regnum | |
| inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgres- | |
| sus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expu- | |
| gnasset, inchoatum nefas perfecit audacia. sed non diu | |
| latent scelera. corruptae nefas legationis erupit placuit- | 20 |
| que persequi bello parricidam. primus in Numidiam | |
| Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus for- | |
| tius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem | |
| emit. cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a | |
| senatu arcesseretur, pari audacia et venit et competitorem | 25 |
| imperii Massivam inmisso percussore confecit. haec alte- | |
| ra contra regem fuit causa bellandi. igitur sequens ultio | |
| mandatur Albino. sed huius quoque—pro dedecus!— | |
| frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum | |
| fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam | 30 |
| turpi foedere in pretium salutis, quo quos emerat dimisit | |
| exercitus. tandem in ultionem non tam imperii Romani | |
| quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem | |
| nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga | |
| eludentem artibus sues adgressus est. agrorum atque | 35 |
| vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae | |
| capita impetum fecit; et Zamam quidem frusta adsiluit, | |
| ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, | |
| diripuit. tunc urbibus exutum regem et iam finium suo- | |
| rum regnique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam | 40 |
| sequebatur. postremo Marius auctis admodum copiis, | |
| cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramen- | |
| to adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non | |
| facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem. hic | |
| et urbem Herculi conditam Capsam, in media Africa siti | 45 |
| anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate | |
| superavit, et saxeo inditam monti Muluccham urbem | |
| per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit. mox | |
| non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauretaniae | |
| regem, iure sanguinis Numidam vindicantem, apud | 50 |
| oppidum Cirtam graviter cecidit. qui ubi diffisus rebus | |
| suis alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis | |
| atque amicitiae regem facit. sic fraudulentissimus regum | |
| fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in | |
| manum traditur, tandemque opertum catenis Iugur- | 55 |
| tham in triumpho populus Romanus adspexit. sed ille | |
| quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam | |
| venalem et quandoque perituram, si habuisset empto- | |
| rem, frustra cecinerat. iam, ut venalis fuisset, habuit | |
| emptorem; cum illum evaserit, certum erit non esse | 60 |
| perituram. |