| BELLVM ALLOBROGVM | |
| Sic ad meridiem populus Romanus. multo atrocius | 1.37.1 |
| et multipliciter magis a septentrione venientem * * * . | |
| nihil hac plaga infestius. atrox caelum, perinde inge- | |
| nia. omni igitur tractu violentus hostis a dextris atque | |
| laevis et a medio septentrionis erupit. | 5 |
| Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, | |
| cum de incursionibus eorum fidissima atque amicissima | |
| civitas Massilia quereretur; Allobroges deinde et Arver- | |
| ni cum adversus eos similes Haeduorum querelae opem | |
| et auxilium nostrum flagitarent: utriusque victoriae tes- | 10 |
| tes Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rho- | |
| danus. maximus barbaris terror elephanti fuere, inma- | |
| nitati gentium pares. nihil tam conspicuum in triumpho | |
| quam rex ipse Bituitus discoloribus in armis argenteo- | |
| que carpento, qualis pugnaverat. utriusque victoriae | 15 |
| quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari | |
| potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Ma- | |
| ximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere | |
| turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea | |
| fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. num- | 20 |
| quam enim populus Romanus hostibus domitis victo- | |
| riam exprobravit. |