| BELLVM CIMBRICVM TEVTONICVM | |
| TIGVRINVM | |
| Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Gal- | 1.38.1 |
| liae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, | |
| novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia | |
| et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos | |
| in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Mar- | 5 |
| tius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, | |
| ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur. | |
| sed quas daret terras populus Romanus agrariis legi- | |
| bus intra se dimicaturus? repulsi igitur, quod nequive- | |
| rant precibus, armis petere coeperunt. sed nec primum | 10 |
| impetum barbarorum Silanus, nec secundum Mallius, | |
| nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, | |
| exuti castris. actum erat, nisi Marius illi saeculo conti- | |
| gisset, ille quoque non ausus congredi statim militem | |
| tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, | 15 |
| quem pro virtute barbari habent, consenesceret. reces- | |
| sere igitur increpantes et—tanta erat capiendae urbis | |
| fiducia—consulentes, si quid ad uxores suas manda- | |
| rent. nex segnius quam minati fuerant tripertito agmine | |
| per Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur. Marius | 20 |
| mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit | |
| hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radi- | |
| cibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant | |
| quo—fidem numinum—proelio oppressit! vallem | |
| fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum | 25 |
| nulla copia. consultone id egerit imperator, an errorem | |
| in consilium verterit, dubium; certe necessitate aucta | |
| virtus causa victoriae fuit. nam flagitante aquam exer- | |
| citu, "si viri" inquit "estis, en, illic habetis." itaque | |
| tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, | 30 |
| ut victor Romanus de cruento flumine non plus aquae | |
| biberit quam sanguinis barbarorum. certe rex ipse | |
| Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, | |
| vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu | |
| comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit. quip- | 35 |
| pe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat. | |
| Sublatis funditus Teutonis in Cimbros conver- | |
| titur. hi iam—quis crederet?—per hiemem, quae | |
| altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provo- | |
| luti <veluti> ruina descenderant. Athesim flumen non | 40 |
| ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica | |
| primum corporibus adgressi, postquam retinere am- | |
| nem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta | |
| obrutum silva transiluere: et si statim infesto agmine | |
| urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, | 45 |
| quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique | |
| clementia robur elanguit. ad hoc panis usu carnisque | |
| coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore | |
| adgressus est. venere illi—†quam et in barbaris | |
| multa vestigia!—: diem pugnae a nostro imperatore | 50 |
| petierunt; et sic proximum dedit. in patentissimo, quem | |
| Raudium vocant, campo concurrere. inde milia sexa- | |
| ginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per | |
| omnem diem conciditur barbarus. istic quoque impe- | |
| rator addiderat virtuti dolum, secutus Hannibalem ar- | 55 |
| temque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, | |
| ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, | |
| ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa | |
| in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, | |
| ex splendore galearum ac repercussu quasi ardere | 60 |
| caelum videretur. nec minor cum uxoribus eorum | |
| pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique | |
| plaustris atque carpentis altae desuper quasi e turribus | |
| lanceis contisque pugnarent. perinde speciosa mors | |
| earum fuit quam pugna. nam cum missa ad Marium | 65 |
| legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent | |
| —nec fas erat—, suffocatis elisisque passim infantibus | |
| suis aut mutuis concidere volneribus aut vinculo e | |
| crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum | |
| pependerunt. Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre | 70 |
| nec inultus occubuit. | |
| Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsi- | |
| dio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa lapsi | |
| fuga ignobili et latrociniis evanuit. hunc tam laetum | |
| tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii | 75 |
| nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus | |
| accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos. quippe | |
| eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et | |
| Castoris iuvenes laureatas praetori litteras tradere, | |
| frequensque in spectaculo rumor "victoriae Cimbricae | 80 |
| feliciter!" dixit. quo quid admirabilius, quid insignius | |
| fieri pote est? quippe velut elata montibus suis Roma | |
| spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere | |
| fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri | |
| succumberent, populus in urbe plaudebat. | 85 |