| BELLVM THRACIVM | |
| Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellabant, | 1.39.1 |
| illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas | |
| modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque | |
| Dalmatiam, in Hadriaticum mare usque venerunt; | |
| eoque fine contenti, quasi interveniente natura, con- | 5 |
| torta in ipsas aquas tela miserunt. nihil interim per id | |
| omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos | |
| saevientibus: litare dis sanguine humano, bibere in | |
| ossibus capitum, cuiuscemodi ludibriis foedare mortem | |
| tam igne quam fumo, partus quoque gravidarum mulie- | 10 |
| rum extorquere tormentis. saevissimi omnium Thracum | |
| Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesse- | |
| rat. silvarum et montium situs cum ingenio consentie- | |
| bant: itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed | |
| —simile prodigio—omnino totus interceptus exercitus | 15 |
| quem duxerat Cato. Didius vagos et libera populatione | |
| diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius | |
| egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit | |
| Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie | |
| flumen equitatur. Volso Rhodopen Caucasumque pene- | 20 |
| travit. Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum | |
| expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus | |
| ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotin. nec | |
| aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. | |
| quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil | 25 |
| barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus | |
| relicti vivere superstites poenae suae iubebantur. |