| BELLVM BALEARICVM | |
| Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno- | 1.43.1 |
| minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto | |
| mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. | |
| Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria | |
| corruperant. homines feros atque silvestris mireris | 5 |
| ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. ascen- | |
| dere etiam inconditas rates et praeternavigantes sub- | |
| inde inopinato impetu terruere. sed cum venientem ab | |
| alto Romanam classem prospexissent, praedam putan- | |
| tes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapi- | 10 |
| dum saxorumque nimbo classem operuerunt. tribus | |
| quisque fundis proeliantur. certos esse quis miretur | |
| ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infan- | |
| tia studium? cibum puer a matre non accipit, nisi quem | |
| ipsa monstrante percusserit. sed non diu lapidatione | 15 |
| Romanos terruere. nam postquam comminus ventum | |
| est expertique rostra et pila venientia, pecudum in mo- | |
| rem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique | |
| in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur. |