| BELLVM CRETICVM | |
| Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus | 1.42.1 |
| sola vincendi nobilem insulam cupiditate. favisse Mi- | |
| thridati videbatur; hoc placuit armis vindicare. primus | |
| invasit insulam Marcus Antonius, cum ingenti quidem | |
| victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in | 5 |
| navibus quam arma portaret. dedit itaque poenas | |
| vecordiae. nam plerasque naves intercepere hostes, | |
| captivaque corpora religantes velis ac funibus suspen- | |
| dere, ac sic velificantes triumphantium in modum | |
| Cretes portibus suis adremigaverunt. Metellus deinde | 10 |
| totam insulam igni ferroque populatus intra castella | |
| et urbis redegit, Cnoson Eleythernan et, ut Graeci | |
| dicere solent, urbium matrem Cydoneam; adeoque | |
| saeve in captivos consulebatur, ut veneno se plerique | |
| conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absen- | 15 |
| tem mitterent. et cum ille res in Asia gerens, eo quoque | |
| praefectum misisset Antonium, in aliena provincia | |
| inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius vic- | |
| toris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae | |
| ducibus, victor redit. nec quidquam tamen amplius | 20 |
| de tam famosa victoria quam cognomen Creticum | |
| reportavit. |