| BELLVM PIRATICVM | |
| Interim dum populus Romanus per diversa ter- | 1.41.1 |
| rarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatis- | |
| que commerciis, rupto foedere generis humani, sic | |
| maria bello quasi tempestate praecluserant. audaciam | |
| perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithri- | 5 |
| daticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exte- | |
| rique regis invidia inpune grassantur. ac primum duce | |
| Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque | |
| Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod a spoliis | |
| aureum ipsi vocavere, latrocinabantur. missusque in | 10 |
| eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myo- | |
| paronas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta | |
| victoria superat. sed nec mari submovisse contentus, | |
| validissimas urbes eorum et diutina praeda adundan- | |
| tes, Phaselin et Olympon evertit Isaurosque ipsam | 15 |
| arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isau- | |
| rici cognomen adamavit. non ideo tamen tot cladibus | |
| domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam | |
| animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina | |
| natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in | 20 |
| aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius | |
| Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito | |
| adventu terrere voluerunt. sic Cilix dignus victoria | |
| Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus | |
| accessio. ille dispersam toto mari pestem semel et in | 25 |
| perpetuum volens exstinguere divino quodam adparatu | |
| adgressus est. quippe cum classibus et suis et socialibus | |
| Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis | |
| utraque Ponti et Oceani ora complexus est. Gellius Tusco | |
| mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius Ligusticum sinum, | 30 |
| Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, | |
| Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris | |
| nostri limen aperitur, Libycum Lentulus Marcellinus, | |
| Aegyptium Pompei iuvenes, Hadriaticum Varro Teren- | |
| tius, Aegaeum et Ponticum et Pamphylium Metellus, | 35 |
| Asiaticum Caepio; ipsas Propontidos fauces Porcius | |
| Cato sic obditis navibus quasi porta obseravit. sic per | |
| omnis aequoris portus, sinus latebras, recessus, promun- | |
| turia, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam | |
| indagine inclusum et oppressum est. ipse Pompeius in | 40 |
| originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detrec- | |
| tavere certamen. non ex fiducia, sed quia oppressi erant, | |
| ausi videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad | |
| primum ictum concurrerent. mox ubi circumfusa undi- | |
| que rostra viderunt, abiectis statim telis remisque plausu | 45 |
| undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam | |
| petiverunt. non alia tam incruenta victoria usi umquam | |
| sumus; sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est. | |
| idque prospectum singulari consilio ducis, qui mariti- | |
| mum genus a conspectu longe removit maris et medi- | 50 |
| terraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et | |
| usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos | |
| reddidit. quid prius in hac mirere victoria? velocitatem, | |
| quod quadragensimo die parta est; an felicitatem, quod | |
| ne una quidem navis amissa est; an vero perpetuitatem, | 55 |
| quod amplius piratae non fuerunt? |