BELLVM GALLICVM
|
|
Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant
|
1.45.1
|
in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. restabant au-
|
|
tem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quam-
|
|
vis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni.
|
|
Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui
|
5
|
Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus
|
|
terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis;
|
|
hoc sacramentum fuit, ne redirent. sed petito tempore
|
|
ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani
|
|
ponte rescisso abstulisset fugam, statim bellicosissimam
|
10
|
gentem sic in sedes suas quasi greges in stabula pastor
|
|
reduxit. sequens longe longeque cruentior pugna Bel-
|
|
garum, quippe pro libertate pugnantium. hic cum
|
|
multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium
|
|
ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto
|
15
|
fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu
|
|
proelium restituit. inde cum Venetis etiam navale bel-
|
|
lum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus
|
|
rixa. quippe illae rudes et informes et statim naufra-
|
|
gae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna,
|
20
|
cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Ocea-
|
|
nus intercedere bello videretur. illae quoque accessere
|
|
diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani,
|
|
callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit
|
|
includi; Morini dilabebantur in silvas: iussit incendi.
|
25
|
nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt.
|
|
Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones.
|
|
utrique absente Caesare coniuratione facta invasere lega-
|
|
tos. sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque
|
|
regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit.
|
30
|
itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam
|
|
cum Titurio Sabino legatos amisimus. nec ulla de rege
|
|
mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.
|
|
Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut
|
|
liber esset receptator hostium atque defensor. et prima
|
35
|
contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex
|
|
causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur.
|
|
quae Ariovisti regis superbia! cui cum legati dicerent
|
|
"veni ad Caesarem", et "quis est Caesar?" et "si vult,
|
|
veniat" inquit, et "quid ad illum, quid agat nostra Ger-
|
40
|
mania? num ego me interpono Romanis?" itaque tantus
|
|
gentis novae terror in castris, ut testamenta passim
|
|
etiam in principiis scriberentur. sed illa inmania corpora
|
|
quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.
|
|
qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis
|
45
|
exprimi pote est quam quod, elatis super caput scutis
|
|
cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani
|
|
scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.
|
|
iterum de Germano Tencteri querebantur. hic vero
|
|
iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur
|
50
|
ipsumque Rhenum et Hercynis hostem quaerit in silvis;
|
|
sed in saltus ac paludis genus omne diffugerat. tantum
|
|
pavoris incussit intra ripam subito Romana vis. nec
|
|
semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte
|
|
facto penetratus est. maior aliquanto trepidatio. quippe
|
55
|
cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum
|
|
viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod
|
|
acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.
|
|
Omnibus terra marique peragratis respexit Ocea-
|
|
num et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alte-
|
60
|
rum cogitavit. classe igitur comparata Britanniam transit
|
|
mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morino-
|
|
rum solvisset a portu, minus quam medio die insu-
|
|
lam ingressus est. plena erant tumultu hostico litora,
|
|
et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta voli-
|
65
|
tabant. itaque trepidatio pro victoria fuit. arma et
|
|
obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inpro-
|
|
bam classem naufragio castigasset Oceanus. reversus
|
|
igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in
|
|
eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos.
|
70
|
Caledonas secutus in silvas unum quoque e regibus
|
|
Casuellanum in vincula dedit. contentus his—non enim
|
|
provinciae, sed nomini studebatur—cum maiore quam
|
|
prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tran-
|
|
quillo magis et propitio, quasi inparem se fateretur.
|
75
|
Sed maxima omnium eademque novissima coniura-
|
|
tio fuit Galliarum cum omnis pariter Arvernos atque
|
|
Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit
|
|
corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi
|
|
ad terrorem composito, Vercingetorix. ille festis diebus
|
80
|
et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet,
|
|
ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.
|
|
aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme
|
|
creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. sed
|
|
ille, qualis erat ad nuntium rei—felicissimam temeri-
|
85
|
tatem—, per invios ad id tempus montium tumulos,
|
|
per intactas vias et nives, expedita manu emensus Gal-
|
|
liam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et
|
|
ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
|
|
tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum <cum>
|
90
|
quadraginta milibus propugnantium sustulit, Alesiam
|
|
ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam
|
|
flammis adaequavit. circa Gergoviam Arvernorum tota
|
|
belli moles fuit. quippe cum octoginta milia muro et
|
|
arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem,
|
95
|
vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc
|
|
decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam
|
|
primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo
|
|
gladiis sudibusque concidit, novissime in deditionem
|
|
redegit. ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex
|
100
|
cum in castra venisset, ecum et phaleras et sua arma ante
|
|
Caesaris genua proiecit. "habe:" inquit "fortem virum,
|
|
vir fortissime, vicisti".
|
|