| BELLVM PARTHICVM | |
| Dum Gallos per Caesarem in septentrione debel- | 1.46.1 |
| lat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis | |
| populus Romanus accepit. nec de fortuna queri pos- | |
| sumus; caret solacio clades. adversis et dis et homini- | |
| bus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, | 5 |
| undecim strage legionum et ipsius capite multata est. | |
| et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus | |
| diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, | |
| rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum | |
| apud Nicephorium castra posuisset, missi ab Orode | 10 |
| rege legati denuntiavere, percussorum cum Pompeio | |
| foederum Sullaque meminisset. regiis inhians ille then- | |
| sauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae | |
| se responsurum esse respondit. itaque dii foederum | |
| ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. iam | 15 |
| primum, qui solus et subvehere commeatus et munire | |
| poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato trans- | |
| fugae cuidam Mazzarae Syro creditur. tum in mediam | |
| camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, | |
| ut undique hosti exponeretur. itaque vixdum venerat | 20 |
| Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas | |
| ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. tunc | |
| sine mora circumfusi undique equitatus in modum | |
| grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. | |
| sic miserabili strage deletus exercitus. ipse in conlo- | 25 |
| quium sollicitatus, signo dato vivus in hostium manus | |
| incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis bar- | |
| bari ferro occupassent. filium ducis paene in conspectu | |
| patris idem telis operuerunt. sic quoque relatum caput | |
| ludibrio hostibus fuit. reliquiae infelicis exercitus, quo | 30 |
| quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriam- | |
| que distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. caput | |
| eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum | |
| ludibrio fuit, neque indigno. aurum enim liquidum in | |
| rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri | 35 |
| cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus | |
| auro ureretur. |