ANACEPHALAEOSIS
  Haec est illa tertia aetas populi Romani transma- 1.47.1
rina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circum-
tulit. cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii
et, ut diximus aurei, sine flagitio, sine scelere, dum
sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integri- 5
tas, dumque Poenorum hostium inminens metus disci-
plinam veterem continebat. posteri centum, quos a
Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali
regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et
Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augu- 10
stum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita do-
mesticis cladibus miseri et erubescendi. quippe sicut
Galliam Thraciam, Ciliciam Cappadociam, uberrimas
validissimasque provincias, Armenios etiam et Britan-
nos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna 15
nomina adquisisse pulchrum ac decorum: ita eodem
tempore dimicasse domi cum civibus sociis, mancipiis
gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque mise-
randum. ac nescio an satius fuerit populo Romano
Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis 20
carere dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis
crescere, ut viribus suis conficeretur. quae enim res
alia civiles furores peperit quam nimia felicitas? Syria
prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis
hereditas. illae opes atque divitiae adflixere saeculi 25
mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publi-
cam pessum dedere. unde enim populus Romanus a
tribunis agros et cibaria flagitaret, nisi per famem quam
luxus fecerat? hinc ergo Gracchana prima et secunda et
illa tertia Apuleiana seditio. unde iudiciariis legibus 30
divolsus a senatu eques, nisi ex avaritia, ut vectigalia
rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma
sociorum. quid autem? bella servilia unde nobis, nisi ex
abundantia familiarum? unde gladiatorii adversus domi- 35
nos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favo-
rem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia
quondam hostium artem facit? iam ut speciosiora
vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem
divitiis concitatus? atquin inde Mariana, inde Sullana 40
tempestas. aut magnificus apparatus conviviorum et
sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox
egestatem? haec Catilinam patriae suae inpegit. deni-
que illa ipsa principatus et dominandi cupido unde
nisi ex nimiis opibus venit? atquin haec Caesarem atque 45
Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus
armavit. hos igitur omnis domesticos motus separatos
ab externis iustisque bellis ex ordine persequemur.