| BELLVM GALLICVM | |
| Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant | 1.45.1 |
| in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. restabant au- | |
| tem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quam- | |
| vis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. | |
| Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui | 5 |
| Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus | |
| terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; | |
| hoc sacramentum fuit, ne redirent. sed petito tempore | |
| ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani | |
| ponte rescisso abstulisset fugam, statim bellicosissimam | 10 |
| gentem sic in sedes suas quasi greges in stabula pastor | |
| reduxit. sequens longe longeque cruentior pugna Bel- | |
| garum, quippe pro libertate pugnantium. hic cum | |
| multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium | |
| ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto | 15 |
| fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu | |
| proelium restituit. inde cum Venetis etiam navale bel- | |
| lum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus | |
| rixa. quippe illae rudes et informes et statim naufra- | |
| gae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, | 20 |
| cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Ocea- | |
| nus intercedere bello videretur. illae quoque accessere | |
| diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, | |
| callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit | |
| includi; Morini dilabebantur in silvas: iussit incendi. | 25 |
| nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. | |
| Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. | |
| utrique absente Caesare coniuratione facta invasere lega- | |
| tos. sed ille fortiter a Dolabella submotus est, relatumque | |
| regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. | 30 |
| itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam | |
| cum Titurio Sabino legatos amisimus. nec ulla de rege | |
| mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit. | |
| Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut | |
| liber esset receptator hostium atque defensor. et prima | 35 |
| contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex | |
| causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur. | |
| quae Ariovisti regis superbia! cui cum legati dicerent | |
| "veni ad Caesarem", et "quis est Caesar?" et "si vult, | |
| veniat" inquit, et "quid ad illum, quid agat nostra Ger- | 40 |
| mania? num ego me interpono Romanis?" itaque tantus | |
| gentis novae terror in castris, ut testamenta passim | |
| etiam in principiis scriberentur. sed illa inmania corpora | |
| quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. | |
| qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis | 45 |
| exprimi pote est quam quod, elatis super caput scutis | |
| cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani | |
| scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. | |
| iterum de Germano Tencteri querebantur. hic vero | |
| iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur | 50 |
| ipsumque Rhenum et Hercynis hostem quaerit in silvis; | |
| sed in saltus ac paludis genus omne diffugerat. tantum | |
| pavoris incussit intra ripam subito Romana vis. nec | |
| semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte | |
| facto penetratus est. maior aliquanto trepidatio. quippe | 55 |
| cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum | |
| viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod | |
| acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur. | |
| Omnibus terra marique peragratis respexit Ocea- | |
| num et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alte- | 60 |
| rum cogitavit. classe igitur comparata Britanniam transit | |
| mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morino- | |
| rum solvisset a portu, minus quam medio die insu- | |
| lam ingressus est. plena erant tumultu hostico litora, | |
| et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta voli- | 65 |
| tabant. itaque trepidatio pro victoria fuit. arma et | |
| obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inpro- | |
| bam classem naufragio castigasset Oceanus. reversus | |
| igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in | |
| eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. | 70 |
| Caledonas secutus in silvas unum quoque e regibus | |
| Casuellanum in vincula dedit. contentus his—non enim | |
| provinciae, sed nomini studebatur—cum maiore quam | |
| prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tran- | |
| quillo magis et propitio, quasi inparem se fateretur. | 75 |
| Sed maxima omnium eademque novissima coniura- | |
| tio fuit Galliarum cum omnis pariter Arvernos atque | |
| Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit | |
| corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi | |
| ad terrorem composito, Vercingetorix. ille festis diebus | 80 |
| et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, | |
| ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. | |
| aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme | |
| creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. sed | |
| ille, qualis erat ad nuntium rei—felicissimam temeri- | 85 |
| tatem—, per invios ad id tempus montium tumulos, | |
| per intactas vias et nives, expedita manu emensus Gal- | |
| liam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et | |
| ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur. | |
| tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum <cum> | 90 |
| quadraginta milibus propugnantium sustulit, Alesiam | |
| ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam | |
| flammis adaequavit. circa Gergoviam Arvernorum tota | |
| belli moles fuit. quippe cum octoginta milia muro et | |
| arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem, | 95 |
| vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc | |
| decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam | |
| primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo | |
| gladiis sudibusque concidit, novissime in deditionem | |
| redegit. ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex | 100 |
| cum in castra venisset, ecum et phaleras et sua arma ante | |
| Caesaris genua proiecit. "habe:" inquit "fortem virum, | |
| vir fortissime, vicisti". |