| DE LEGIBVS GRACCHANIS | |
| Seditionum omnium causas tribunicia potestas | 2.1.1 |
| excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in | |
| auxilium comparata est, re autem dominationem sibi | |
| adquirens, studium populi ac favorem agrariis, fru- | |
| mentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. inerat omni- | 5 |
| bus species aequitatis. quid tam iustum enim quam | |
| recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium | |
| victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret? | |
| quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aera- | |
| rio suo? quid ad ius libertatis aequandae magis efficax | 10 |
| quam ut senatu regente provincias ordinis equestris | |
| auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? sed haec | |
| ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in | |
| exitium sui merces erat. nam et a senatu in equitem | |
| translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii | 15 |
| patrimonium, supprimebat, et emptio frumenti ipsos | |
| rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci | |
| plebs in agros unde poterat sine possidentium ever- | |
| sione, qui ipsi pars populi erant, et tum relictas sibi | |
| a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant? | 20 |