| RES SVB CAESARE AVGVSTO | |
| Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis | 2.14.1 |
| redisse in statum pristinum libertatis videbatur. et | |
| redierat, nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem | |
| reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non col- | |
| lega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, fax | 5 |
| et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. quippe | |
| dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum | |
| Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda | |
| Thessalia; dum Antonius varius ingenio aut successorem | |
| Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae | 10 |
| desciscit in regem * * * nam aliter salvus esse non potuit, | |
| nisi confugisset ad servitutem. gratulandum tamen ut in | |
| tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium | |
| Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia | |
| sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum | 15 |
| ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam | |
| coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu | |
| quasi anima et mente regeretur. Marco Antonio Publio | |
| Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesa- | |
| rem transferente fortuna varius et multiplex motus civita- | 20 |
| tis fuit. quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut | |
| mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, | |
| sic tum Romanae dominationis, id est humani generis | |
| conversione penitus intremuit omnique genere discri- | |
| minum, civilibus, externis, servilibus, terrestribus ac | 25 |
| navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est. |