| BELLVM CIVILE CAESARIS ET POMPEI | |
| Iam paene toto orbe pacato maius erat imperium | 2.13.1 |
| Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi pos- | |
| set. itaque invidens Fortuna principi gentium populo, | |
| ipsum illum in exitium sui armavit. ac Mariana quidem | |
| Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, quasi | 5 |
| experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam | |
| tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem | |
| Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat | |
| imperium quodam quasi diluvio et inflammatione | |
| corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac | 10 |
| ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius com- | |
| mune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. | |
| quippe si duces eius inspicias, totus senatus in parti- | |
| bus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et | |
| octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia | 15 |
| sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde | |
| Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et | |
| Rhascypolis, omne Thraciae Cappadociae, Macedoniae | |
| Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram | |
| belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breve tempus; | 20 |
| si locum et spatium ubi commissum est, intra | |
| Italiam: inde se in Galliam Hispaniamque deflexit | |
| reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa- | |
| liaque consedit; hinc in Aegypton subito transilivit, | |
| inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in | 25 |
| Hispaniam regyravit et ibi aliquando defecit. sed non | |
| et odia partium finita cum bello. non enim prius quie- | |
| verunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui | |
| victi erant, odia victoris sese caede satiarent. | |
| Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, | 30 |
| nimia felicitas. si quidem Quinto Metello Lucio Afranio | |
| consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret | |
| recentesque victorias, Ponticos et Armenios trium- | |
| phos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia | |
| Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit | 35 |
| invidiam. Metellus ob inminutum Cretae triumphum, | |
| Cato adversus potentes semper oblicus detrectare | |
| Pompeium actisque eius obstrepere. hinc dolor trans- | |
| vorsum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit. | |
| forte tunc Crassus genere divitiis dignitate florebat, | 40 |
| <ut> vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia | |
| et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius | |
| tamen inter utrumque eminebat. sic igitur Caesare | |
| dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio reti- | |
| nere cupientibus omnibusque pariter potentiae cupidis | 45 |
| de invadenda re publica facile convenit. ergo cum | |
| mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, | |
| Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius | |
| Hispaniam: tres maximi exercitus, et in his orbis | |
| imperium societate trium principum occupatur. decem | 50 |
| annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu | |
| tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae | |
| Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi soceri- | |
| que concordiam matrimonii foedere tenebat, statim | |
| aemulatio erupit. iam Pompeio suspectae Caesaris | 55 |
| opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. nec ille | |
| ferebat parem, nec hic superiorem. pro nefas! sic de | |
| principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii | |
| fortuna non caperet. ergo Lentulo Marcelloque consu- | |
| libus rupta primum coniurationis fides. de successione | 60 |
| Caesaris senatus, id est Pompeius agitabat, nec ille | |
| abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. | |
| consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pom- | |
| peio nuper decreverant, tum dissimulante eodem nega- | |
| batur: veniret et peteret more maiorum. ille contra | 65 |
| flagitare decreta, ac nisi fides permaneret, non remittere | |
| exercitum. ergo ut in hostem decernitur. his Caesar | |
| agitatus statuit praemia armorum armis defendere. | |
| Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces | |
| levibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia subito | 70 |
| Caesaris impetu oppressa sunt. prima Arimino signa | |
| cecinerunt. tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus, | |
| Domitius Corfinio. et peractum erat bellum sine san- | |
| guine, si Pompeium Brundisi opprimere potuisset. et | |
| ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna | 75 |
| fuga evasit. turpe dictu! modo princeps patrum, pacis | |
| bellique moderator per triumphatum a se mare lacera | |
| et paene inermi nave fugiebat. nec Pompei ab Italia | |
| quam senatus ab urbe fuga turpior: quam paene va- | |
| cuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit. | 80 |
| aerarium quoque sanctum, [quod] quia tardius aperie- | |
| bant tribuni, iussit effringi, censumque et patrimonium | |
| populi Romani ante rapuit quam imperium. | |
| Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare | |
| provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, | 85 |
| annonae pignora, per legatos habet. nihil hostile erat in | |
| Gallia; pacem ipse fecerat. sed ad Hispanienses Pom- | |
| pei exercitus transeunti per eam duci portas claudere | |
| ausa Massilia est. misera dum cupit pacem, belli metu | |
| in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam | 90 |
| sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia | |
| nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, | |
| etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum | |
| erat bellum, victos terra marique perdomuit. mox de- | |
| dentibus sese omnia ablata praeter quam potiorem | 95 |
| omnibus habebant libertatem. | |
| Anceps variumque sed incruentum in Hispania | |
| bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, | |
| quos Ilerdae castra habentes apud Sicorin amnem | |
| obsidere et ab oppido intercludere adgreditur. interim | 100 |
| abundatio verni fluminis commeatibus prohibet: sic | |
| fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsi- | |
| debatur. sed ubi pax fluminis rediit et populationibus | |
| et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et ceden- | |
| tes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per | 105 |
| haec siti ad deditionem compulit. sic citerior Hispania | |
| recepta est, nec ulterior moram fecit. quid enim una | |
| post quinque legiones? itaque ultro cedente Varrone | |
| Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris | |
| sequebantur. | 110 |
| Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa | |
| Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de indu- | |
| stria prospera eius adversis radiarentur. quippe cum | |
| fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et | |
| Antonius, ille Illyrico, hic Curictico litore castra posuis- | 115 |
| sent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus | |
| eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum | |
| utrumque circumvenit. deditionem fames extorsit An- | |
| tonio. missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, | |
| quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum | 120 |
| arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per | |
| indaginem. duas tamen aestus explicuit. una, quae | |
| Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque | |
| posteris exemplum dedit. quippe vix mille iuvenum | |
| manus circumfusi undique exercitus per totum diem | 125 |
| tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tamen | |
| ne in deditionem veniret hortante tribuno Volteio | |
| mutuis ictibus inter se concucurrit. in Africa quoque | |
| par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad reci- | |
| piendam provinciam missus pulso fugatoque Varo | 130 |
| iam superbus subitum Iubae regis adventum equita- | |
| tumque Maurorum sustinere non potuit. patebat victo | |
| fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate | |
| exercitum morte sequeretur. | |
| Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem | 135 |
| bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. | |
| quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps me- | |
| dia prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; posi- | |
| tisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob ino- | |
| piam navium cum Antonio relicta Brundisii moram | 140 |
| faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos | |
| ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navi- | |
| gio solus ire temptaverit. exstat ad trepidum tanto | |
| discrimine gubernatorem vox ipsius: "quid times? | |
| Caesarem vehis." contractis in unum undique omnibus | 145 |
| copiis positisque comminus castris diversa erant du- | |
| cum consilia. Caesar pro natura ferox et conficiendae | |
| rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere; nunc | |
| obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obdu- | |
| xerat—sed quid his obesset obsidio, qui patente mari | 150 |
| omnibus copiis abundarent?—, nunc expugnatione | |
| Dyrrachi inrita, quippe quam vel situs inexpugnabilem | |
| faceret; ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, | |
| quo tempore egregia virtus Scevae centurionis emi- | |
| cuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt; | 155 |
| iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et | |
| Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret. Pompeius | |
| adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem | |
| interclusum undique inopia commeatuum terere, usque | |
| dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. nec | 160 |
| diutius profuit ducis salutare consilium. miles otium, | |
| socii moram, principes ambitum ducis increpabant. sic | |
| praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et | |
| Philippicis campis urbis, imperii, generis humani fata | |
| commissa sunt. numquam ullo loco tantum virium | 165 |
| populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit: | |
| trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia, | |
| reges et senatum. numquam inminentis ruinae mani- | |
| festiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis, | |
| interdiu tenebrae, dux ipse in nocturna imagine theatri | 170 |
| sui audiens plausum in modum planctus circumso- | |
| nantem et mane cum pullo pallio—nefas—apud | |
| principia conspectus est. numquam acrior neque ala- | |
| crior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde | |
| tela. adnotatum quoque committentis aciem Crastini | 175 |
| pilum, qui mox adacto in os gladio—sic inter cadavera | |
| repertus—libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa | |
| novitate volneris praeferebat. sed nec minus admira- | |
| bilior illius exitus belli. quippe cum Pompeius adeo | |
| equitum copia abundaret, ut facile circumventurus | 180 |
| sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. nam | |
| cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei | |
| fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo | |
| dato Germanorum cohortes tantum in effusos equi- | |
| tes fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in | 185 |
| equis viderentur, hanc stragem fugientis equitatus levis | |
| armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato, | |
| turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una | |
| manu facta est: nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa | |
| exercitus magnitudo. multus in eo proelio Caesar | 190 |
| mediusque inter imperatorem et militem. voces quoque | |
| obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad | |
| victoriam efficax "miles faciem feri!", altera ad iacta- | |
| tionem composita "parce civibus!", cum ipse sequeretur | |
| felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum | 195 |
| quae exercitum eius fortuna traxisset. superstes digni- | |
| tatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica | |
| Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicare- | |
| tur, ut Syedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in | |
| Parthos, Africam vel Aegypton agitaret, ut denique in | 200 |
| Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum | |
| et ne quid malis desit, Septimi desertoris sui gladio tru- | |
| cidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur. | |
| Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bel- | |
| lum? atquin acrius multo atque vehementius Thessalici | 205 |
| incendii cineres recaluerunt. et in Aegypto quidem | |
| adversus Caesarem sine partibus bellum. quippe cum | |
| Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli | |
| scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare | |
| medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi | 210 |
| viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit. Cleo- | |
| patra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni | |
| reposcebat, aderat puellae forma, et quae duplicaretur | |
| ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, odium | |
| ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non | 215 |
| Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, | |
| si fuisset occasio. quam ubi Caesar restitui iussit in | |
| regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obses- | |
| sus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus | |
| molem mira virtute sustinuit. ac primum proximorum | 220 |
| aedificiorum atque navalium incendio infestorum ho- | |
| stium tela submovit, mox in paeninsulam Pharon subi- | |
| tus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad | |
| proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus | |
| paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruenti- | 225 |
| bus hostium telis saxisque peteretur. tunc receptus a | |
| classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli | |
| ac perfida gente iusta generi manibus dedit. quippe et | |
| Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia | |
| quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa | 230 |
| per mare et terras fuga morte consumpti, regis ipsius | |
| corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae | |
| honore. | |
| In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane | |
| quasi de industria captante Fortuna hunc Mithridatico | 235 |
| regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius | |
| vinceretur. rex Pharnaces magis discordiae nostrae | |
| fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam | |
| agmine ruebat. sed hunc Caesar adgressus uno et, ut | |
| sic dixerim, non toto proelio obtrivit more fulminis, | 240 |
| quod uno eodemque momento venit, percussit, absces- | |
| sit. nec vana de se praedicatio est Caesaris, ante victum | |
| hostem esse quam visum. | |
| Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo | |
| atrocius quam in Pharsalia. huc reliquias partium naufra- | 245 |
| garum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias dice- | |
| res, sed integrum bellum. sparsae magis quam oppressae | |
| vires erant; auxerat sacramentum ipsa clades imperato- | |
| ris, nec degenerabat ducum successio. quippe satis ample | |
| sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. | 250 |
| accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius | |
| vinceret Caesar. nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, | |
| nisi quod amplior eoque acrior Caesareanorum impetus | |
| fuit indignantium post Pompeium crevisse bellum; deni- | |
| que, quod alias numquam, ante imperium ducis sua | 255 |
| sponte signa cecinerunt. et primum strages a Iuba coe- | |
| pit, cuius elephanti bellorum rudes et nuper a silva con- | |
| sternati subito clangore lituorum in suos sese circume- | |
| gere. statim exercitus in fugam, nec duces fortius quam | |
| ut effugerent. non inconspicua tamen mors omnium. iam | 260 |
| Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium | |
| per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente, | |
| respondit hoc ipsum: "bene se habet imperator." Iuba | |
| cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est | |
| postero die cum Petreio fugae comite superque mensas | 265 |
| et pocula interficiendum se ei praebuit. ille et regi suf- | |
| fecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et paren- | |
| talia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant. | |
| Cato non interfuit bello. positis apud Bagradam castris | |
| Vticam velut altera Africae claustra servabat. sed accepta | 270 |
| partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, | |
| mortem sibi etiam laetus accivit. nam postquam filium | |
| comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lu- | |
| cernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, | |
| paulum quieti dedit; tunc circa primam vigiliam stricto | 275 |
| gladio revelatum manu pectus semel iterumque percus- | |
| sit. ausi post hoc virum medici violare fomentis. ille | |
| passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi | |
| sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit. | |
| Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus | 280 |
| et partes, quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto | |
| Africam superabat Hispania. plurimum quantum favo- | |
| ris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos | |
| stare Pompeios. itaque nusquam atrocius nec tam | |
| ancipiti Marte concursum est. primum in ipso ostio | 285 |
| Oceani Varus Didiusque legati conflixere. sed acrius | |
| fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum; | |
| siquidem, quasi furorem civicum castigaret, Oceanus | |
| utramque classem naufragio cecidit. quinam ille hor- | |
| ror, cum eodem tempore fluctus, procellae, viri, naves, | 290 |
| armamenta confligerent! adde situ ipsius formidi- | |
| nem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mau- | |
| retaniae litora, mare et intestinum et externum inmi- | |
| nentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul | |
| proelio et tempestate saevirent. mox circa obsidiones | 295 |
| urbium utrimque discursum est, quae miserae inter | |
| hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. | |
| omnium postrema certaminum Munda. hic non pro | |
| cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut | |
| plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. sane | 300 |
| et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive | |
| respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prospero- | |
| rum suspectam habens continuationem, vel eadem | |
| timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; | |
| et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, | 305 |
| cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occide- | |
| rent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter | |
| utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium | |
| sensus esset "quo usque?". novissime illud inusitatum | |
| Caesaris oculis—nefas—post quattuordecim annos | 310 |
| probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, | |
| etsi nondum fugerant, apparebat tamen pudore magis | |
| quam virtute resistere. itaque ille ablegato equo simi- | |
| lis furenti primam in aciem procurrit. ibi prensare | |
| fugientis, confirmare signiferos, orare hortari increpare, | 315 |
| per totum denique agmen oculis manibus clamore | |
| volitare. dicitur in illa perturbatione et de extremis | |
| agitasse secum et ita manifesto voltu fuisse, quasi | |
| occupare mortem manu vellet; nisi quod cohortes hos- | |
| tium quinque per transversam aciem actae, quas Labie- | 320 |
| nus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem | |
| fugae praebuissent. hoc aut et ipse credidit aut dux | |
| callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugien- | |
| tes invectus simul et suorum erexit animos et hostis | |
| perculit. nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, | 325 |
| et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coepe- | |
| runt. quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque victo- | |
| ribus, sic aestimari potest, quod a proelio profugi cum se | |
| Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos im- | |
| perasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae | 330 |
| pilis tragulisque confixa inter se tenebantur—foedum | |
| etiam in barbaros—. sed videlicet victoriam desperan- | |
| tibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure | |
| saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lau- | |
| ronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum | 335 |
| desperabat—interficit; Sextum Fortuna in Celtiberia | |
| interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reservavit. | |
| Caesar in patriam victor invehitur, primum de | |
| Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus | |
| et ex auro captivus Oceanus. altera laurus Aegyptia: | 340 |
| tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum | |
| ignium ardens Pharos. tertius de Pharnace currus et | |
| Ponto. quartus Iubam et Mauros et bis subactam | |
| ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda | |
| nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non | 345 |
| triumphabat! | |
| Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax in- | |
| cruenta pensatumque clementia bellum. nemo caesus | |
| imperio praeter Afranium—satis ignoverat semel— | |
| et Faustum Sullam—docuerat generos timere Pom- | 350 |
| peius—filiamque Pompei cum parvolis ex Sulla | |
| —hic posteris cavebatur—. itaque non ingratis civi- | |
| bus omnes unum in principem congesti honores: circa | |
| templa imagines, in theatro distincta radiis corona, sug- | |
| gestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad | 355 |
| hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, | |
| dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio | |
| consule regni insignia. quae omnia velut infulae in | |
| destinatam morti victimam congerebantur. quippe cle- | |
| mentiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis | 360 |
| ipsa beneficiorum potentia. nec diutius lata dominatio | |
| est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere | |
| in caedem principis. quanta vis fati! manaverat late | |
| coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, | |
| nec perlitare centum victimis potuerat. venit in curiam | 365 |
| tamen expeditionem Parthicam meditans. ibi in curuli | |
| sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti | |
| volneribus ad terram datus est. sic ille, qui terrarum | |
| orbem civili sanguine inpleverat, tandem ipse sanguine | |
| suo curiam inplevit. | 370 |