| BELLVM CATILINAE | |
| Catilinam luxuria primum, tum hinc conflata | 2.12.1 |
| egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis | |
| finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefa- | |
| ria consilia opprimendae patriae suae compulere. sena- | |
| tum confodere, consules trucidare, distringere incendiis | 5 |
| urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam | |
| funditus tollere et quidquid nec Hannibal videretur | |
| optasse, quibus—o nefas—sociis adgressus est! ipse | |
| patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, | |
| Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae | 10 |
| familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum | |
| cum maxime praetor. hos omnis inmanissimi facinoris | |
| satellites habuit. additum est pignus coniurationis | |
| sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: | |
| summum nefas, nisi amplius esset propter quod bibe- | 15 |
| runt. actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa | |
| coniuratio in Ciceronem et Antonium consules inci- | |
| disset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu | |
| oppressit. tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, | |
| vilissimum scortum, sed patriciis innocentius. tum | 20 |
| consul habito senatu in praesentem reum peroravit; | |
| sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet | |
| seque palam ac professo incendium suum restincturum | |
| ruina minaretur. et ille quidem ad praeparatum a | |
| Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inla- | 25 |
| turus urbi. Lentulus destinatum familiae suae Sibylli- | |
| nis versibus regnum sibi vaticinans ad praestitutum a | |
| Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit. nec | |
| civili conspiratione contentus legatos Allobrogum, qui | |
| tum forte aderant, in arma sollicitat. et isset ultra Alpes | 30 |
| furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae | |
| tenerentur. statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris | |
| manus; palam praetor in senatu convincitur. de supplicio | |
| agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadver- | |
| tendum pro scelere censebant. quam sententiam secutis | 35 |
| omnibus in carcere parricidae strangulantur. quamvis | |
| parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina | |
| non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens | |
| obvio Antonii exercitu opprimitur. quam atrociter dimi- | |
| catum sit, exitus docuit. nemo hostium bello superfuit; | 40 |
| quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa | |
| anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium | |
| cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria | |
| sic concidisset. |