| BELLVM CIVILE SVB LEPIDO | |
| Marco Lepido Quinto Catulo consulibus civile | 2.11.1 |
| bellum paene citius oppressum est quam inciperet: | |
| sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae | |
| rogo exarsit. cupidus namque rerum novarum per | |
| insolentiam Lepidus acta tanti viri rescindere parabat; | 5 |
| nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei | |
| publicae. nam cum iure belli Sulla dictator proscri- | |
| psisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid | |
| aliud quam ad bellum vocabantur? cumque damna- | |
| torum civium bona addicente Sulla quamvis male | 10 |
| capta iure tamen <tenerentur>, repetitio eorum procul | |
| dubio labefactabat compositae civitatis statum. expe- | |
| diebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requie- | |
| scere quomodocumque, ne volnera curatione ipsa | |
| rescinderentur. ergo cum turbidis contionibus velut | 15 |
| classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam | |
| arma inde et exercitum urbi admovebat. sed iam Mul- | |
| vium pontem collemque Ianiculum Lutatius Catulus | |
| Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces | |
| atque signiferi, alio exercitu insederant. a quibus primo | 20 |
| statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudi- | |
| catus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, | |
| ibique morbo et paenitentia interiit. victores quoque, | |
| quod non temere alias in civilibus bellis, pace contenti | |
| fuerunt. | 25 |