BELLVM SERTORIANVM
|
|
Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae
|
2.10.1
|
proscriptionis hereditas fuit? hostile potius an civile
|
|
dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Ro-
|
|
mano gesserint duce. exsul et profugus feralis illius
|
|
tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis
|
5
|
malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae,
|
|
iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in
|
|
Oceanum Fortunatasque insulas penetravit consiliis,
|
|
tandem Hispaniam armavit. viro cum viris facile con-
|
|
venit. nec alias magis apparuit Hispani militis vigor
|
10
|
quam Romano duce. quamquam ille non contentus
|
|
Hispania ad Mithridaten quoque ponticosque respexit
|
|
regemque classe iuvit. et quid futurum fuit satis tanto
|
|
hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non
|
|
potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius. hi copias
|
15
|
adtriverant viri, prope tota Hispania persecuti. diu et
|
|
ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello
|
|
quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. prima per
|
|
legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius,
|
|
inde Hirtuleius proluderent; mox hoc apud Segoviam,
|
20
|
illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus
|
|
invicem experti apud Lauronem atque Sucronem ae-
|
|
quavere clades. tum illis ad populationes agrorum, his
|
|
ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos du-
|
|
ces Hispania discordiae poenas dabat; donec oppresso
|
25
|
domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna,
|
|
ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca,
|
|
Termeste, Clunia, Valentia Auxume et in fame nihil
|
|
non experta Calagurris. sic recepta in pacem Hispania.
|
|
victores duces externum id magis quam civile bellum
|
30
|
videri voluerunt, ut triumpharent.
|
|