| BELLVM PERVSINVM | |
| Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod | 2.16a.1 |
| Caesar veteranis patris pretium militiae persolverat. | |
| semper alias Antonii pessumum ingentium Fulvia tum | |
| gladio cincta virilis militiae uxor agitabat. ergo depulsos | |
| agris colonos incitando iterum in arma ierat. hic vero | 5 |
| iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudica- | |
| tum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros | |
| redegit compulitque ad extrema deditionis turpi et | |
| nihil non experta fame. |