| TRIVMVIRATVS | |
| Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset | 2.16b.1 |
| Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. quid | |
| contra duos consules, duos exercitus? necesse fuit veni- | |
| re in cruentissimi foederis societatem. diversa omnium | |
| vota, ut ingenia. Lepidum divitiarum cupido, quarum | 5 |
| spes ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis de | |
| his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater | |
| et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant. in | |
| hoc velut foedus pax inter tres duces componitur. apud | |
| confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus | 10 |
| et exercitus consalutant. nullo bono more triumviratus | |
| invaditur, oppressaque re publica armis redit Sullana | |
| proscriptio, cuius atrocitas nihil in se minus habet quam | |
| numerum centum et quadraginta senatorum. exitus foe- | |
| di, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. | 15 |
| quis pro indignitate rei ingemescat, cum Antonius Lu- | |
| cium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium | |
| Paulum fratrem suum proscripserint? nam Romae ca- | |
| pita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; | |
| verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, | 20 |
| cum recisum Ciceronis caput in illis suis rostris vide- | |
| retur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad | |
| audiendum, concurreretur. haec scelera in Antonii Le- | |
| pidique tabulis; Caesar percussoribus patris contentus | |
| fuit ideo ne, si inulta fuisset, etiam iusta eius caedes | 25 |
| haberetur. |