| BELLVM CASSI ET BRVTI | |
| Brutus et Cassius sic C. Caesarem quasi Tarqui- | 2.17.1 |
| nium regem depulisse regno videbantur, sed liberta- | |
| tem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso | |
| parricidio perdiderunt. igitur caede perfecta cum vete- | |
| ranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia | 5 |
| in Capitolium confugerant. nec illis ad ultionem dee- | |
| rat animus, sed ducem nondum habebant. igitur cum | |
| appareret, quae strages rei publicae inmineret, dis- | |
| plicuit ultio, cum caedes inprobaretur. igitur Cicero- | |
| nis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris | 10 |
| oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant | |
| Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant. | |
| sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est. | |
| Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut | |
| debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis | 15 |
| praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium | |
| Brutumque succingitur. illi comparatis ingentibus copiis | |
| eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, hare- | |
| nam insederant. sed nec tum inminentia destinatae | |
| cladis signa latuerunt. nam et signis insedit examen et | 20 |
| adsuetae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam | |
| sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius | |
| Aethiops nimis aperte ferale signum fuit. ipsique Bruto | |
| per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum | |
| agitaret, atra quaedam imago se optulit et, quae esset | 25 |
| interrogata. "tuus" inquit "malus genius". hoc, et sub | |
| oculis mirantis evanuit. pari in meliora praesagio in | |
| Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. | |
| sed nihil illo praesentius, quod Caesaris medicus | |
| somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, | 30 |
| quibus capi inminebat; ut factum est. acie namque | |
| commissa cum pari ardore aliquamdiu dimicatum | |
| foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc | |
| alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia | |
| subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta for- | 35 |
| tuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii | |
| docuit. primum adeo anceps fuit, ut—par utrimque | |
| discrimen—capta sint hinc Caesaris castra, inde Cassi. | |
| sed quanto efficacior est fortuna quam virtus! et quam | |
| verum est, quod moriens <Brutus> efflavit, non in re, | 40 |
| sed in verbo tantum esse virtutem: victoriam illi proelio | |
| error dedit. Cassius inclinato cornu suorum cum captis | |
| Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites vi- | |
| deret, fugere arbitratus evadit in tumulum. inde pulvere | |
| et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei | 45 |
| sensum, cum speculator quoque in id missus tardius | |
| nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis | |
| auferendum praebuit caput. Brutus cum in Cassio | |
| etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti | |
| fide resignaret—ita enim non superesse bello conve- | 50 |
| nerat—, ipse quoque uni comitum suorum confodien- | |
| dum praebuit latus. qui sapientissimos ac fortissimos | |
| viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? | |
| nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent | |
| manus, sed in abolitione sanctissimarum piissimarum- | 55 |
| que animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur. |