| BELLVM CVM SEXTO POMPEIO | |
| Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei | 2.18.1 |
| domus. alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga | |
| evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum | |
| insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniamque | |
| habebat; iam et classe medium mare insederat. o quam | 5 |
| diversus a patre! ille Cilicas exstinxerat, hic se piratica | |
| tuebatur. Puteolos, Formias, Volturnum, totam deni- | |
| que Campaniam, Pontias et Aenariam, ipsa Tiberini | |
| fluminis ora populatus est. subinde congressus Caesa- | |
| ris naves et incendit et [e]mersit; nec ipse tantum, sed | 10 |
| Menas et Menecrates, foeda servitia, quos classi praefe- | |
| cerat, praedabundi per litora cuncta volitabant. ob haec | |
| tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spiran- | |
| temque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno | |
| [hoc putabant], ut se maris rector in suo mari regnare | 15 |
| pateretur. eo denique discriminum ventum est, ut foe- | |
| dus et pax cum hoste—si modo hostis Pompei filius— | |
| tamen feriretur. quantum id, sed breve gaudium fuit, | |
| cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum | |
| restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem | 20 |
| discubitum est, et ille sortem suam increpitans "hae | |
| sunt" inquit "carinae meae"; haud incomiter, quod, | |
| cum in celeberrima parte urbis, Carinis, pater eius | |
| habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent. | |
| sed inportunitate Antonii et Pompeianorum bonorum, | 25 |
| quorum sector ille fuerat, praeda devorata possessio | |
| manere non poterat: detrectare coepit foederis pactum. | |
| itaque et ille ad arma rursus, et [in] totis imperii viri- | |
| bus classis in iuvenem comparata est, cuius molitio ipsa | |
| magnifica. quippe interciso Herculanae viae limite | 30 |
| refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum | |
| eique interrupto medio additus est Avernus, ut in | |
| illa aquarum quiete classis exercita imaginem belli | |
| navalis agitaret. tanta mole belli petitus in Siculo freto | |
| iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos | 35 |
| secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod | |
| magnae indolis signum est sperare semper. perditis | |
| enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus | |
| ibi in manus hostium et catenas et, quod miserri- | |
| mum est fortibus viris, ad hostium arbitrium sub | 40 |
| percussore moriturus. non alia post Xerxen miserabilior | |
| fuga. quippe modo trecentarum quinquaginta navium | |
| dominus cum sex septemve fugiebat exstincto praeto- | |
| riae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque | |
| respectans, et tamen non timens ne periret. | 45 |