BELLVM PARTHICVM SVB VENTIDIO
  Quamvis in Cassio et Bruto partes sustulisset, in 2.19.1
Pompeio totum partium nomen abolesset, nondum
tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum
scopulus et nodus et mora publicae securitatis supe-
resset Antonius. nec ille defuit vitiis quin periret, immo 5
omnia expertus ambitu et luxuria primum hostes,
deinde cives, tandem etiam terrore saeculum liberavit.
  Parthi clade Crassiana altius animos erexerant
civilesque populi Romani discordias laeti acceperant.
itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt et 10
erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus
a Cassio Brutoque—qui furor scelerum!—sollici-
taverat hostes in auxilium. et illi Pacoro duce, regio
iuvene, dispulerant Antoniana praesidia; saxa legatus
ne veniret in potestatem a gladio inpetravit. denique 15
ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii
specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus
Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsum-
que Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto
inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset, viginti 20
amplius milium fuit. nec sine consilio ducis, qui simu-
lato metu adeo passus est hostem castris succedere,
donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagitta-
rum. rex fortissime dimicans cecidit. mox circumlato
eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello 25
recepta. sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.