| BELLVM PARTHICVM SVB ANTONIO | |
| Expertis invicem Parthis atque Romanis, cum | 2.20.1 |
| Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum docu- | |
| menta fecissent, pari rursus reverentia integrata ami- | |
| citia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege | |
| percussum. sed—inmensa vanitas hominis—dum titu- | 5 |
| lorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus | |
| suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne | |
| imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque | |
| ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in | |
| Parthos impetum fecit. gens praeter armorum fiduciam | 10 |
| callida simulat trepidationem et in campos fugam. et | |
| hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec | |
| magna hostium manus ex inproviso et iam in fessos | |
| via sub vespere velut nimbus erupit et missis undique | |
| sagittis duas legiones operuerunt. nihil acciderat in | 15 |
| comparationem cladis, quae in posterum diem inmi- | |
| nebat, nisi intervenisset deum miseratio. unus ex clade | |
| Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute | |
| Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid | |
| inmineret edocuit: iam adfuturum cum omnibus copiis | 20 |
| regem; irent retro peterentque montis: sic quoque | |
| hostem fortasse non defore. atque ita secuta est minor | |
| vis hostium quam inminebat; adfuit tamen. deletae | |
| reliquae copiae forent, nisi urgentibus telis in modum | |
| grandinis quadam forte quasi docti procubuissent in | 25 |
| genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum | |
| speciem praebuissent. tunc Parthus arcus inhibuit. | |
| deinde rursus cum se Romani extulissent, adeo res | |
| miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem "ite | |
| et bene valete Romani! merito vos victores fama gen- | 30 |
| tium loquitur, qui Parthorum tela fugistis". non minor | |
| ex via postea quam ab hostibus accepta clades. infesta | |
| primum siti regio, tum quibusdam salmacidis fluvius | |
| infestior, novissime quae iam ab invalidis et avide | |
| hauriebantur noxiae etiam dulces fuere. mox et ardores | 35 |
| per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque | |
| caeli subita mutatio pro pestilentia fuit. sic vix tertia | |
| parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius | |
| passim dolabris concideretur, et subinde inter moras | |
| mortem ad gladiatore suo flagitasset egregius impera- | 40 |
| tor, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam | |
| mentis vecordia ferocior aliquanto factus est, quasi | |
| vicisset, qui evaserat. |