BELLVM CVM ANTONIO ET CLEOPATRA
|
|
Furor Antonii quatenus per ambitum non poterat
|
2.21.1
|
interire, luxu et libidine exstinctus est. quippe cum
|
|
post Parthos exosus arma in otio ageret, captus amore
|
|
Cleopatrae quasi bene gestis rebus in regio se sinu
|
|
reficiebat. hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore
|
5
|
pretium libidinum Romanum imperium petit; et pro-
|
|
misit Antonius, quasi facilior esset Partho Romanus.
|
|
igitur dominationem parare nec tacite; sed patriae,
|
|
nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud
|
|
ut mente, ita habitu quoque cultuque desciverat. au-
|
10
|
reum in manu baculum, ad latus acinaces, purpurea
|
|
vestis ingentibus obstricta gemmis: diadema deerat, ut
|
|
regina rex et ipse frueretur. ad primam novorum mo-
|
|
tuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti
|
|
bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus
|
15
|
Actiacum, Leucada insulam montemque Leucaten et
|
|
Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat. nobis
|
|
quadringentae amplius naves, ducentae [non] minus
|
|
hostium; sed numerum magnitudo pensabat. quippe
|
|
a senis in novenos remorum ordines, ad hoc turri-
|
20
|
bus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium
|
|
specie non sine gemitu maris et labore ventorum
|
|
ferebantur; quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesa-
|
|
ris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines
|
|
creverant; itaque habiles in omnia quae usus posce-
|
25
|
ret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas
|
|
gravis et ad omnia praepeditas singulas plures adortae
|
|
missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbi-
|
|
trium dissipavere. nec ulla re magis hostilium copiarum
|
|
apparuit magnitudo quam post victoriam. quippe in-
|
30
|
mensae classis naufragium bello factum toto mari
|
|
ferebatur, Arabumque et Sabaeorum et mille aliarum
|
|
Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue
|
|
mota ventis maria revomebant. prima dux fugae regina
|
|
cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. mox
|
35
|
secutus Antonius, sed instare vestigiis Caesar. itaque nec
|
|
praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utra-
|
|
que Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, pro-
|
|
fuere: prope manu tenebantur. prior ferrum occupavit
|
|
Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit
|
40
|
oculos ducis. frustra quidem: nam pulchritudo infra
|
|
pudicitiam principis fuit. nec illa de vita, quae offere-
|
|
batur, sed de parte regni laborabat. quod ubi despera-
|
|
vit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem
|
|
nancta custodiam in mausoleum se—sepulcra regum
|
45
|
sic vocant—recipit. ibi maximos, ut solebat, induta
|
|
cultus in differto odoribus solio iuxta suum se conlo-
|
|
cavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic
|
|
morte quasi somno soluta est.
|
|
Hic finis armorum civilium: reliqua adversus ex-
|
50
|
teras gentes, quae districto circa mala sua imperio
|
|
diversis orbis oris emicabant. nova quippe pax, nec-
|
|
dum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium infla-
|
|
taeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant. ad
|
|
septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat,
|
55
|
Norici, Illyrii, Pannonii, Delmatae, Moesi, Thraces
|
|
et Daci, Sarmatae atque Germani.
|
|