| BELLVM CANTABRICVM ET ASTVRICVM | |
| Sub occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi | 2.33.1 |
| quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem cite- | |
| rior adluebat Oceanus. hic duae validissimae gen- | |
| tes, Cantabri et Astures, inmunes imperii agitabant. | |
| Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in | 5 |
| rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem | |
| suam defendere proximis etiam imperitare temptabant | |
| Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas crebris incur- | |
| sionibus fatigabant. in hos igitur, quia vehementius agere | |
| nuntiabantur, non est expeditio mandata, sed sumpta. | 10 |
| ipse venit Segisamam, castra posuit; inde tripertito | |
| exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem | |
| ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine. nec ab | |
| Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga | |
| hostium caederentur. primum adversus Cantabros sub | 15 |
| moenibus Bergidae proeliatum. hinc statim fuga in | |
| eminentissimum Vindium montem, quo maria prius | |
| Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant. | |
| tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat; captum | |
| tamen. postremo fuit Medulli montis obsidio, quem | 20 |
| perpetua quindecim milium fossa comprehensum undi- | |
| que simul adeunte Romano postquam extrema barbari | |
| vident, certatim igne ferro inter epulas venenoque, | |
| quod ibi volgo ex arboribus taxeis exprimitur, praece- | |
| pere mortem, seque pars maior a captivitate, quae | 25 |
| morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vin- | |
| dicaverunt. haec per Antistium Furniumque legatos | |
| et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar | |
| accepit. mox ipse praesens hos deduxit montibus, | |
| hos obsidibus adstrinxit, hos sub corona iure belli | 30 |
| venundedit. digna res lauro, digna curru senatui visa | |
| est: sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri | |
| contemneret. Astures per id tempus ingenti agmine a | |
| montibus niveis descenderant. nec temere sumptus, | |
| ut barbaris, impes; sed positis castris apud Asturam | 35 |
| flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum | |
| adgredi parant castra. fuissetque anceps et cruentum et | |
| utinam mutua clade certamen cum tam fortibus, tam | |
| subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini | |
| prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exer- | 40 |
| citu advenit. pro [ut] victoria fuit oppressisse consilia, | |
| sic tamen quoque non incruento certamine. reliquias | |
| fusi exercitus validissima civitas Lancia excepit, ubi cum | |
| locis adeo certatum est, ut cum in captam urbem faces | |
| poscerentur, aegre dux inpetraverit veniam, ut victoriae | 45 |
| Romanae stans potius esset quam incensa monumentum. | |
| Hic finis Augusto bellicorum certaminum fuit, idem | |
| rebellandi finis Hispaniae. certa mox fides et aeterna pax, | |
| cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum | |
| consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens, in quos | 50 |
| se recipiebant, castra sua, quia in plano erant, habitare et | |
| incolere iussit: ibi gentis esse consilium, illud observari | |
| caput. favebat consilio natura regionis: circa omnis auri- | |
| fera et chrysocollae miniique et aliorum colorum ferax. | |
| itaque exerceri solum iussit. sic Astures nitentes in pro- | 55 |
| fundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, | |
| nosse coeperunt. |