| PAX PARTHORVM ET CONSECRATIO AVGVSTI | |
| Omnibus ad occasum et meridiem pacatis genti- | 2.34.1 |
| bus, ad septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhe- | |
| num atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum | |
| et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii | |
| erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem | 5 |
| gentium populum Romanum reverebantur. nam et | |
| Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. | |
| Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum | |
| gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera | |
| trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inpu- | 10 |
| tabant—quadriennium inpleverant; et tamen ipse | |
| hominum color ab alio venire caelo fatebatur. Parthi | |
| quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Cras- | |
| siana signa ultro rettulere. sic ubique cuncta atque con- | |
| tinua totius generis humani aut pax fuit aut pactio, | 15 |
| aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab | |
| urbe condita anno Ianum geminum cludere, bis ante | |
| se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine. | |
| hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in | |
| luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus | 20 |
| multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictator per- | |
| petuus et pater patriae. tractatum etiam in senatu an, | |
| quia condidisset imperium, Romulus vocaretur; sed | |
| sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut | |
| scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo | 25 |
| consecraretur. |