| VERGILIVS ORATOR AN POETA | |
| †Capienti mihi in templo et saucium vigilia caput | 1.1.1 |
| plurimarum arborum amoenitate, euriporum frigore, | |
| aeris libertate recreanti obviam subito quidam fuere, | |
| quos ab urbis spectaculo Baeticam revertentes sinister | |
| Africae ventus in hoc litus excusserat. quorum unus, | 2.1 |
| vir, ut postea apparuit, litteris pereruditus, subito ad | |
| me convenit et "salve," inquit "hospes: nisi molestum | |
| est, dic nomen tuum; nam nescio quid oculi mei admo- | |
| nent et quasi per nubilum recognosco". "quid istic?" | 3.1 |
| inquam "Florum vides, fortasse et audieris, si tamen | |
| in illo orbis terrarum conciliabulo sub Domitiano | |
| principe certamini nostro adfuisti". et Baeticus "tune | 4.1 |
| es" inquit "ex Africa, quem summo consensu popo- | |
| scimus? invito quidem Caesare et resistente, non quod | |
| tibi puero invideret, sed ne Africae corona magni | |
| Iovis attingeret". quae cum me videret verecunde | 5.1 |
| agnoscentem, in amplexum effunditur et "ama" inquit | |
| "igitur fautorem tuum". "quidni amem?" et manu alte- | |
| rutrum tenentes avidissime nascentem amicitiam foe- | |
| derabamus, cum ille interim brevi intervallo usus "et | 6.1 |
| quid tu" inquit "tam diu in hac provincia? nec in no- | |
| stram Baeticam excurris nec urbem illam revisis, ubi | |
| versus tui a lectoribus concinuntur et in foro omni | |
| clarissimus ille de Dacia triumphus exultat? potesne | 7.1 |
| cum hoc singulari ingenio tantaque natura provincia- | |
| lem latebram pati? nihil te caritas urbis, nihil ille | |
| <princeps> gentium populus, nihil senatus movet? nihil | |
| denique lux et fulgor felicis imperi, qui in se rapit | 5 |
| atque convertit omnium oculos hominum ac deorum?" | |
| ad quae ego varie perturbatus "quid nunc vis ego respon- | 8.1 |
| deam, o quisquis es? mihi quoque ipsi hoc idem mirum | |
| videri solet, quod non Romae morer; sed nihil est | |
| difficilius quam rationem reddere actus tui. quare | |
| desine me in memoriam priorem reducendo vulnus | 5 |
| dolorum meorum rescindere. propitia sit illa civitas, et | |
| fruantur illa quibus fortuna permittit. quod ad me | 9.1 |
| pertinet, ex illo die, cuius [quo] tu mihi testis es, post- | |
| quam ereptam manibus et capiti coronam meo vidi, tota | |
| mens, totus animus resiliit atque abhorruit ab illa civitate, | |
| adeoque sum percussus et consternatus illo dolore, ut | 5 |
| patriae quoque meae oblitus <et> parentum carissimorum | |
| similis furenti huc et illuc vager per diversa terrarum". | |
| et ille "quae tamen loca quasve regiones peragrasti?" |