Hic cum ego respirassem, statim Baeticus "o" 3.1.1
inquit "beatam civitatem, quae in te fatigatum inci-
dit. quem ad modum tamen te prosequitur, et quid
hic agitur? unde subvenit reditus? an pater ab Africa
subministrat?" "inde nequaquam, cum hac ipsa peregri- 2.1
natione offenderim. in reditu est mihi professio lit-
terarum". "o rem indignissimam! et quam aequo fers
istud animo, sedere in scholis et pueris praecipere?". ad 3.1
quam illius interrogationem in hunc modum respondi:
"non miror <te> eius nunc esse persuasionis, qua et
ipse quoque aliquando diu laboravi. toto enim quod egi-
mus quinquennio isto [isto] mihi pertaesum erat huius 5
professionis, ut nusquam vivere putarem hominem
miseriorem. sed subinde retractanti sortemque meam 4.1
cum fortunis et ceteris vitae laboribus conferenti tan-
dem aliquando pulchritudo suscepti operis apparuit.
scire te ergo nunc oportet nullum manus pretium, 5.1
nullam procurationem, nullum honorem decerni quan-
tus hic sit nostrae professionis. nempe si mihi maximus
imperator vitem, id est centum homines regendos tra-
didisset, non mediocris honos habitus mihi videretur; 5
cedo si praefecturam, si tribunatum: nempe idem honos,
nisi quod merces amplior. si ergo non Caesar, sed 6.1
Fortuna hoc genus stationis iniunxit, uti pueris ingenuis
atque honestis praesiderem, nonne tibi pulchrum <sum>
atque magnificum consecutus officium? quaeso enim, 7.1
propius intuere, utrum praeclarius sit sagulatis an
praetextatis imperare, barbaris efferatisque pectoribus
an mitibus et innoxiis. bone Iuppiter, quam impera- 8.1
torium, quam regium est sedere a suggestu praecipien-
tem bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam
carmina praelegentem, quibus ora mentesque for-
mantur, iam sententiis variis sensus excitantem, iam 5
exemplis ro. . .