| STRATEGEMATON | |
| LIBER PRIMUS | |
| Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studio- | 1.pr.1.1 |
| sorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satis- | |
| fecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum | |
| facta, quae a Graecis una στρατηγημάτων appellatione comprehensa sunt, | |
| expeditis amplectar commentariis. ita enim consilii quoque et providentiae | 5 |
| exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia | |
| facultas nutriatur; praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis | |
| suae, qui probatis eam experimentis comparabit. | |
| Illud neque ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine | 2.1 |
| operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum, | |
| quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. sed, ut opinor, occupatis velo- | |
| citate consuli debet. longum est enim singula et sparsa per immensum corpus | |
| historiarum persequi, et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo | 5 |
| rerum confuderunt legentem. nostra sedulitas impendet operam, ut, quemad- | |
| modum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat. | |
| circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti | |
| consilia. quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarentur, | |
| in tres libros ea diduximus. in primo erunt exempla, quae competant proelio | 10 |
| nondum commisso; in secundo, quae ad proelium et confectam pacationem | |
| pertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebit στρατηγή- | |
| ματα; quibus deinceps generibus suas species attribui. | |
| Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehen- | 3.1 |
| dat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. quis enim ad | |
| percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, suffi- | |
| ciat? at multa et transire mihi ipse permisi. quod me non sine causa fecisse | |
| scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. verum facile erit | 5 |
| sub quaque specie suggerere. nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius | |
| aliorum quam meae commendationis causa aggressus sim, adiuvari me ab | |
| his, qui aliquid illi astruent, non argui credam. | |
| Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint στρατηγικῶν | 4.1 |
| et στρατηγημάτων perquam similem naturam discernere. namque omnia, | |
| quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, στρατηγικὰ | |
| habebuntur, si in specie eorum sunt, στρατηγήματα. horum propria vis | |
| in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus | 5 |
| hostis sit. qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut | |
| factorum ita dictorum exempla posuimus. | |
| Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda | 5.1 |
| sunt: | |
| I. De occultandis consiliis. | |
| II. De explorandis consiliis hostium. | |
| III. De constituendo statu belli. | 5 |
| IV. De transducendo exercitu per loca hosti infesta. | |
| V. De evadendo ex locis difficillimis. | |
| VI. De insidiis in itinere factis. | |
| VII. Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse | |
| aut usus eorum expleatur. | 10 |
| VIII. De distringendis hostibus. | |
| IX. De seditione militum compescenda. | |
| X. Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur. | |
| XI. Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus. | |
| XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint | 15 |
| ominibus. | |
| DE OCCULTANDIS CONSILIIS | |
| M. Porcius Cato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in | 1.1.1 |
| tempore rebellaturas fiducia murorum. scripsit itaque singulis, ut diruerent | |
| munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent, epistulasque | |
| universis civitatibus eodem die reddi iussit: unaquaeque urbium sibi soli | |
| credidit imperatum; contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem | 5 |
| denuntiari notum fuisset. | |
| Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, | 2.1 |
| non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, | |
| quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas prae- | |
| cepitque, ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis ab- | |
| ductus. | 5 |
| C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et | 3.1 |
| centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit: | |
| ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam | |
| ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa | |
| baculo ut servum castigavit. | 5 |
| Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum interficiendos | 4.1 |
| arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui | |
| ad eum a filio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capita, cum | |
| forte in horto ambularet, decussit. nuntius sine responso reversus renunti- | |
| avit adulescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit idem | 5 |
| esse eminentibus faciendum. | |
| C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem | 5.1 |
| securitatis inspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviis | |
| deditus, videri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinos | |
| vitamque deficere[t]: atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis | |
| occupavit Aegyptum. | 5 |
| Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus Phar- | 6.1 |
| naeum quendam, natione Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia | |
| quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates | |
| suas convertit. nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, | |
| quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. sollicitus itaque, ne Parthi | 5 |
| ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in | |
| Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni | |
| perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevis- | |
| simum iter est et <d>emisso alveo Euphrates decurrit: namque si illa veni- | |
| rent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios, | 10 |
| omnia autem vereri, si se infra <per> patentis campos proiecissent. inducti | |
| hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exer- | |
| citum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s] iungunt | |
| instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo | |
| spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam | 15 |
| Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit. | |
| Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem | 7.1 |
| moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti | |
| valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis | |
| causa in posterum constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri | |
| iussit: secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit. | 5 |
| Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, | 8.1 |
| qui in armis erant, vellet opprimere nec ignoraret maiore bellum molitione | |
| inituros, si adventum tanti ducis praesensissent, profectioni[s] suae census | |
| obtexuit Galliarum: sub quibus inopinato bello affusus contusa immanium | |
| ferocia nationum provinciis consuluit. | 5 |
| Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, | 9.1 |
| antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se | |
| Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti | |
| viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab | |
| Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum | 5 |
| militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes | |
| vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum | |
| servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relic- | |
| torum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, | |
| vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detrac- | 10 |
| taturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. igitur inscium | |
| duplicatis aggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad | |
| Hannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio | |
| alterum celavit, alterum oppressit. | |
| Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos | 10.1 |
| iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui inter- | |
| pellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et | |
| pervenit Lacedaemonem. ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit; | |
| et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit | 5 |
| falsum <allatum> ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex princi- | |
| pibus, quibus crederent de munitione Athenarum. suis deinde clam | |
| scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur | |
| Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire | |
| posse, quam <si> ipse remissus foret: quod facile praestiterunt Lacedaemonii, | 10 |
| ne unius interitum multorum morte pensarent. | |
| L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset | 11.1 |
| occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, | |
| tamquam circuitu maiore hostem aggressurus, converso agmine ignarum | |
| rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit. | |
| Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus | 12.1 |
| esset, "tunicam meam, si eloqui posset", inquit, "comburerem." | |
| M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus | 13.1 |
| esset, respondit: "Vereris, ne tubam non exaudias?" | |
| DE EXPLORANDIS CONSILIIS HOSTIUM | |
| Scipio Africanus, capta occasione mittendae ad Syphacem legationis, | 2.1.1 |
| cum Laelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit, | |
| quibus curae esset perspicere regias vires. hi, quo liberius castrorum posi- | |
| tionem scrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem | |
| persectati maximam partem munimentorum circumierunt: quae cum | 5 |
| nuntiassent, incendio confectum bellum est. | |
| Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent | 2.1 |
| Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, | |
| peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, | |
| intemptatam ante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie | |
| fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non | 5 |
| alienos nomini Romano, ad societatem compulerit. | |
| Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, | 3.1 |
| ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine | |
| Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique | |
| studio in amicitiam eius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus | |
| suis faciebat. | 5 |
| Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo | 4.1 |
| tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum. | |
| M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non | 5.1 |
| potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium | |
| raptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omnia | |
| suorum arcana confessus est. | |
| C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gal- | 6.1 |
| lorum et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat, | |
| ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur: | |
| easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat, | |
| intellexit hostilia agitari. | 5 |
| [Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio | |
| per se provident, sicut] | |
| Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam | 7.1 |
| demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multi- | |
| tudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insi- | |
| diarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. praemissis | |
| igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romano- | 5 |
| rum agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus | |
| circumfudit. | |
| Similiter Tisamenus, Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus | 8.1 |
| natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referenti- | |
| bus eis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex su- | |
| specto iugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere, | |
| arbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit | 5 |
| insidiatores. | |
| Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum, | 9.1 |
| quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab | |
| itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, cor- | |
| pora. | |
| DE CONSTITUENDO STATU BELLI | |
| Alexander Macedo, cum haberet vehementem exercitum, semper eum | 3.1.1 |
| statum belli elegit, ut acie confligeret. | |
| C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem | 2.1 |
| tironem esse sciret, acie semper decertare studuit. | |
| Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum inso- | 3.1 |
| lentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam consti- | |
| tuit Cunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit. | |
| Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes, | 4.1 |
| omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique | |
| sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet. | |
| Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum | 5.1 |
| exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit: ita factum est, ut | |
| Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna | |
| suos reduceret. | |
| Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque | 6.1 |
| tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit | |
| eis liberos et coniuges in Tro<e>zena et in alias amendandi relictoque oppido | |
| statum belli ad navale proelium transferendi. | |
| Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios. | 7.1 |
| Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu | 8.1 |
| necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a | |
| domesticis finibus <in> hostile<s> transtulit bellum. | |
| Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii com- | 9.1 |
| munissent et frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum in- | |
| festare[n]t, miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui | |
| Deceliae erat, revocaretur. | |
| Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e | 10.1 |
| saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque re- | |
| gressum in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti | |
| milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni | |
| suae hostes, quorum refugia nudaverat. | 5 |
| DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI | |
| INFESTA | |
| Aemilius Paulus consul, cum in Lucanis iuxta litus angusto itinere | 4.1.1 |
| exercitum duceret et Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibus | |
| agressi essent, captivos lateri euntium praetexuit: quorum respectu hostes | |
| inhibuere tela. | |
| Agesilaus Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret | 2.1 |
| insequerenturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen | |
| eius, ordinem captivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit: quibus | |
| dum parcitur ab hoste, spatium transeundi habuerunt Lacedaemonii. | |
| Idem, tenentibus angustias Thebanis, per quas transeundum habebat, | 3.1 |
| flexit iter, quasi Thebas contenderet: exterritis Thebanis digressisque ad | |
| tutanda moenia repetitum iter, quo destinaverat, emensus est nullo obsistente. | |
| Nicostratus, dux Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in | 4.1 |
| fines eorum angusti fierent, per alterum locum irrupturum se ostendens, | |
| omni illa ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit | |
| suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent: ipse cum cetera | |
| manu, quo non exspectabatur aditu, intravit. | 5 |
| Autophradates Perses, cum in Pisidiam exercitum duceret et an- | 5.1 |
| gustias quasdam Pisidae occuparent, simulata vexatione traiciendi instituit | |
| reducere: quod cum Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum | |
| ad eundem locum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit | |
| exercitum. | 5 |
| Philippus, Macedonum rex, Graeciam petens, cum Thermopylas | 6.1 |
| occupatas audiret et ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace, | |
| retentis eis ipse magnis itineribus ad angustias pertendit securisque custo- | |
| dibus et legatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas | |
| traiecit. | 5 |
| Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium | 7.1 |
| in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per | |
| loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius | |
| transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu | |
| moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus, | 5 |
| delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit, | |
| ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atque ita custodes angusti- | |
| arum inopinatos oppressit a tergo. | |
| Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium | 8.1 |
| exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit: | |
| deinde, in eam dem<um> persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad | |
| progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit. | |
| Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum | 9.1 |
| per flumen Hydaspen, adversus aquam assidue procurrere iussit suos: et | |
| ubi eo more exercitationis assecutus est, <ne> qui<d> a Poro adversa ripa | |
| caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum. | |
| Idem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis | 9a.1 |
| in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspec- | |
| tatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum | |
| exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam | |
| transmisit: ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effu- | 5 |
| dissent, ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit. | |
| Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri | 10.1 |
| aditus; et cum a <vado> inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde | |
| quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem | |
| militum parte subsistere, [et] quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam | |
| redissent, per superius transgrederetur: Armenii, credentes decursuros | 5 |
| omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superas- | |
| sent, transeuntium suorum fuere propugnatores. | |
| P. Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere | 11.1 |
| militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi | |
| bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam | |
| versus se agere simulavit: digressis deinde Poenis, qui profectioni eius | |
| habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae. | 5 |
| Lacedaemoniorum duces, cum Syracusas navigare destinassent et | 12.1 |
| Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas | |
| captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis | |
| aut puppe religatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt. | |
| Philippus, cum angustias maris, quae Στενὰ appellantur, transnavigare | 13.1 |
| propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non | |
| posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat | |
| interceptis: sequeretur omnibus omissis. quae ut epistulae interciperentur | |
| ab hoste, curavit: Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem | 5 |
| abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit. | |
| Idem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare | 13a.1 |
| prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodi- | |
| orum quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo | |
| naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se | |
| atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus | 5 |
| postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret, | |
| classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste | |
| subitus evasit. | |
| Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali | 14.1 |
| hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas | |
| iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos: hisque per | |
| hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est | |
| classe. | 5 |
| DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS | |
| Q. Sertorius in Hispania, cum a tergo instante hoste flumen traicere | 5.1.1 |
| haberet, vallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratum | |
| materiis incendit: atque ita exclusis hostibus flumen libere transgressus est. | |
| Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. | 2.1 |
| namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis | |
| et alio materiae genere constructum incendit: dumque ignibus sub- | |
| moventur hostes, ipse fluvium superavit. | |
| Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet, | 3.1 |
| si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias | |
| ostendit, tamquam ibi castra positurus. ac praecepit suis, ne sarcinas sol- | |
| verent aut onera deponerent ne<ve> quis ab ordinibus signisque discederet; | |
| et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in | 5 |
| conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in | |
| lignationem, ut conspicerentur, exire: quod Cimbri vere agi existimantes et | |
| ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda | |
| ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum | |
| flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi. | 10 |
| Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis | 4.1 |
| faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum | |
| fluminis a tergo exercitus sui reddidit. | |
| Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum | 5.1 |
| proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam | |
| obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque | |
| sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, | |
| qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, | 5 |
| ingenti mole tutatus. quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros | |
| pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves | |
| deduxit: navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi | |
| parvis navigiis consecuti sunt. | |
| C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta | 6.1 |
| ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita | |
| resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levatae prorae super | |
| catenam processerunt. qua parte superata transgressi rursus milites proras | |
| presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus. | 5 |
| Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe | 7.1 |
| obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis | |
| influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves | |
| ad proximum portum Munychiam traiecit. | |
| Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes | 8.1 |
| abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes | |
| comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam | |
| inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita inter- | |
| cluso hoste evasit. | 5 |
| C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et reci- | 9.1 |
| piendi se sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et | |
| secunda acie <in armis permanente, tertia autem acie> furtim a tergo ad opus | |
| applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis | |
| armati se milites eius receperunt. | 5 |
| Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui | 10.1 |
| undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam | |
| ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem | |
| agere coepit, tamquam per eum erupturus. hi qui obsidebant, cum per | |
| fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, | 5 |
| universi a limite obstiterunt: Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae | |
| iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit. | |
| Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum edi- | 11.1 |
| tum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem | |
| deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra | |
| vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota | |
| castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondi- | 5 |
| bus, quas fossis superiecerat, <fallentibus, eruptione> facta in superiora evasit. | |
| C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum prae- | 12.1 |
| datum profectus <locoque iniquo circumventus> ab Hasdrubale, ad primos | |
| tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime | |
| exspectabatur, per stationes hostium perrupit. | |
| L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occul- | 13.1 |
| tare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter, | |
| tamquam circuitu maiore hostem aggressurus: converso agmine ignarum | |
| rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit. | |
| P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis | 14.1 |
| deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in | |
| propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur | |
| obtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit | |
| obseditque. illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset | 5 |
| Decius, incolumis cum militibus consuli accessit. | |
| Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: | 15.1 |
| alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flam- | |
| mam vocitatum scripserunt. is cum demissum in eam vallem videret | |
| exercitum, cuius latera omnia<que> superiora hostis insederat, depoposcit | |
| et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum | 5 |
| servarent, in mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undique | |
| descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad | |
| extrahendum exercitum dedit. | |
| Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam | 16.1 |
| omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam | |
| propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit | |
| adequitare faucibus, quae tenebantur. primo intenti hostes, ne lacesserentur, | |
| stationem obiecerunt. de industria Numidae ad augendum sui contemptum | 5 |
| labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. ad novitatem rei | |
| laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. quod ubi | |
| animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per | |
| intermissas hostium stationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in- | |
| <cen>derent agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclu- | 10 |
| sosque Romanos emittere. | |
| L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab | 17.1 |
| exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus | |
| pacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutias neglegentia reso- | |
| lutum animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad | |
| fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, | 5 |
| incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit. | |
| Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniqui- | 18.1 |
| tate locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem inter- | |
| positoque tempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adver- | |
| sari<or>um evasit. | |
| Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus | 19.1 |
| eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania | |
| excessurum. cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus | |
| omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per | |
| partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit. | 5 |
| Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum | 20.1 |
| pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est. | |
| Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque | 21.1 |
| incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non | |
| solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot | |
| cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint. | |
| Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica | 22.1 |
| intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, | |
| alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra | |
| factis: imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit. | |
| Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium | 23.1 |
| multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per | |
| longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque raris- | |
| simi obstabant, erupit. | |
| Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset | 24.1 |
| autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos | |
| descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes | |
| facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus | |
| est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos | 5 |
| conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit. | |
| Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit: | 25.1 |
| quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit. | |
| Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos | 26.1 |
| laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem | |
| remanentium praebebant hostium. | |
| Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis | 27.1 |
| levibus materiis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato | |
| milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste con- | |
| tegere. | |
| Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo | 28.1 |
| effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmen- | |
| torum, subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turba- | |
| retur pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit. | |
| Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt; | 5 |
| dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris conti- | |
| nuit: barbari obsistente nullo profecti sunt. | |
| DE INSIDIIS IN ITINERE FACTIS | |
| Fulvius Nobilior, cum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et | 6.1.1 |
| cognovisset a perfugis hostes novissimum agmen eius aggressuros, fortissi- | |
| mam legionem primo ire, ultima sequi iussit impedimenta. ita factum pro | |
| occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt: Fulvius legionem, de | |
| qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viae partem direxit, | 5 |
| quinque ad sinistram, atque ita praedationi intentos hostes explicato per | |
| utraque latera milite clausit ceciditque. | |
| Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente | 2.1 |
| non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate, | |
| alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes paucitate | |
| contempta audacius sequerentur: quod ubi factum est, legio, quae ob hoc | |
| disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit. | 5 |
| Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum | 3.1 |
| agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuros, | |
| cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et | |
| iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit | |
| et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse | 5 |
| requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitque praeda. | |
| Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt | 4.1 |
| arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delitue- | |
| runt deinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste <per> proximas | |
| ulteriores impulerunt: eo modo propagata pariter supra Romanos ruina | |
| magnam manum eliserunt. | 5 |
| QUEMADMODUM EA, QUIBUS DEFICI<E>MUR, | |
| VIDEANTUR NON DEESSE AUT USUS EORUM | |
| EXPLEATUR | |
| L. Caecilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos trans- | 7.1.1 |
| portaret, deficiebatur, iunxit dolia constravitque tabulatis ac super ea | |
| positos per Siculum fretum transmisit. | |
| Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset | 2.1 |
| compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur, | |
| copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum, | |
| qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus | |
| ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem | 5 |
| audendi fecit exemplum. | |
| Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur, | 3.1 |
| crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt. | |
| Idem Massilienses et Rhodii fecerunt. | 4.1 |
| M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit. | 5.1 |
| Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tege- | 6.1 |
| bantur. | |
| [Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri | 7.1 |
| Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum | |
| exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis | |
| effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.] | |
| DE DISTRINGENDIS HOSTIBUS | |
| Coriolanus, cum ignominiam damnationis suae bello ulcisceretur, | 8.1.1 |
| populationem patriciorum agrorum inhibuit, deustis vastatisque plebe- | |
| iorum, ut discordiam moveret, qua consensus Romanorum distringeret<ur>. | |
| Hannibal Fabium, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, ut | 2.1 |
| infamia distringeret, agris eius abstinuit, ceteros populatus. contra ille, ne | |
| suspecta civibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessioni- | |
| bus suis. | |
| Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etrus- | 3.1 |
| corum, Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra | |
| quos et ipse trans Appenninum in <Sentin>ate castra communiebat, scripsit | |
| Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium move- | |
| rent. quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt: | 5 |
| relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius aggressi vicerunt. | |
| M'. Curius adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis | 4.1 |
| finibus suis nostros occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae | |
| desolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt: Sabini ad arcen- | |
| dam domesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare | |
| hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumque caedere. | 5 |
| T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legio- | 5.1 |
| num, quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset, | |
| contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegen- | |
| tius custodiri captivos. ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis | |
| pugnam imminere: at illi, ne su<b ex>spectatione proelii diducerent viris, | 5 |
| omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur: legiones tutissime nullo | |
| excipiente ad Didium pervenerunt. | |
| Bello Punico quaedam civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos | 6.1 |
| destinaverant, cum obsides dedissent, quos recipere, antequam desciscerent, | |
| studebant, simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romano- | |
| rum legati dirimere deberent, missosque eos velut contraria pignora reti- | |
| nuerunt nec ante reddiderunt, quam ipsi reciperarent suos. | 5 |
| Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum regem, qui secum | 7.1 |
| Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adver- | |
| sus Romanos instruebat, crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is | |
| regi fieret suspectus, cui gratissimus alioquin et utilis erat propter calli- | |
| ditatem et peritiam bellandi. | 5 |
| Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos | 8.1 |
| eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit; | |
| eodem consilio usus est et adversus tertios. sed de captivitate Iugurthae res | |
| parum processit: vivum enim tradi sibi volebat. plurimum tamen consecutus | |
| est: nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae, | 5 |
| in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare | |
| non potuit. | |
| C. Caesar, per exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium | 9.1 |
| Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia | |
| impediret consilia, initio statim noctis vasa conclamare milites et praeter | |
| adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continuere se, | |
| quos retentos volebat, arbitrati castra Caesarem movere. | 5 |
| Scipio Africanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali | 10.1 |
| ven<ientia Min>ucium Thermum dimisit, ipse subventurus. | |
| Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine | 11.1 |
| traiecturi essent in Siciliam ad eum oppugnandum, castella pluribus locis | |
| communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimis- | |
| sique Syracusas occulte redirent. Afris necesse fuit capta castella praesidio | |
| obtinere: quos Dionysius, redactos ad quam voluerat paucitatem, paene iam | 5 |
| par numero aggressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset. | |
| Agesilaus Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam | 12.1 |
| se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu | |
| praevalentem pugnaturus. per hanc consilii ostentationem avocato in | |
| Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit | |
| oppressisque, qui illic agebant, pecunia regia potitus est. | 5 |
| DE SEDITIONE MILITUM COMPESCENDA | |
| Aulus Manlius consul, cum comperisset coniurasse milites in hibernis | 9.1.1 |
| Campaniae, ut iugulatis hospitibus ipsi res invaderent eorum, rumorem | |
| sparsit, eodem loco hibernaturos: atque ita <dilato> coniuratorum consilio | |
| Campaniam periculo liberavit et ex occasione nocentes puniit. | |
| L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent, | 2.1 |
| consilio restituit sanitatem efferatis. propere enim annuntiari iussit, hostem | |
| adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere: discussa seditio | |
| est universis adversus hostem consentientibus. | |
| Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum | 3.1 |
| moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, | |
| venire iussit. ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non | |
| ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat | |
| conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga | 5 |
| inquinarentur. | |
| C. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut | 4.1 |
| in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu | |
| processit ad milites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit: | |
| exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque | |
| in reliqua opera se dare. | 5 |
| QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO | |
| PUGNAE INHIBEATUR | |
| Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Ro- | 10.1.1 |
| manorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes | |
| doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri | |
| admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et | |
| gracilem. ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, | 5 |
| gracili autem valentiorem per singulos <pilos> vellere. cumque gracilis | |
| fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine | |
| effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum cohortium per | |
| hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggre- | |
| dienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit." | 10 |
| Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque | 2.1 |
| rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad | |
| lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes | |
| tuti<u>sque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset: | |
| obsequentissimis inde eis usus est. | 5 |
| Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam | 3.1 |
| posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos | |
| arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus | |
| pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles: | |
| quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile | 5 |
| depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a pauci- | |
| oribus victi sunt. | |
| Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum | 4.1 |
| Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello | |
| posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popu- | |
| larium commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, | |
| quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quo exemplo prohibuit | 5 |
| barbaros ab impetu Romanis profuturo. | |
| QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM | |
| EXERCITUS | |
| M. Fabius et Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditio- | 11.1.1 |
| nes detractante proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec | |
| milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea | |
| victores redituros. | |
| Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et | 2.1 |
| successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit | |
| unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad | |
| eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque | |
| numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari | 5 |
| merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est | |
| consummata victoria ampla insuper praemia daturum: quae persuasio | |
| Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria | |
| commisso statim bello parata est. | |
| C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suo- | 3.1 |
| rum animis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis | |
| usurum: quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis | |
| testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. | |
| Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae | 4.1 |
| contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspecta- | |
| bat, misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis: quas cum illi | |
| iniquitatis et insolentiae plenas re<t>tulissent, exercitus Romanorum ad | |
| pugnandum concitatus est. | 5 |
| Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia | 5.1 |
| civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima | |
| rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum | |
| suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi | |
| pro omnibus suis pugnandum. | 5 |
| Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimica- | 6.1 |
| turus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, | |
| pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur, | |
| omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eo rum et liberis in servitutem | |
| abductis Thebas diruere: qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani | 5 |
| Lacedaemonios expugnaverunt. | |
| <L>eot<yc>hidas, dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, | 7.1 |
| quo vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victo- | |
| riam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet. | |
| Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie | 8.1 |
| duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem | |
| adesse dicens, ac sic proelium restituit. | |
| Archidamus Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in | 9.1 |
| castris statuit et circa ea duci equos noctu clam imperavit: quorum vestigia | |
| mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens affuturos eos- | |
| dem ipsis proeliantibus persuasit. | |
| Pericles, dux Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset | 10.1 |
| lucum, ex quo utraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum | |
| alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis | |
| coturnis et veste purpurea <et> coma venerabilem, in curru candidorum | |
| equorum sublimem constituit, qui dato signo pugnae proveheretur et voce | 5 |
| Periclem nomine appellans cohortaretur eum diceretque deos Atheniensibus | |
| adesse: quo paene ante coniectum teli hostes terga verterunt. | |
| L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi | 11.1 |
| a diis futura simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam | |
| in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustule- | |
| rat, orabat petebatque, promissam victoriam maturaret. | |
| C. Marius sagam quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum | 12.1 |
| eventus praediscere simulabat. | |
| Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam | 13.1 |
| candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda | |
| aut vitanda essent, praenoscere asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam | |
| divinitus imperata oboedirent. | |
| [Hoc genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua im- | 5 |
| peritos existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua | |
| talia erunt, quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.] | |
| Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis | 14.1 |
| manum, quam ille extis erat suppositurus. litterae significabant victoriam | |
| Alexandro dari: quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset | |
| ostensum, auxit animum tamquam deo spondente victoriam. | |
| Idem fecit <S>udines haruspex proelium Eumene cum Gallis commis- | 15.1 |
| suro. | |
| Epaminondas Thebanus adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum | 16.1 |
| religione adiuvandam ratus, arma, quae ornamentis affixa in templis erant, | |
| nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus | |
| ipsis adessent. | |
| Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum | 17.1 |
| habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus | |
| suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur. | |
| Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum | 18.1 |
| multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui ni- | |
| gerrimi erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet | |
| contemnendos. | |
| Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in | 19.1 |
| excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis libera- | |
| lissimas epulas et interrogavit, utro magis gauderent. cumque ei praesentia | |
| probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum est: nam liberi | |
| beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupidi- | 5 |
| tatem proelii concitavit. | |
| L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pir<ae>- | 20.1 |
| ea pigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit | |
| ad poscendum ultro pugnae signum. | |
| Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium | 21.1 |
| erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret | |
| proelium, iussit. | |
| DE DISSOLVENDO METU, QUEM MILITES | |
| EX ADVERSIS CONCEPERINT OMINIBUS | |
| Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens nave | 12.1.1 |
| prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id quod trepidationem | |
| afferebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et | |
| "<pl>audite", inquit, "milites, Africam oppressi." | |
| C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra | 2.1 |
| mater", inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus | |
| proficiscebatur terras videretur. | |
| T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum | 3.1 |
| subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit | |
| suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque | |
| devicit. | |
| Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta | 4.1 |
| subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam | |
| illae partes solerent hostili cruore respergi. | |
| Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius | 5.1 |
| ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lace- | |
| daemonii cuiusdam depulerat, "nolite", inquit, "milites, trepidare; Lace- | |
| daemoniis significatur interitus: sepulchra enim funeribus ornantur." | |
| Idem, cum fax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset, | 6.1 |
| "lumen", inquit, "hoc numina ostendunt." | |
| Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo | 7.1 |
| resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione | |
| confusi milites interpretarentur, "immo", inquit, "vetamur sedere." | |
| L. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento | 8.1 |
| exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defec- | |
| tionis. | |
| Agathocles Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris de- | 9.1 |
| minutione quia sub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erant, | |
| ratione qua id accideret exposita docuit, quidquid illud foret, ad rerum | |
| naturam, non ad ipsorum propositum pertinere. | |
| Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites, | 10.1 |
| advocata contione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit | |
| sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti | |
| fulmen. | |
| Timotheus Atheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus | 11.1 |
| gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, | |
| quia ex remigibus quendam sternutantem audierat, "miraris", inquit, "ex | |
| tot milibus unum perfrixisse?" | |
| Chabri<a>s Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius | 12.1 |
| fulmine, exterritis per tale prodigium militibus, "nunc", inquit, "potissi- | |
| mum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen | |
| suum classi nostrae ostendit." |