LIBER SECUNDUS
  Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem 2.pr.1.1
in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus
pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post
proelium.
  Eorum, quae ad proelium pertinent, species sunt: 2.1
       I. De tempore ad pugnam eligendo.
      II. De loco ad pugnam eligendo.
     III. De acie ordinanda.
      IV. De acie hostium turbanda. 5
       V. De insidiis.
      VI. De emittendo hoste, ne clausus proelium ex desperatione red-
          integret.
     VII. De dissimulandis adversis.
    VIII. De restituenda per constantiam acie. 10
  Eorum deinde, quae post proelium agenda sunt, has esse species existi- 3.1
maverim:
      IX. Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli.
       X. Si res durius cesserit, de adversis emendandis.
      XI. De dubiorum animis in fide retinendis. 5
     XII. Quae facienda sint pro castris, si satis fiduciae in praesentibus
          copiis non habemus.
    XIII. De effugiendo.
DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO
  P. Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem 1.1.1
ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam
suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent: cumque hostes
inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias
eduxit et commisso proelio vicit. 5
  Metellus Pius in Hispania adversus Hirtuleium, cum ille oriente pro- 2.1
tinus die instructam aciem vallo eius admovisset, fervidissimo tunc tempore
anni intra castra continuit suos in horam diei sextam: atque ita fatigatos
aestu facile integris et recentibus suorum viribus vicit.
  Idem, iunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, 3.1
cum saepe instruxisset aciem, hoste, qui imparem se duobus credebat, pug-
nam detrectante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animadver-
tisset magno impetu instinctos, deposcentes pugnam umerosque exserentes
et lanceas vibrantes, existimavit ardori cedendum in tempore recepitque 5
exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit.
  Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium 4.1
passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa
munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus assidue
proeliis pro vallo resistebat. quam consuetudinem contemnente iam Poeno,
reliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatis, ex more pristino 5
cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solito diutius detinuit:
quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, [et] cum inedia
quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profliga-
verant incommoda, fugavit.
  Iphicrates Atheniensis, quia exploraverat eodem assidue tempore hos- 5.1
tes cibum capere, maturius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque
hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem.
inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilo minus in armis retinuit.
fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis 5
et cibum capiendum festinaverunt: Iphicrates rursus eduxit et incompositi
hostis aggressus est castra.
  Idem, cum adversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus 6.1
haberet et utraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumque
procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad munera,
milites retinuit: et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnavit
castra eorum inermesque cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes 5
facile aut occidit aut cepit.
  Verginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effuse ex longinquo 7.1
vidisset, quiescere suos ac defixa tenere pila iussit: tum anhelantem integris
viribus exercitus sui aggressus avertit.
  Fabius Maximus non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu 8.1
praevalere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam
incalescere, imperavit militibus, contenti primo congressu sustinere hostem
mora fatigarent: quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis in prima
acie, universis viribus oppressum fudit hostem. 5
  Philippus ad Chaeroniam memor, sibi esse militem longo usu duratum, 9.1
Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum et in impetu tantum violen-
tum, ex industria proelium traxit: moxque languentibus iam Atheniensibus
concitatius intulit signa et ipsos cecidit.
  Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam 10.1
exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent,
pugnam distulerunt.
  C. Caesar bello civili, cum exercitum Afranii et Petrei circumvallatum 11.1
siti angeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis ad
pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tem-
pus, quod adversarios ira et desperatio incenderet.
  Cn. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium com- 12.1
pellere, elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret:
atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit.
praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna
praestringeret, suis autem illustrem et conspicuum praeberet hostem. 5
  Iugurtham constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato 13.1
die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem
haberent ad delitiscendum.
  Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud 14.1
Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet,
hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc
eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem invasit atque ita pro-
tinus dissipavit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus fugerent. 5
  Ti. Nero adversus Pannonios, cum barbari feroces in aciem oriente 15.1
statim die processissent, continuit suos passusque est hostem nebula et
imbribus, qui forte illo die crebri erant, verberari. ac deinde, ubi fessum
stando et pluvia non solum sed et lassitudine deficere animadvertit, signo
dato adortus superavit. 5
  C. Caesar in Gallia, quia compererat Ariovisto Germanorum regi insti- 16.1
tutum et quasi legem esse non pugnandi decrescente luna, tum potissimum
acie commissa impeditos religione hostes vicit.
  Divus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nefas est 17.1
quicquam seriae rei agere, adortus superavit.
  Lysander Lacedaemonius adversus Atheniensis apud Aegospotamos 18.1
instituit certo tempore infestare naves Atheniensium, dein revocare clas-
sem. ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum
eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine
classem et recepit: tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos 5
adortus occidit et universas naves cepit.
DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO
  M'. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse 2.1.1
animadvertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conferta sibi
ipsa esset impedimento.
  Cn. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum: unde adiu- 2.1
vante proclivi impetum militum facile ipso decursu Mithridatem superavit.
  C. Caesar adversus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle 3.1
instruxit aciem; quae res expeditam ei victoriam fecit: nam pila ex edito
in subeuntis barbaros emissa protinus eos averterunt.
  Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud 4.1
Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum
parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum
a latere invasit: aversumque et eorundem pariter pedites proturbantem
insecutus clarissimam victoriam re<t>tulit. 5
  Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quin- 5.1
gentis non amplius passibus abessent, atque ita procursione subita adeo se
admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus applicitus
eluderet: quo consilio, quia quandam etiam fiduciae speciem ostentaverat,
celeriter barbaros debellavit. 5
  Hannibal apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cavas et 6.1
praeruptas vias obiecit a latere: ipsaque loci natura pro munimentis usus
clarissimum ducem vicit.
  Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reli- 7.1
quorum naturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et
pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis
in ora et oculos incideret: quibus incommodis mire hosti adversantibus
illam memorabilem adeptus est victoriam. 5
  Marius adversus Cimbros ac Teutonos constituta die pugnaturus fir- 8.1
matum cibo militem ante castra collocavit, ut per aliquantum spatii, quo
adversarii dirimebantur, exercitus hostium potius labore itineris profli-
garetur: fatigationi deinde eorum incommodum aliud obiecit, ita ordinata
suorum acie, ut adverso sole et vento et pulvere barbarorum occuparetur 5
exercitus.
  Cleomenes Lacedaemonius adversus Hippiam Atheniensem, qui equi- 9.1
tatu praevalebat, planitiem, in qua dimicaturus erat, arboribus prostratis
impediit et inviam fecit equiti.
  Hiberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne 10.1
circumirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis prae-
fluebat: ita a tergo amne defensi et subinde, cum virtute praestarent, incur-
sando in proximos omnem hostium exercitum straverunt.
  Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici 11.1
belli convertit. nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede
sollicitatus animadvertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis prae-
stabant, colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat,
campestria teneri, Poenos in plana deduxit: ubi per elephantos dissipatis 5
ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutus eorum
exercitum fudit, in illam diem terra marique victorem.
  Epaminondas dux Thebanorum adversus Lacedaemonios directurus 12.1
aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem pulverem
hostium oculis obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendis-
set, circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in a[d]versam hostium
aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit. 5
  Lacedaemonii CCC contra innumerabilem multitudinem Persarum 13.1
Thermopylas occupaverunt, quarum angustiae non amplius quam parem
numerum comminus pugnaturum poterant admittere: eaque ratione,
quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, virtute
autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati forent, 5
nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos
oppressisset.
  Themistocles, dux Atheniensium, cum videret utilissimum Graeciae 14.1
adversus multitudinem Xerxis navium in angustiis Salaminis decernere
idque persuadere civibus non posset, sollertia effecit, ut a barbaris ad utili-
tates suas Graeci compellerentur. simulata namque proditione misit ad
Xerxen, qui indicaret populares suos de fuga cogitare difficilioremque ei 5
rem futuram, si singulas civitates obsidione aggrederetur: qua ratione
effecit, ut exercitus barbarorum primum inquietaretur, dum tota nocte in
statione custodiae est, deinde, ut sui mane integris viribus cum barbaris
vigilia marcentibus confligerent, loco ut voluerat arto, in quo Xerxes
multitudine, qua praestabat, uti non posset. 10
DE ACIE ORDINANDA
  Cn. Scipio in Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibile, cum 3.1.1
animadvertisset Punicam aciem ita directam, ut in dextro cornu Hispani
constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret,
in sinistro autem Afri, minus viribus firmi, sed animi constantiores, reducto
sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus exstruxe- 5
rat, obliqua acie cum hoste conflixit: deinde fusis fugatisque Afris Hispanos,
qui in recessu spectantium more steterant, facile in deditionem compulit.
  Philippus, Macedonum rex, adversus Hyllios gerens bellum, ut animad- 2.1
vertit frontem hostium stipatam electis de toto exercitu viris, latera autem
infirmiora, fortissimis suorum in dextro cornu collocatis, sinistrum latus
hostium invasit turbataque tota acie victoriam profligavit.
  Pammenes Thebanus, conspecta Persarum acie, quae robustissimas 3.1
copias in dextro cornu collocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordi-
navit omnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro
cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque,
ut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerent, in silvestria confra- 5
gosaque loca se reciperent: ita frustrato robore exercitus, ipse optuma parte
virium suarum dextro cornu totam circumiit aciem hostium et avertit.
  P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, adversus 4.1
Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita per continuos
dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur.
sed cum hostes quoque eadem ratione assidue ordinati procederent, Scipio
eo die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem et 5
firmissimos [id est legionarios] in cornibus collocavit ac levem armaturam
in media acie, sed retractam: ita cornibus, quibus ipse praevalebat, infir-
missimas hostium partes lunata acie aggressus facile fudit.
  Metellus in Hispania, eo proelio quo Hirtuleium devicit, cum comperisset 5.1
cohortes eius, quae validissimae vocabantur, in media acie locatas, ipse
mediam suorum aciem reduxit, ne ea parte ante cum hoste confligeret, quam
cornibus complicatis medios undique circumvenisset.
  Artaxerxes adversus Graecos, qui Persida intraverant, cum multitudine 6.1
superaret, latius quam hostes acie instructa in fronte <peditem>, equitem
levemque armaturam in cornibus collocavit: atque ita ex industria lentius
procedente media acie copias hostium cinxit ceciditque.
  Contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus productaque media 7.1
acie nostros primo impetu protrusit. idem conserto proelio, paulatim
invicem sinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibus, avide
insequentem hostem in mediam aciem suam recepit et ex utraque parte
compressum cecidit. veterano et diu edocto usus exercitu: hoc enim genus 5
ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentum respondens miles
vix potest.
  Livius Salinator et Claudius Nero, cum Hasdrubal bello Punico 8.1
secundo decernendi necessitatem evitans in colle confragoso post vineas
aciem direxisset, ipsi diductis in latera viribus vacua fronte ex utraque parte
circumvenerunt eum atque ita aggressi superarunt.
  Hannibal, cum frequentibus proeliis a Claudio Marcello superaretur, 9.1
novissime sic castra metabatur, ut aut montibus aut paludibus aut simili
locorum aliqua opportunitate adiutus aciem eo modo collocaret, ut vincen-
tibus quidem Romanis paene indemnem recipere posset intra munimenta
exercitum, cedentibus autem instandi liberum haberet arbitrium. 5
  Xanthippus Lacedaemonius in Africa adversus M. Atilium Regulum 10.1
levem armaturam in prima acie collocavit, in subsidio autem robur exer-
citus praecepitque auxiliaribus, ut emissis telis cederent hosti et, cum se
intra suorum ordines recepissent, confestim in latera discurrerent et a
cornibus rursus erumperent: exceptumque iam hostem a robustioribus et 5
ipsi circumierunt.
  Sertorius idem in Hispania adversus Pompeium fecit. 11.1
  Cleandri<d>as Lacedaemonius adversus Lucanos densam instruxit 12.1
aciem, ut longe minoris exercitus speciem praeberet: securis deinde hostibus
in ipso certamine diduxit ordines et a lateribus circumventos eos fudit.
  Gastron[ius] Lacedaemonius, cum [in] auxilio Aegyptiis adversus 13.1
Persas venisset et sciret firmiorem esse Graecum militem magisque a
Persis timeri, commutatis armis Graecos in prima posuit acie et, cum illi
aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum: Persae cum
Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superveniente multitu- 5
dine, quam ut Graecorum expaverant, cesserunt.
  Cn. Pompeius in Albania, quia hostes et numero et equitatu prae- 14.1
valebant, iuxta collem in angustiis <subsidere pedites et scutis> protegere
galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit, equites deinde in aequum
procedere ac velut praetendere peditibus, praecepitque eis, ut ad primum
impetum hostium refugerent et, simul ad pedites ventum esset, in latera 5
discederent: quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consur-
rexit acies invectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit.
  M. Antonius adversus Parthos, qui infinita multitudine sagittarum 15.1
exercitum eius obruebant, subsidere suos et testudinem facere iussit: supra
quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus est hostis.
  Hannibal adversus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex 16.1
Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diversis gentibus, sed
etiam ex Italicis constabat, post elephantos LXXX, qui in prima fronte
positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baliares
Maurosque posuit, ut neque fugere possent Poenis a tergo stantibus et 5
hostem oppositi, si non infestarent, at certe fatigarent: tum suis et Mace-
donibus, qui iam fessos Romanos integri exciperent, in secunda acie collo-
catis, novissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiam
verebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia invitos extraxerat.
  Scipio adversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte 10
ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuas
construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per
quod elephanti ab hostibus acti facile transmitti sine perturbatione ordinum
possent. ea ipsa intervalla expeditis velitibus implevit, ne interluceret acies,
dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum vel retro vel in latera 15
concederent. equitatum deinde in cornua divisit et dextro Romanis equitibus
Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit: quae tam prudens ordi-
natio non dubie causa victoriae fuit.
  Archelaus adversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem fal- 17.1
catas quadrigas locavit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia
Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis, quo-
rum pervicaciae fidebat; levem armaturam in ultimo statuit; in utroque
deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat, circumeundi 5
hostis causa posuit.
  Contra haec Sulla fossas amplae latitudinis utroque latere duxit et
capitibus earum castella communiit: qua ratione, ne circuiretur ab hoste
et peditum numero et maxime equitatu superante, consecutus est. triplicem
deinde peditum aciem ordinavit relictis intervallis, per <quae> levem arma- 10
turam et equitem, quem in novissimo collocaverat, [ut] cum res exegisset,
emitteret. tum postsignanis qui in secunda acie erant imperavit, ut densos
numerososque palos firme in terram defigerent, intraque eos appropin-
quantibus quadrigis antesignanorum aciem recepit: tum demum sublato
universorum clamore velites et levem armaturam ingerere tela iussit. quibus 15
factis quadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamore telisque
in suos conversae sunt turbaveruntque Macedonum structuram: qua ceden-
te, cum Sulla <in>staret et Archelaus equitem opposuisset, Romani equitem
subito emissi averterunt eos consummaveruntque victoriam.
  C. Caesar Gallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit 18.1
inhibuitque.
  Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem vereretur, virtuti 19.1
autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut
circumventi undique pugnare possent.
  Paulus adversus Persen Macedonum regem, cum is phalangem suorum 20.1
duplicem mediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et
equitem utroque cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter
quos velites subinde emisit. quo genere cum profligari nihil videret, cedere
instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex 5
industria captaverat. cum sic quoque, suspecta calliditate recedentium, ordi-
nata sequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter oram phalangis
iussit transcurrere citatis equis, tectos, ut obiectis armis ipso impetu praefrin-
gerent hostium spicula: quo genere telorum exarmati Macedones solverunt
aciem et terga verterunt. 10
  Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum versum, 21.1
quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnites Epirotasque,
sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos
collocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit.
  Contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in 5
prima acie et in subsidiis collocaverunt et his immiscuerunt auxilia. XL milia
utrimque fuisse constat: Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos
V milia desiderata sunt.
  Cn. Pompeius adversus C. Caesarem Palaepharsali triplicem instruxit 22.1
aciem, quarum singulae denos ordines in latitudinem habuerunt. legiones
secundum virtutem cuiusque firmissimas in cornibus et in medio collocavit,
spatia his interposita tironibus supplevit. dextro latere DC equites propter
flumen Enipea, qui et alveo suo et alluvie regionem impedierat, reliquum 5
equitatum in sinistro cornu cum auxiliis omnibus locavit, ut inde Iulianum
exercitum circumiret.
  Adversus hanc ordinationem C. Caesar et ipse triplici acie dispositis in
fronte legionibus sinistrum latus, ne circumiri posset, admovit paludibus. in
dextro cornu equitem posuit, cui velocissimos miscuit peditum, ad morem 10
equestris pugnae exercitatos. sex deinde cohortes in subsidio retinuit ad
res subitas et dextro latere conversas in obliquum, unde equitatum hostium
exspectabat, collocavit. nec ulla res eo die plus ad victoriam Caesari contulit:
effusum namque Pompei equitatum inopinato excursu averterunt caeden-
dumque tradiderunt. 15
  Imperator Caesar Augustus Germanicus, cum subinde Chatti equestre 23.1
proelium in silvas refugiendo deducerent, iussit suos equites, simulatque
ad impedita ventum esset, equis desilire pedestrique pugna confligere: quo
genere consecutus, ne quis iam locus victoriam eius moraretur.
  C. Duellius, cum videret graves suas naves mobilitate Punicae classis 24.1
eludi irritamque virtutem militum fieri, excogitavit manus ferreas: quae
ubi hostilem apprenderant navem, superiecto ponte transgrediebatur Ro-
manus et in ipsorum ratibus comminus eos trucidabant.
DE ACIE HOSTIUM TURBANDA
  Papirius Cursor filius consul, cum aequo Marte adversus obstinatos 4.1.1
Samnites concurreret, ignorantibus suis praecepit Spurio Nautio, ut pauci
alares et agasones mulis insidentes ramosque per terram trahentes a colle
transverso magno tumultu decurrerent. quibus prospectis proclamavit victo-
rem adesse collegam, occuparent ipsi praesentis proelii gloriam: quo facto 5
et Romani fiducia concitati pro<ruere et hostes> pulvere perculsi terga
verterunt.
  Fabius Rutilius Maximus quarto consulatu in Samnio, omni modo 2.1
frustra conatus aciem hostium perrumpere, novissime hastatos subduxit
ordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collem capere,
ex quo decurri poterat in hostium terga: quod ubi factum est, Romanis
crevit animus et Samnites perterriti fugam molientes caesi sunt. 5
  Minucius Rufus imperator, cum a Scordiscis Dacisque premeretur, 3.1
quibus impar erat numero, praemisit fratrem et paucos una equites cum
aeneatoribus praecepitque, ut, cum vidisset contractum proelium, subitus
ex diverso se ostenderet iuberetque concinere aeneatores: <re>sonantibus
montium iugis species ingentis multitudinis offusa est hostibus, qua per- 5
territi dedere terga.
  Acilius Glabrio consul adversus Antiochi regis aciem, quam is in 4.1
Achaia pro angustiis Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non
irritus tantum, sed cum iactura quoque repulsus esset, nisi circummissus ab
eo Porcius Cato, qui tum, iam consularis, tribunus militum a populo factus
in exercitu erat, deiectis iugis Callidromi montis Aetolis, qui praesidio <ea> 5
tenebant, super imminentem castris regiis collem a tergo subitus apparuisset:
quo facto perturbatis Antiochi copiis utrimque irrupere Romani et fusis
fugatisque castra ceperunt.
  C. Sulpicius Peticus consul contra Gallos dimicaturus iussit muliones 5.1
clam in montes proximos cum mulis abire et indidem conserto iam proelio
velut equis insidentes ostentare se pugnantibus: qua re Galli existimantes
adventare auxilia Romanis cessere iam paene victores.
  Marius circa Aquas Sextias, cum in animo haberet postera die depugnare 6.1
adversus Teutonos, Marcellum cum parva manu equitum peditumque nocte
post terga hostium misit et ad implendam multitudinis speciem agasones
lixasque armatos simul ire iussit iumentorumque magnam partem instra-
torum centunculis, ut per hoc facies equitatus obiceretur, praecepitque, ut, 5
cum animadvertissent committi proelium, ipsi in terga hostium descen-
derent: qui apparatus tantum terroris intulit, ut asperrimi hostes in fugam
versi sint.
  Licinius Crassus fugitivorum bello apud Camalatrum educturus mili- 7.1
tem adversus Castum et Cannicum duces Gallorum XII cohortes cum
C. Pomptinio et Q. Marcio Rufo legatis post montem circummisit: quae
cum commisso iam proelio a tergo clamore sublato decucurrissent, ita
fuderunt hostes, ut ubique fuga, nusquam pugna capesseretur. 5
  M. Marcellus, cum vereretur, ne paucitatem militum eius clamor 8.1
detegeret, simul lixas calonesque et omnis generis sequellas conclamare iussit
atque hostem magni exercitus specie exterruit.
  Valerius Laevinus adversus Pyrrhum, occiso quodam gregali tenens 9.1
gladium cruentum, utrique exercitui persuasit Pyrrhum interemptum:
quamobrem hostes destitutos se ducis morte credentes, consternati a men-
dacio in castra se pavidi receperunt.
  Iugurtha in Numidia adversus C. Marium, cum Latinae quoque linguae 10.1
usum ei conversatio pristina castrorum dedisset, in primam aciem procucur-
rit et occisum a se C. Marium clare praedicavit atque ita multos nostrorum
avertit.
  Myronides Atheniensis dubio proelio adversus Thebanos rem gerens 11.1
repente in dextrum suorum cornu prosiluit et exclamavit sinistro iam se
vicisse: qua re et suis alacritate et hostibus iniecto metu vicit.
  Croesus praevalido hostium equitatui camelorum gregem opposuit, 12.1
quorum novitate et odore consternati equi non solum insidentes praecipita-
verunt, sed peditum quoque suorum ordines protriverunt vincendosque
hosti praebuerunt.
  Pyrrhus, Epirotarum rex, pro Tarentinis adversus Romanos eodem 13.1
modo elephantis ad perturbandam aciem usus est.
  Poeni quoque adversus Romanos frequenter idem fecerunt. 14.1
  Volscorum castra cum prope <a> virgultis silvaque posita essent, Camil- 15.1
lus ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant,
incendit et sic adversarios exuit castris.
  P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus inter- 16.1
ceptus est.
  Hispani contra Hamilcarem boves vehiculis adiunctos in prima fronte 17.1
constituerunt vehiculaque tedae et sebi et sulphuris plena, signo pugnae
dato, incenderunt: actis deinde in hostem bubus consternatam aciem
perruperunt.
  Falisci et Tarquinienses, compluribus suorum in habitum sacerdo- 18.1
tum subornatis, faces et angues furiali habitu praeferentibus, aciem Ro-
manorum turbaverunt.
  Idem Veientes et Fidenates facibus arreptis fecerunt. 19.1
  Atheas, rex Scytharum, cum adversus ampliorem Triballorum exercitum 20.1
confligeret, iussit a feminis puerisque et omni imbelli turba greges asino-
rum ac boum ad postremam hostium aciem admoveri et erectas hastas
praeferri; famam deinde diffudit, tamquam auxilia sibi ab ulterioribus
Scythis adventarent: qua asseveratione avertit hostem. 5
DE INSIDIIS
  Romulus, per latebras copiarum parte disposita, cum ad Fidenas acces- 5.1.1
sisset, simulata fuga temere hostes insecutos eo perduxit, ubi occultos
milites habebat, qui undique adorti effusos et incautos ceciderunt.
  Q. Fabius Maximus consul, auxilio Sutrinis missus adversus Etruscos, 2.1
omnes hostium copias in se convertit; deinde simulato timore in superiora
loca velut fugiens recessit effuseque subeuntes aggressus non acie tantum
superavit, sed etiam castris exuit.
  Sempronius Gracchus adversus Celtiberos metu simulato continuit 3.1
exercitum; emissa deinde armatura levi, quae hostem lacesseret ac statim
pedem referret, evocavit hostes: deinde inordinatos aggressus usque eo
cecidit, ut etiam castra caperet.
  L. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob 4.1
ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia
intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se
duxit. conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos
habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra 5
munimenta reciperent. ea ludificatione rectores elephantorum concitati in
ipsam fossam elephantos egerunt: quo ut primum illati sunt, partim magni-
tudine telorum confecti, partim retro in suos acti totam aciem turbaverunt.
tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et
aggressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitus est. 10
  Thamyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem aequo Marte 5.1
certantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atque ibi,
repente converso agmine, natura loci adiuta devicit.
  Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae paludes erant, 6.1
alga eas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidias
hostes evocaverunt, qui rapidius per ignota invecti loca limo inhaeserunt
circumventique sunt.
  Viriathus, ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus 7.1
simulans usque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit et, cum
ipse per solidos ac notos sibi transitus evaderet, Romanos ignaros locorum
immersosque limo cecidit.
  Fulvius imperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suos 8.1
iussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata fuga
regredi. hoc cum per aliquot dies fecisset, avide insequentibus Cimbris,
animadvertit castra eorum solita nudari. itaque per partem exercitus custo-
dita consuetudine ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus 5
effusisque eis ex more repente adortus et desertum proruit vallum et castra
cepit.
  Cn. Fulvius, cum in finibus nostris exercitus Faliscorum longe nostro 9.1
maior castra posuisset, per suos milites quaedam procul a castris aedificia
succendit, ut Falisci suos id fecisse credentes spe praedae diffunderentur.
  Alexander Epirotes adversus Illyrios collocata in insidiis manu quos- 10.1
dam ex suis habitu Illyriorum instruxit et iussit vastare suam [id est Epiro-
ticam] regionem. quod cum Illyrii viderent fieri, ipsi passim praedari coepe-
runt eo securius, quod praecedentes veluti pro exploratoribus habebant:
a quibus ex industria in loca iniqua deducti caesi fugatique sunt. 5
  Leptines quoque Syracusanus adversus Carthaginienses vastari suos 11.1
agros et incendi villas castellaque quaedam imperavit: Carthaginienses, a suis
id fieri rati, et ipsi tamquam in adiutorium exierunt exceptique ab insidia-
toribus fusi sunt.
  Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantes, cum 12.1
sciret gentem avidam esse vini, magnum eius modum mandragora permis-
cuit, cuius inter venenum ac soporem media vis est. tum proelio levi com-
misso ex industria cessit. nocte deinde intempesta relictis intra castra quibus-
dam sarcinis et omni vino infecto fugam simulavit: cumque barbari occu- 5
patis castris in gaudium effusi avide medicatum merum hausissent et in
modum defunctorum strati iacerent, reversus aut cepit eos aut trucidavit.
  Hannibal, cum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse, quae 13.1
lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum
greges intra vallum reliquit, qua velut praeda Romani potiti in summis
lignationis angustiis insalubribus se cibis oneraverunt: Hannibal, reducto
nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne maiorem in modum 5
vexavit.
  Ti. Gracchus in Hispania, certior factus hostem inopem commercio 14.1
laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quae adeptum
hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reducto exercitu subi-
to oppressit.
  <C>hi<i>, qui adversus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum 15.1
in loco edito deprehensum occiderunt et vestem eius suo militi dederunt,
qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias evocavit.
  Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, qua de adventu hostium 16.1
interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea
fierent, praeceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur: qui
cum cessantibus luminibus existimarent ignorari adventum suum, avidius
ingressi oppressique sunt. 5
  Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, 17.1
subducta parte copiarum praecepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes
<ex>citarent speciemque praeberent totius exercitus: ipse per avias regiones
circumducta manu hostem superiore aggressus loco depulit.
  Memnon Rhodius [rex], cum equitatu praevaleret et hostem in collibus 18.1
se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub
specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Mem-
nonis tam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur.
huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parva 5
castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. hac persuasi-
one sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et,
dum castella temptant, ab equitatu circumventi sunt.
  Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem 19.1
aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in vicinam regionem
Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet:
ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confra-
gosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis 5
occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare
coeperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis
fudit fugavitque.
  T. Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventum Ger- 20.1
manorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam
simulavit positisque in diversa ripa castris profectionem edixit in posterum
diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt
transmittere: Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis 5
difficultates eos cecidit.
  Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fulvi, Romani ducis, 21.1
munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores
nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum
vigilibus ostendit: quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal per
a[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorum 5
effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.
  Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum 22.1
equitum divisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius
pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo, qui medius inter hostes erat,
posuit et, cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad
evocandum hostem misit, qui proximum tumulum occuparent: ad quos 5
opprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale
dispositi subito consurrexerunt et delessent Minuci exercitum, nisi Fabius
periclitantibus subvenisset.
  Idem Hannibal, cum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi 23.1
consulis castra, medio amne interfluente, saevissima hieme Magonem et
electos in insidiis posuit. deinde Numidas equites ad eliciendam Semproni
credulitatem adequitare vallo eius iussit, quibus praeceperat, ut ad primum
nostrorum incursum per nota refugerent vada. hos consul et adortus temere 5
et secutus ieiunum exercitum in maximo frigore transitu fluminis rigefecit:
mox torpore et inedia affectis Hannibal suum militem opposuit, quem ad
id ignibus oleoque et cibo foverat; nec defuit partibus Mago, quin terga
hostium in hoc ordinatus caederet.
  Idem ad Trasumennum, cum arta quaedam via in<ter lacum et> ra- 24.1
dices montis in campos patentes duceret, simulata fuga per angustias ad
patentia evasit ibique castra posuit ac nocte dispositis militibus et per
collem, qui imminebat, et in lateribus angustiarum prima luce, nebula quo-
que adiutus, aciem direxit: Flaminius velut fugientem insequens, cum 5
angustias esset ingressus, non ante providit insidias, quam simul a fronte,
lateribus, tergo circumfusus ad internicionem cum exercitu caederetur.
  Idem Hannibal adversus Iunium dictatorem nocte intempesta DC equi- 25.1
tibus imperavit, ut in plures turmas segregati per vices sine intermissione
circa castra hostium se ostentarent: ita tota nocte Romanis in vallo statione
ac pluvia, quae forte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui
signum man<e> Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra 5
eius invasit.
  Epaminondas Thebanus in eundem modum, cum Lacedaemonii 26.1
a<d> <Is>thmon vallo ducto Peloponeson tuerentur, paucorum opera
levis armaturae tota nocte inquietavit hostem. ac deinde prima luce
<re>vocatis suis, cum Lacedaemonii se recepissent, subito universum exer-
citum, quem quietum habuerat, admovit et per ipsa munimenta destituta 5
propugnatoribus irrupit.
  Hannibal directa acie ad Cannas DC equites Numidas transfugere 27.1
iussit, qui ad fidem faciendam gladios et scuta nostris tradiderunt et in
ultimum agmen recepti, ubi primum concurri coepit, strictis minoribus
quos occultaverant gladiis, scutis iacentium assumptis, Romanorum aciem
ceciderunt. 5
  Iapydes P. Licinio proconsuli pag<an>os quoque sub specie deditionis 28.1
obtulerunt, qui recepti et in postrema acie collocati terga Romanorum
ceciderunt.
  Scipio Africanus, cum adversa haberet bina hostium castra, Syphacis 29.1
et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendii alimenta erant,
aggredi nocte ignemque inicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris
trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum
sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. utrumque ex sententia cessit: 5
tamquam ad fortuitum incendium sine armis procurrentis adortus cecidit.
  Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum 30.1
appetiit, Adathante quodam eminente viribus subornato, ut transfugeret et
fide parta hosti facinus perpetraret: quod is strenue quidem, sed sine eventu
conatus est. receptus enim a Lucullo in gregem equitum non sine tacita
custodia habitus est, quia nec credi subito transfugae nec inhiberi reliquos 5
oportebat. cum deinde frequentibus excursionibus promptam et enixam
operam exhiberet, fide acquisita tempus elegit, quo missa principia quietem
omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant. casus
adiuvit Lucullum. nam qui ad vigilantem usque admitteretur, fatigatum
nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem invenit. cum deinde, 10
tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare vellet et
pertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excluderetur, veritus,
ne suspectus esset, equis quos ante portam paratos habebat ad Mithridatem
refugit irritus.
  Sertorius in Hispania, cum apud Lauronem oppidum vicina castra 31.1
Pompei castris haberet et duae tantummodo regiones essent, ex quibus
pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam quae in
propinquo erat subinde a levi armatura infestari, ulteriorem autem vetuit
ab ullo armato adiri, donec persuasit adversariis, tutiorem esse quae erat 5
remotior. quam cum petissent Pompeiani, Octavium Graecinium cum decem
cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum levis
armaturae et Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubet
ad insidias tendendas pabulatoribus. illi strenue imperata faciunt. explorata
enim locorum natura, in vicina silva nocte praedictas copias abscondunt ita, 10
ut in prima parte leves Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent,
paulo interius scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu eorum cogitata
proderentur: quiescere omnes silentio servato in horam tertiam diei iubent.
cum deinde Pompeiani securi oneratique pabulo de reditu cogitarent et hi
quoque, qui in statione fuerant, quiete invitati ad pabulum colligendum 15
dilaberentur, emissi primum Hispani velocitate gentili in palantes effun-
duntur et convulnerant confunduntque nihil tale exspectantes. prius deinde
quam resisti his inciperet, scutati erumpunt e saltu et redeuntes in ordinem
consternant avertuntque: fugientibus equites immissi toto eos spatio, quo
rediebatur in castra, persecuti caedunt. curatum quoque, ne quis effugeret: 20
nam reliqui CCL equites praemissi facile per compendia itinerum effusis
habenis, antequam ad castra Pompei perveniretur, conversi occurrerunt
eis, qui primi fugerant. ad cuius rei sensum Pompeio emittente legionem
cum D. Laelio in praesidium suorum, subducti in dextrum latus velut cesse-
runt equites, deinde circumita legione hanc quoque a tergo infestaverunt, 25
cum iam et a fronte qui pabulatores persecuti erant incursarent: sic legio
quoque inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. ad cuius praesidium
Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoque e collibus suos
instructos ostendit effecitque, ne Pompeius expediret: ita praeter duplex
damnum, eadem sollertia illatum, spectatorem quoque eum cladis suorum 30
continuit. hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit: X milia
hominum de Pompei exercitu amissa et omnia impedimenta Livius auctor
est.
  Pompeius in Hispania, dispositis ante qui ex occulto aggrederentur, 32.1
simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa: deinde, ubi res
poposcit, conversus et in fronte et utrisque lateribus ad internicionem
cecidit, capto etiam duce eorum Perperna.
  Idem adversus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum prae- 33.1
valentem, tria milia levis armaturae et D equites nocte in valle sub virgultis,
quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hosti-
um emisit equites ita formatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equi-
tatus proelium inisset, servatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium 5
darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. quod postquam ex sententia
contigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidan-
tem cecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit: eoque
proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit.
  Crassus bello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum 34.1
hostium castris vallavit. nocte deinde commotis copiis, manente praetorio
in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in
radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatu praecepit L.
Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia 5
Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et
fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat: quos cum barbari
insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta
cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum
ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et 10
XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus.
  C. Cassius in Syria adversus Parthos ducemque <O>sacen equitem osten- 35.1
dit a fronte, cum a tergo peditem in confragoso loco occultasset: dein
cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit
exercitum Parthorum et cecidit.
  Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus victoriarum, dum 36.1
suos ipse per simulationem metus continet, evocavit et in loca iniqua
deductos aggressus per obreptionem adeo debellavit, ut destituto Labieno
provincia excederent Parthi.
  Idem adversus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum 37.1
haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus
castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga
peditum collocato. tum paucos admodum milites in hostem misit: qui ubi
simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, 5
coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit.
  C. Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum 38.1
utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque prop-
ter saxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum
retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi. intra brevissimum
deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. quo 5
visu perturbati Afraniani velut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem
montes petiere: quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu
quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est
adortus.
  Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem adventare 39.1
comperisset, insidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis agmen eius exce-
pit fuditque et ipsum eo vulnere affecit, quo intra paucos dies exanimaretur.
  Iuba rex in Africa bello civili Curionis animum simulato regressu impulit 40.1
in vanam alacritatem: cuius spei vanitate deceptus Curio, dum tamquam
fugientem Sabboram regium praefectum persequitur, devenit in patentes
campos, ubi Numidarum circumventus equitatu, perdito exercitu, cecidit.
  Melanthus, dux Atheniensium, cum provocatus a rege hostium Xantho 41.1
Boeotio descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit, "inique",
inquit, "Xanthe, et contra pactum facis: adversus solum enim cum altero
processisti." cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset,
aversum uno ictu confecit. 5
  Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum 42.1
ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum
militum eduxit e navibus et in insidiis collocavit, naves autem omni[um]
tamquam onustas milite palam transnavigare iussit: ita securos et nihil
exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque. 5
  Liburni, cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus 43.1
fidem fecerunt hosti alti maris ac triremem, quae eos persequebatur, impli-
catam vado ceperunt.
  Alcibiades, dux Atheniensium, in Hellesponto adversus Mindarum, 44.1
Lacedaemoniorum ducem, cum amplum exercitum et plures naves haberet,
nocte expositis in terram quibusdam militum suorum, parte quoque navium
post quaedam promunturia occultata, ipse cum paucis profectus ita, ut
contemptu sui hostem invitaret, eundem insequentem fugit, donec in 5
praeparatas insidias perduceret: aversum deinde et egredientem in terram
per eos, quos ad hoc ipsum exposuerat, cecidit.
  Idem, navali proelio decertaturus, constituit malos quosdam in promun- 45.1
turio praecepitque his quos ibi relinquebat, ut, cum commissum proelium
sensissent, panderent vela: quo facto consecutus est, ut hostes aliam classem
in auxilium ei supervenire arbitrati verterentur.
  Memnon Rhodius navali proelio, cum haberet ducentarum navium 46.1
classem et hostium naves elicere ad proelium vellet, ita ordinavit suos, ut
paucarum navium malos erigeret easque primas agi iuberet: hostes procul
conspicati numerum arborum et ex eo navium quoque coniectantes obtule-
runt se certamini et a pluribus occupati superatique sunt. 5
  Timotheus, dux Atheniensium, adversus Lacedaemonios navali acie 47.1
decertaturus, cum instructa classis eorum ad pugnam processisset, ex velo-
cissimis navibus viginti praemisit, quae omni arte varioque flexu eluderent
hostem: ut primum deinde sensit minus agiliter moveri adversam partem,
progressus praelassatos facile superavit. 5
DE EMITTENDO HOSTE, NE CLAUSUS PROELIUM
EX DESPERATIONE REDINTEGRET
  Gallos eo proelio, quod Camilli ductu gestum est, desiderantes navigia, 6.1.1
quibus Tiberim transirent, senatus censuit transvehendos et commeatibus
quoque prosequendos.
  Eiusdem generis hominibus postea per Pomptinum agrum fugientibus
via data est, quae Gallica appellatur. 5
  T. Marcius, eques Romanus, cui duobus Scipionibus occisis exercitus 2.1
imperium detulit, cum circumventi ab eo Poeni, ne inulti morerentur,
acrius pugnarent, laxatis manipulis et concesso fugae spatio dissipatos sine
periculo suorum trucidavit.
  C. Caesar Germanos inclusos, ex desperatione fortius pugnantis, emitti 3.1
iussit fugientisque aggressus est.
  Hannibal, cum ad Trasumennum inclusi Romani acerrime pugnarent, 4.1
diductis ordinibus fecit eis abeundi potestatem euntesque sine suorum
sanguine stravit.
  Antigonus, rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo com- 5.1
pulsi fame urguebantur statuerantque eruptione facta commori, viam fugae
dedit: atque ita infracto impetu eorum insecutus aversos cecidit.
  Agesilaus Lacedaemonius adversus Thebanos, cum acie confligeret 6.1
intellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationem fortius
dimicare, laxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis ad evadendum via,
rursus in abeuntis contraxit aciem et sine iactura suorum cecidit aversos.
  Cn. Manlius consul, cum ex acie reversus capta ab Etruscis Romanorum 7.1
castra invenisset, omnibus portis statione circumdatis inclusos hostes in
eam rabiem efferavit, ut ipse in proelio caderet: quod <ut> animadverterunt
legati eius, ab una porta remota statione exitum Etruscis dederunt et effusos
persecuti, occurrente altero consule Fabio, ceciderunt. 5
  Themistocles victo Xerxe volentes suos pontem rumpere prohibuit, 8.1
cum docuisset aptius esse eum expelli Europa, quam cogi ex desperatione
pugnare. idem misit ad eum, qui indicaret, in quo periculo esset, nisi fugam
maturaret.
  Pyrrhus, Epirotarum rex, cum quandam civitatem cepisset clausisque 9.1
portis ex ultima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animad-
vertisset, locum illis ad fugam dedit.
  Idem inter praecepta imperatoria memoriae tradidit, non esse pertina- 10.1
citer instandum hosti fugienti, ne non solum <e>a re fortius ex necessitate
resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, cum sciret non usque
ad perniciem fugientibus instaturos victores.
DE DISSIMULANDIS ADVERSIS
  Tullus Hostilius, rex Romanorum, commisso adversus Veientes proe- 7.1.1
lio, cum Albani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos
eaque res turbasset nostrorum animos, clare pronuntiavit iussu suo Albanos
id fecisse, ut hostem circumveniret: quae res et terrorem Veientibus et
Romanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit. 5
  L. Sulla, cum praefectus eius, comitante non exigua equitum manu, 2.1
commisso iam proelio ad hostis transfugisset, pronuntiavit iussu suo id
factum: eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxit,
sed quadam etiam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confir-
mavit. 5
  Idem, cum auxiliares eius missi ab ipso circumventi ab hostibus et inter- 3.1
fecti essent verereturque, ne propter hoc damnum universus trepidaret
exercitus, pronuntiavit auxiliaris, qui ad defectionem conspirassent, consilio
a se in loca iniqua deductos: ita manifestissimam cladem ultionis simulatione
velavit et militum animos hac persuasione confirmavit. 5
  Scipio, cum Syphacis legati nuntiarent ei regis sui nomine, ne fiducia 4.1
societatis eius ex Sicilia in Africam transiret, veritus, ne confunderentur
animi suorum abscisa <spe> peregrinae societatis, dimisit pro<pe>re legatos
et famam diffudit, tamquam ultro a Syphace accerseretur.
  Q. Sertorius, cum acie decertaret, barbarum, qui ei nuntiaverat 5.1
Hirtuleium perisse, pugione traiecit, ne et in aliorum id notitiam perferret
et ob hoc animi suorum infirmarentur.
  Alcibiades Atheniensis, cum <ab> Abydenis proelio urgueretur subi- 6.1
toque magno cursu tristem adventare animadvertisset tabellarium, prohibuit
palam dicere, quid afferret. dehinc secreto sciscitatus, a Pharnabazo regio
praefecto classem suam oppugnari, celatis et hostibus et militibus proelium
finit ac protinus ad eripiendam classem ducto exercitu opem tulit suis. 5
  Hannibalem venientem in Italiam tria milia Carpetanorum reliquerunt: 7.1
quos ille, exemplo ne et ceteri moverentur, edixit a se esse dimissos et in-
super in fidem eius rei paucos levissimae operae domos remisit.
  L. Lucullus, cum animadvertisset Macedonas equites, quos in auxilio 8.1
habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere iussit et
turmas, quae eos sequerentur, immisit. hostis committi proelium ratus trans-
fugientes telis excepit: Macedones, qui viderent neque recipi se ab adver-
sariis et premi ab his, quos deserebant, necessario ad iustum proelium 5
conversi hostem invaserunt.
  Datames, dux Persarum, adversum Autophradaten in Cappadocia, cum 9.1
partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire
secum iussit assecutusque transfugas collaudavit, quod eum alacriter prae-
cessissent, hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorerentur: pudor
transfugis attulit paenitentiam et consilium suum, quia non putabant depre- 5
hensum, mutaverunt.
  T. Quintius Capitolinus consul cedentibus Romanis ementitus est 10.1
in altero cornu hostes fugatos et ita confirmatis suis victoriam re<t>tulit.
  Cn. Man[i]lius adversus Etruscos, vulnerato collega M. Fabio, qui sinis- 11.1
trum cornu ducebat, et ob id ea parte cedente, quod etiam occisum crederent
consulem, cum turmis equitum occurrit, clamitans et collegam vivere et se
dextro cornu vicisse: qua constantia redintegratis animis suorum vicit.
  Marius adversus Cimbros et Teutonos, cum metatores eius per impru- 12.1
dentiam ita castris locum cepissent, ut sub potestate barbarorum esset aqua,
flagitantibus eam suis, digito hostem ostendens "illinc", inquit, "petenda
est": quo instinctu assecutus est, ut protinus barbari tollerentur.
  T. Labienus post Pharsalicam pugnam, cum victis partibus Dyr- 13.1
rhachium refugisset, miscuit vera falsis et, non celato exitu pugnae, aequa-
tam partium fortunam gravi vulnere Caesaris finxit: et hac assimulatione
reliqui<i>s Pompeianarum partium fiduciam fecit.
  M. Cato, cum Ambraciam eo tempore, quo sociae naves ab Aetolis 14.1
oppugnabantur, imprudens uno lembo appulisset, quamquam nihil secum
praesidii haberet, coepit signum voce gestuque dare, quo videretur sub-
sequentis suorum navis vocare, eaque asseveratione hostem terruit, tam-
quam plane appropinquarent, qui quasi ex proximo citabantur: Aetoli, ne 5
adventu Romanae classis opprimerentur, reliquerunt oppugnationem.
DE RESTITUENDA PER CONSTANTIAM ACIE
  Servius Tullius adulescens proelio, quo rex Tarquinius adversus 8.1.1
Sabinos conflixit, signiferis segnius dimicantibus raptum signum in hostem
misit: cuius recuperandi gratia Romani ita ardenter pugnaverunt, ut et
signum et victoriam re<t>tulerint.
  Furius Agrippa consul cedente cornu signum militare ereptum signi- 2.1
fero in hostes Hernicos et Aequos misit. quo facto eius proelium restitutum
est: summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt.
  T. Quintius Capitolinus consul signum in hostes Faliscos eiecit 3.1
militesque id repetere iussit.
  M. Furius Camillus tribunus militum consulari potestate, cunctante 4.1
exercitu, arreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit:
ceteros puduit non sequi.
  Salvius Pelignus bello Persico idem fecit. 5.1
  M. Furius averso exercitu, cum occurrisset, affirmavit non recepturum 6.1
se in castra quemquam nisi victorem: reductisque in aciem victoria potitus
est.
  Scipio apud Numantiam, cum aversum suum videret exercitum, pro- 7.1
nuntiavit pro hoste sibi futurum, quisquis in castra redisset.
  Servilius Priscus dictator, cum signa legionum ferri in hostis Faliscos 8.1
iussisset, signiferum cunctantem occidi imperavit: quo exemplo perterriti
hostem invaserunt.
  Cossus Cornelius magister equitum adversus Fidenates idem fecit. 9.1
  Tarquinius adversus Sabinos cunctantes equites detractis frenis con- 10.1
citatisque equis perrumpere aciem iussit.
  M. Atilius consul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra mili- 11.1
tibus aciem suorum opposuit, affirmans secum et bonis civibus dimicaturos
eos, nisi cum hostibus maluissent: ea ratione universos in aciem reduxit.
  L. Sulla, cedentibus iam legionibus exercitui Mithridatico ductu 12.1
Archelai, stricto gladio in primam aciem procucurrit appellansque milites
dixit, si quis quaesisset, ubi imperatorem reliquissent, responderent pug-
nantem in Boeotia: cuius rei pudore universi eum secuti sunt.
  Divus Iulius ad Mundam referentibus suis pedem equum suum abduci 13.1
a conspectu iussit et in primam aciem pedes prosiluit: milites, dum de-
stituere imperatorem erubescunt, redintegraverunt proelium.
  Philippus veritus, ne impetum Scytharum sui non sustinerent, fidelis- 14.1
simos equitum a tergo posuit praecepitque, ne quem commilitonum ex acie
fugere paterentur, perseverantius abeuntes trucidarent: qua denuntiatione
cum effecisset, ut etiam timidissimi mallent ab hostibus quam ab suis inter-
fici, victoriam acquisivit. 5
DE HIS QUAE POST PROELIUM FIUNT
SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUM-
MANDIS RELIQUIIS BELLI
  C. Marius, victis proelio Teutonis, reliquias eorum, quia nox inter- 9.1.1
venerat, circumsedens, sublatis subinde clamoribus per paucos suorum
territavit insomnemque hostem detinuit, ex eo assecutus, ut postero die
irrequietum facilius debellaret.
  Claudius Nero, victis Poenis, quos Hasdrubale duce in Italiam ex 2.1
Hispania traicientes exceperat, caput Hasdrubalis in castra Hannibalis
eiecit: quo factum est, ut et Hannibal luctu [nam frater occisus erat] et
exercitus desperatione adventantis praesidii affligerentur.
  L. Sulla his, qui Praeneste obsidebantur, occisorum in proelio ducum 3.1
capita hastis praefixa ostendit atque ita obstinatorum pervicaciam fregit.
  Arminius, dux Germanorum, capita eorum, quos occiderat, similiter 4.1
praefixa ad vallum hostium admoveri iussit.
  Domitius Corbulo, cum Tigranocertam obsideret et Armenii perti- 5.1
naciter viderentur toleraturi obsidionem, in Vadandum ex megistanis, quos
ceperat, animadvertit caputque eius ballista excussum intra munimenta
hostium misit. id forte decidit in medium concilium, quod cum maxime
habebant barbari: ad cuius conspectum velut ostento consternati ad dedi- 5
tionem festinaverunt.
  Hermocrates Syracusanus superatis acie Carthaginiensibus veritus, ne 6.1
captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum dili-
genter custodirentur, quia eventus dimicationis in epulas et securitatem
compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem ven-
turum: qua exspectatione assecutus, ut solito attentius vigiliae agerentur. 5
  Idem, rebus prospere gestis et ob id resolutis suis in nimiam securitatem 7.1
somnoque et mero pressis, in castra <hostium> transfugam misit, qui prae-
moneret de fuga: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias. quarum
metu illi continuerunt se intra castra: Hermocrates detentos eos postero die
habilioribus iam suis tradidit bellumque confecit. 5
  Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona 8.1
fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis compulit, ut festinarent
ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat: cumque prae-
cucurrisset implessetque moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum
esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro 5
muris suis opponi, circumactis extemplo navibus Asiam repetierunt.
  Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi 9.1
ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Athenien-
sium raperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae
ceperat navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu
captivarum in conspectu locatis: qua facie decepti Megarenses tamquam suis 5
et cum successu renavigantibus effuse obvii inermesque rursus oppressi sunt.
  Cimon, dux Atheniensium, victa classe Persarum apud insulam Cypron, 10.1
milites suos captivis armis induit et eisdem barbarorum navibus ad hostem
navigavit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et navigia
et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt: subito itaque op-
pressi eodem die et navali et pedestri proelio victi sunt. 5
SI RES DURIUS CESSERIT, DE ADVERSIS
EMENDANDIS
  T. Didius in Hispania, cum acerrimo proelio conflixisset, quod nox 10.1.1
diremerat, magno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra
noctem sepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressi,
quia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererant, victos
se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad condiciones im- 5
peratoris descenderunt.
  T. Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus praefuit, cum in 2.1
propinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarent, cohor-
tatus milites proxima castra intempesta nocte adortus est, et cum hostem
victoriae fiducia incompositum aggressus ne nuntios quidem cladis reli-
quisset, brevissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim 5
famam rei gestae praegressus altera eorundem castra invasit: ita bis simili
usus eventu, deletis utrubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias
restituit.
DE DUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS
  P. Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum prae- 11.1.1
sidii habebat, gymnicos ludos procul ab urbe apparavit: quo cum omnis
fere multitudo spectandi causa exisset, clausit portas nec ante admisit
Epidaurios, quam obsides a principibus acciperet.
  Cn. Pompeius, cum suspectos haberet Chaucenses et vereretur, ne 2.1
praesidium non reciperent, petit ab eis, ut aegros interim apud se refici
paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missis civitatem occu-
pavit continuitque.
  Alexander devicta perdomitaque Thracia petens Asiam, veritus, ne post 3.1
ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis,
quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris
causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti
principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellent, plebs vero ne posset 5
quidem, spoliata principibus.
  Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte 4.1
Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire
se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum
Alexandro adversus Lacedaemonios convenissent, adiecitque id se regi
scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset 5
necessaria, abirent domos, hortatus: et hac asseveratione periculum, quod
ex novitate rerum imminebat, discussit.
  Scipio Africanus in Hispania, cum inter captivas eximiae formae virgo 5.1
<nubilis> [alias et nobilis] ad eum perducta esset omniumque oculos in se
converteret, summa custodia habitam sponso nomine Alicio reddidit insu-
perque aurum, quod parentes eius redempturi captivam donum Scipioni
attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit: qua multiplici magni- 5
ficentia universa gens victa imperio populi Romani accessit.
  Alexandrum quoque Macedonem traditum est eximiae pulchritudinis 6.1
virgini captivae, cum finitimae gentis principi fuisset desponsa, summa
abstinentia ita pepercisse, ut illam ne aspexerit quidem: qua mox ad spon-
sum remissa, universae gentis per hoc beneficium animos conciliavit sibi.
  Imperator Caesar Augustus Germanicus eo bello, quo victis hostibus 7.1
cognomen Germanici meruit, cum in finibus Cubiorum castella poneret, pro
fructibus locorum, quae vallo comprehendebat, pretium solvi iussit: atque
ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit.
QUAE FACIENDA SINT PRO CASTRORUM
DEFENSIONE, SI SATIS FIDUCIAE IN PRAE-
SENTIBUS COPIIS NON HABEMUS
  T. Quintius consul, cum Volsci castra eius aggress<ur>i forent, 12.1.1
cohortem tantummodo in statione detinuit, reliquum exercitum ad quies-
cendum dimisit. aeneatoribus praecepit, ut vallum insidentes equis circum-
irent concinerentque: qua facie et simulatione cum et propulsasset et
detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos vigilia repente 5
facta eruptione facile superavit.
  Q. Sertorius in Hispania hostium equitatui maxime impar, qui usque 2.1
ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit et ante
eos aciem direxit. cum deinde turmales secundum consuetudinem adven-
tarent, recepit aciem: persecuti aciem in fossas deciderunt et eo modo victi
sunt. 5
  Chares, dux Atheniensium, cum exspectaret auxilia et vereretur, ne 3.1
interea contemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent, com-
plures ex eis quos habebat per aversam partem nocte <e>missos iussit, qua
praecipue conspicui forent hostibus, redire in castra et accedentium novarum
virium speciem praebere: atque ita simulatis auxiliis tutus est, donec instru- 5
eretur exspectatis.
  Iphicrates Atheniensis, cum campestribus locis castra haberet explo- 4.1
rassetque Thracas ex collibus, per quos unus erat descensus, nocte ad diri-
pienda castra venturos, clam <e>duxit exercitum et in utraque viae latera, per
quam transituri Thraces erant, distributum collocavit: hostemque decur-
rentem in castra, in quibus multi ignes per paucorum curam instituti 5
speciem manentis ibi multitudinis servabant, a lateribus adortus oppressit.
DE EFFUGIENDO
  Galli pugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum certis custodibus 13.1.1
tradiderunt, <a> quibus, si acie fusi essent, spargeretur, quo facilius col-
ligenda praeda hostem impeditum effugerent.
  Tryphon Syriae rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit et 2.1
sectanda e<a> Antiochi equites moratus effugit.
  Q. Sertorius, pulsus acie a Q. Metello Pio, ne fugam quidem sibi 3.1
tutam arbitratus, abire dispersos milites iussit, admonitos in quem locum
vellet convenire.
  Viriathus, dux Lusitanorum, copias nostras locorumque iniquitatem 4.1
evasit eadem qua Sertorius ratione, sparso exercitu, dein recollecto.
  Horatius Cocles, urguente Porsennae exercitu, iussit suos per pontem 5.1
redire in urbem eumque, ne eos insequeretur hostis, intercidere. quod dum
efficitur, in capite eius propugnator ipse insequentes detinuit: audito deinde
fragore pontis abrupti, deiecit se in alveum eumque et armis et vulneribus
oneratus tranavit. 5
  Afranius in Hispania ad Ilerdam, cum Caesarem fugeret, instante eo 6.1
castra posuit: cum idem Caesar fecisset et pabulatum suos dimisisset, ille
signum repente itineri dedit.
  Antonius, cum ex Parthis instantibus reciperet exercitum et, quotiens 7.1
prima luce moveret, totiens urguentibus barbarorum sagittis infestaretur
abeuntium agmen, in quintam horam continuit suos fidemque stativorum
fecit: qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine
interpellatione confecit. 5
  Philippus in Epiro victus, ne fugientem eum Romani premerent, indu- 8.1
tias ad sepeliendos qui caesi erant impetravit et ob id remissioribus custo-
dibus evasit.
  P. Claudius, navali proelio superatus a Poenis, cum per hostium 9.1
praesidia necesse haberet erumpere, reliquas viginti naves tamquam vic-
trices iussit ornari: atque ita Poenis existimantibus superiores fuisse acie
nostros terribilis excessit.
  Poeni classe superati, quia instantem avertere Romanum studebant, 10.1
simulaverunt in vada naves suas incidisse haerentisque imitati effecerunt, ut
victor eorum timens casum spatium ad evadendum daret.
  Commius Atrabas, cum victus a Divo Iulio ex Gallia in Brittanniam 11.1
fugeret et forte ad Oceanum vento quidem secundo, sed aestu recedente
venisset, quamvis naves in siccis litoribus haererent, pandi nihilominus vela
iussit: quae cum persequens eum Caesar ex longinquo tumentia et flatu
plena vidisset, ratus prospero sibi eripi cursu recessit. 5