| LIBER TERTIUS | |
| Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum atten- | 3.pr.1.1 |
| tione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque | |
| στρατηγήματα. nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae | |
| oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint. | |
| Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem | 2.1 |
| inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem | |
| species στρατηγημάτων fecimus: | |
| I. De repentino impetu. | |
| II. De fallendis his, qui obsidebuntur. | 5 |
| III. De eliciendis ad proditionem. | |
| IV. Per quae hostes ad inopiam redigantur. | |
| V. Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram. | |
| VI. De districtione praesidiorum hostilium. | |
| VII. De fluminum derivatione et vitiatione aquarum. | 10 |
| VIII. De iniciendo obsessis pavore. | |
| IX. De irruptione ex diversa parte, quam exspectabimur. | |
| X. De insidiis, per quas eliciantur obsessi. | |
| XI. De simulatione regressus. | |
| Ex contrario circa tutelam obsessorum: | 3.1 |
| XII. De excitanda cura suorum. | |
| XIII. De emittendo et recipiendo nuntio. | |
| XIV. De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis. | |
| XV. Quemadmodum efficiatur, ut abundare videantur, quae | 5 |
| deerunt. | |
| XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur. | |
| XVII. De eruptionibus. | |
| XVIII. De constantia obsessorum. | |
| DE REPENTINO IMPETU | |
| T. Quintius consul, victis acie Aequis et Volscis, cum Antium oppi- | 1.1.1 |
| dum expugnare statuisset, ad contionem vocato exercitu exposuit, quam | |
| id necessarium et facile esset, si non differretur: eoque impetu, quem | |
| exhortatio concitaverat, aggressus urbem. | |
| M. Cato in Hispania animadvertit potiri se quodam oppido posse, si | 2.1 |
| inopinatos invaderet. quadridui itaque iter biduo per confragosa et deserta | |
| emensus nihil tale metuentes oppressit hostes. victoribus deinde suis causam | |
| tam facilis eventus requirentibus dixit, tum illos victoriam adeptos, cum | |
| quadridui iter biduo corripuerint. | 5 |
| DE FALLENDIS HIS, QUI OBSIDEBUNTUR | |
| Domitius Calvinus, cum obsideret Lueriam, oppidum Ligurum, non | 2.1.1 |
| tantum situ et operibus, verum etiam propugnatorum praestantia tutum, | |
| circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere | |
| in castra. qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis | |
| id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem | 5 |
| illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus | |
| expressit, ut se ipsos dederent oppidani. | |
| C. Duellius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus | 2.1 |
| est, ut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiae consuetudinis | |
| subito admota classe murum occuparet. | |
| Hannibal in Italia multas urbes cepit, cum Romanorum habitu quos- | 3.1 |
| dam suorum, ex longo belli usu latine quoque loquentis, praemitteret. | |
| Arcades Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis | 4.1 |
| ad similitudinem hostilium, eo tempore quo successura alia praesidia his | |
| exploraverant, instructi eorum, qui exspectabantur, ornatu admissique per | |
| hunc errorem ut socii, possessionem loci cum strage hostium adepti sunt. | |
| Cimon, dux Atheniensium, in Caria insidiatus cuidam civitati religiosum | 5.1 |
| incolis templum Dianae lucumque, qui extra muros erat, noctu improvisus | |
| incendit: effusisque oppidanis ad opem adversus ignes ferendam vacuam | |
| defensoribus cepit urbem. | |
| Alcibiades, dux Atheniensium, cum civitatem Agrigentinorum egregie | 6.1 |
| munitam obsideret, petito ab eis consilio diu tamquam de rebus ad commune | |
| pertinentibus disseruit in theatro, ubi ex more Graecorum locus consul- | |
| tationi praebebatur: dumque consilii specie tenet multitudinem, Athenien- | |
| ses, quos ad id praeparaverat, incustoditam urbem ceperunt. | 5 |
| Epaminondas Thebanus in Arcadia die festo effuse extra moenia | 7.1 |
| vagantibus hostium feminis plerosque ex militibus suis muliebri ornatu | |
| immiscuit: qua simulatione illi intra portas sub noctem recepti ceperunt | |
| oppidum et suis aperuerunt. | |
| Aristippus Lacedaemonius festo die Tegeatarum, quo omnis multitudo | 8.1 |
| ad celebrandum Minervae sacrum urbe egressa erat, iumenta saccis frumen- | |
| tariis palea refertis onusta Tegeam misit, agentibus ea militibus, qui nego- | |
| tiatorum specie inobservati portas aperuerunt suis. | |
| Antiochus in Cappadocia ex castello Suenda, quod obsidebat, iumenta | 9.1 |
| frumentatum egressa intercepit occisisque calonibus eorundem vestitu | |
| milites suos tamquam frumentum reportantis summisit: quo errore illi | |
| custodibus deceptis castellum intraverunt admiseruntque milites Antiochi. | |
| Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem | 10.1 |
| suam possent, navem ingentem armatis compleverunt, exposita super merce, | |
| ut negotiatorum specie fallerent. ab ea deinde parte murorum, quae lon- | |
| gissime remota erat a mari, paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam | |
| egressi inermes simulata rixa concurrerent: Sicyoniis ad dirimendum id | 5 |
| iurgium advocatis, Thebanae naves et portum vacantem et urbem occu- | |
| paverunt. | |
| Timarchus Aetolus, occiso Charmade Ptolomaei regis praefecto, | 11.1 |
| clamide interempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum: per hunc | |
| errorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupavit. | |
| DE ELICIENDIS AD PRODITIONEM | |
| Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio | 3.1.1 |
| Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum | |
| oppido poteretur, pollicitus est. quibus praemiis ille corruptus persuasit | |
| Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissa ex | |
| pacto referens in securitatem oppidanos resolvit atque ita incustoditam | 5 |
| urbem Cursori tradidit. | |
| M. Marcellus, cum Syracusanum quendam Sosistratum ad proditi- | 2.1 |
| onem sollicitasset, ex eo cognovit remissiores custodias fore die festo, quo | |
| Epicydes praebiturus esset vini epularumque copiam: insidiatus igitur | |
| hilaritati et, quae eam sequebatur, socordiae munimenta conscendit vigili- | |
| busque caesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus victoriis claram. | 5 |
| Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem accipere non posset, | 3.1 |
| filium suum Sextum Tarquinium caesum virgis ad hostem misit. is in- | |
| cusata patris saevitia persuasit Gabinis, odio suo adversus regem uterentur: | |
| et dux ad bellum electus tradidit patri Gabios. | |
| Cyrus, Persarum rex, comitem suum Zopyrum, explorata eius fide, | 4.1 |
| truncata de industria facie, ad hostes dimisit. ille assentante iniuriarum fide, | |
| creditus inimicissimus Cyro, cum hanc persuasionem adiuvaret procur- | |
| rendo propius, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, com- | |
| missam sibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro. | 5 |
| Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum | 5.1 |
| ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum | |
| in ipso aditu portae poneret: confestim deinde signo dato insecutus oppi- | |
| danos circa impedita portae claustra trepidantis oppressit. | |
| Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Livio tene- | 6.1 |
| batur, Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollici- | |
| taverat, eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam venandi noctu pro- | |
| cederet, quasi id per hostem interdiu non liceret. egresso ipsi apros subminis- | |
| trabant, quos ille tamquam ex captura Livio offerret; idque cum saepius | 5 |
| factum esset et ideo minus observaretur, quadam nocte Hannibal vena- | |
| torum habitu Poenos comitibus eius immiscuit: qui cum onusti venatione, | |
| quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. | |
| tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos inter- | |
| fecit, exceptis his, qui in arcem profugerant. | 10 |
| Lysimachus, rex Macedonum, cum Ephesios oppugnaret et illi in | 7.1 |
| auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerumque oneratas praeda | |
| naves Ephesum appellebat, corrupto ei ad proditionem iunxit fortissimos | |
| Macedonum, quos ille restrictis manibus pro captivis Ephesum intro- | |
| duceret: postea raptis ex arce armis urbem Lysimacho tradiderunt. | 5 |
| PER QUAE HOSTES AD INOPIAM REDIGANTUR | |
| Fabius Maximus vastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam | 4.1.1 |
| obsidionis superesset, recessit sementis tempore, ut frumentum, quod reli- | |
| quum habebant, in sationes conferrent: reversus deinde renata protrivit et | |
| ad famem redactis potitus est. | |
| Antigonus adversus Athenienses idem fecit. | 2.1 |
| Dionysius, multis urbibus captis, cum Reginos aggredi vellet, qui | 3.1 |
| copiis abundabant, simulabat pacem petitque ab eis, ut commeatus exer- | |
| citui ipsius sumministrarent: quod cum impetrasset, exhausto oppidanorum | |
| frumento aggressus urbem alimentis destitutam superavit. | |
| Idem et adversus Himeraeos fecisse dicitur. | 4.1 |
| Alexander oppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem prius | 5.1 |
| castella, quae in confinio erant, cepit omnesque ex his Leucadiam passus | |
| est confugere, ut alimenta inter multos celerius absumerentur. | |
| Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione tuta in Sicilia | 6.1 |
| oppugnaret, simulato foedere frumenta, quae residua habere se dicebat, apud | |
| eos deposuit: deinde data opera, ut camerae tectorum, in quibus id confere- | |
| batur, rescissae pluviam reciperent, [id] fiducia conditi commeatus proprio | |
| tritico abusos initio aestatis aggressus inopia compulit ad deditionem. | 5 |
| QUEMADMODUM PERSUADEATUR, OBSIDIONEM | |
| PERMANSURAM | |
| Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thracas omnia victui | 5.1.1 |
| necessaria in montes comportasse unaque spe sustentari, quod crederent | |
| eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum | |
| venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu iussit occidi et | |
| membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui: Thraces nihil | 5 |
| non facturum perseverantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles | |
| epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt. | |
| Ti. Gracchus, Lusitanis dicentibus in X annos cibaria se habere et | 2.1 |
| ideo obsidionem non expavescere, "undecimo", inquit, "anno vos capiam": | |
| qua voce perterriti Lusitani, quamvis instructi commeatibus, statim se | |
| dediderunt. | |
| A. Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuventutem | 3.1 |
| ibi studiose iaculis et sagittis exerceri, "pluris eam", inquit, "propediem | |
| vendam." | |
| DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM | |
| HOSTIUM | |
| Scipio, Hannibale in Africam reverso, cum plura oppida, quae ratio | 6.1.1 |
| illi in potestatem redigenda dictabat, firmis praesidiis diversae partis obti- | |
| nerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea. novissime | |
| etiam tamquam direpturus civitates aderat, deinde simulato metu refugiebat. | |
| Hannibal, ratus veram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, | 5 |
| tamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit: ita consecutus | |
| Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbis per Masinissam et | |
| Numidas cepit. | |
| P. Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminum, | 2.1 |
| quia concursu omnium defendebatur, aggredi alia oppida coepit et evocatis | |
| ad sua defendenda singulis vacuatam auxiliis Delminum cepit. | |
| Pyrrhus, Epirotarum rex, adversus Illyrios, cum civitatem, quae caput | 3.1 |
| gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, eius desperatione ceteras | |
| urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia velut satis munitae | |
| urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur: quo facto revocatis ipse rursus | |
| omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit. | 5 |
| Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore Crotona oppidum | 4.1 |
| frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium | |
| Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere. captivum deinde magno | |
| praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, | |
| persuasit discessisse Romanos: id verum Crotonienses arbitrati dimisere | 5 |
| auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et invalidi capti sunt. | |
| Mago, dux Carthaginiensium, victo Cn. Pisone et in quadam turre | 5.1 |
| circumsesso, suspicatus ventura ei subsidia perfugam misit, qui persuaderet | |
| appropinquantibus captum iam Pisonem: qua ratione deterritis eis reliqua | |
| victoriae consummavit. | |
| Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere vellet, ex Catiniensibus, | 6.1 |
| apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae sub- | |
| misit ad Syracusanos. is in publicum consilium introductus persuasit | |
| infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syra- | |
| cusanis, futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti | 5 |
| Syracusani universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum | |
| urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut speraverat, afflixit. | |
| Cleonymus Atheniensis Troezenios, qui praesidio Crateri tenebant<ur>, | 7.1 |
| aggressus tela quaedam, in quibus scriptum erat venisse se ad liberandam | |
| eorum rem publicam, intra muros iecit et eodem tempore captivos quosdam | |
| conciliatos sibi remisit, qui Craterum detractarent: per hoc consilium | |
| seditione intestina apud obsessos concitata admoto exercitu potitus est | 5 |
| civitate. | |
| DE FLUMINUM DERIVATIONE ET | |
| VITIATIONE AQUARUM | |
| P. Servilius Isauram oppidum, flumine ex quo hostes aquabantur | 7.1.1 |
| averso, ad deditionem siti compulit. | |
| C. Caesar in Gallia Cadurcorum civitatem amne cinctam et fontibus | 2.1 |
| abundantem ad inopiam aquae redegit, cum fontes cuniculis avertisset et | |
| fluminis usum per sagittarios arcuisset. | |
| Q. Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco posita | 3.1 |
| fluvium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos per | |
| dispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit. | |
| Alexander apud Babylona, quae media flumine Euphrate dividebatur, | 4.1 |
| fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes | |
| egeri terram: atque ita subito flumine averso per alveum veterem, qui | |
| siccatus ingressum praebebat, urbem intravit. | |
| Samiramis adversus eosdem Babylonios eodem Euphrate averso idem | 5.1 |
| fecisse dicitur. | |
| Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem | 6.1 |
| rupit: mox affectis siti restituit aquam elleboro corruptam, qua usos pro- | |
| fluvio ventris deficientes cepit. | |
| DE INICIENDO OBSESSIS PAVORE | |
| Philippus, cum Prinassum castellum nulla vi capere posset, terram ante | 8.1.1 |
| ipsos muros egessit simulavitque agi cuniculum: castellani, quia subrutos se | |
| existimarant, dediderunt. | |
| Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non | 2.1 |
| ita longo spatio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum ad- | |
| movebat, praecepit, ut ex composito ab aliis castris quattuor equites coronati | |
| notabili alacritate velut victoriam nuntiantes venirent. ad cuius simulatio- | |
| nem curavit, ut silva, quae in medio erat, incenderetur, praebitura speciem | 5 |
| urbis ardentis; praeterea quosdam captivorum habitu eodem iussit perduci: | |
| qua asseveratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos | |
| existimant, defecerunt. | |
| Cyrus, Persarum rex, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons | 3.1 |
| nullum aditum praestabat ad moenia, malos exaequantis altitudinem iugi | |
| subrexit, quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, | |
| noctuque eos monti admovit. tum prima luce ex altera parte muros aggres- | |
| sus: ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt, | 5 |
| oppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc in fugam dilapsi vic- | |
| toriam hostibus concesserunt. | |
| DE IRRUPTIONE EX DIVERSA PARTE, QUAM | |
| EXSPECTABIMUR | |
| Scipio apud Carthaginem sub discessum aestus maritimi, secutus deum, | 9.1.1 |
| ut dicebat, ducem, ad muros urbis accessit et cedente stagno, qua non | |
| exspectabatur, irrupit. | |
| Fabius Maximus, Cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis | 2.1 |
| occupatos, considerato situ urbis, sescentos milites obscura nocte misit, qui | |
| per munitam eoque minus frequentem oppidi partem scalis evecti in murum | |
| portas revellerent. hi adiuti decidentium aquarum sono, qui operis strepitum | |
| obscurabat, iussa peragunt: ipse dato signo ab alia parte aggressus cepit | 5 |
| Arpos. | |
| C. Marius bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cum oppugnaret | 3.1 |
| castellum in monte saxeo situm, quod una et angusta semita adibatur, cetera | |
| parte velut consulto praecipiti, nuntiato sibi per Ligurem quendam ex | |
| auxiliis gregalem militem, qui forte aquatum progressus, dum per saxa | |
| montis cocleas legit, ad summa pervenerat, erepi posse in castellum, paucos | 5 |
| centuriones perfectissimos cum velocissimis militibus, quibus aeneatores | |
| immiscuerat, misit capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per | |
| saxa facilior foret, scutis gladiisque tergo aptatis. hi Ligure ducente loris et | |
| clavis, quibus in ascensu nitebantur, adiuti, cum ad posteriora et ob id | |
| vacua defensoribus castelli pervenissent, concinere et tumultuari, ut prae- | 10 |
| ceptum erat, coeperunt: ad quod constitutum Marius constantius adhortatus | |
| suos acrius instare castellanis coepit, quos ab imbelli multitudine suorum | |
| revocatos, tamquam a tergo capti essent, insecutus castellum cepit. | |
| L. Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppida, dum | 4.1 |
| firmissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat, delitis- | |
| cerent opperirenturque tempus, quo ipse naves appelleret: occurrentibus | |
| deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad | |
| persequendum avocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt. | 5 |
| Pericles, <dux> Atheniensium, cum oppugnaret quandam civitatem | 5.1 |
| magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae | |
| mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit: hostes penetratum | |
| illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio | |
| irrupit. | 5 |
| Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa noc- | 6.1 |
| te improvisus accessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit. | |
| sufficere propugnatores murorum poterant: ad id latus, a quo solo se | |
| temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros tran- | |
| scendit. | 5 |
| Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a | 7.1 |
| terra subinde oppidanos temptavit et illo, quo lacessebantur, conversis | |
| hostibus classe in<ex>spectata portum cepit. | |
| Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul | 8.1 |
| a conspectu contabulavit superstruxitque eis turres: aliis deinde turribus | |
| adortus a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naves a mari | |
| applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros. | |
| Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo | 9.1 |
| omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. | |
| castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri videbant, | |
| custodire coeperunt: Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, | |
| qua non cavebatur, subiit castellum. | 5 |
| Antiochus adversus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, prae- | 10.1 |
| cepit, ut nocte portum cum magno strepitu invaderent: ad quam partem | |
| omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis | |
| munitionibus, ipse a d<i>verso aggressus civitatem cepit. | |
| DE DISPONENDIS INSIDIIS, IN QUAS | |
| ELICIANTUR OBSESSI | |
| Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum sum- | 10.1.1 |
| motis, Suess<et>anos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles aggredi | |
| moenia iussit: hos cum facta eruptione Lacetani facile avertissent et fu- | |
| gientes avide insecuti essent, illis quos occultaverat coortis oppidum cepit. | |
| L. Scipio in Sardinia, cuiusdam civitatis parte militum relicta oppug- | 2.1 |
| natione, quam instruxerat, speciem fugientis praestitit: insecutisque temere | |
| oppidanis per eos, quos in proximo occultaverat, oppidum invasit. | |
| Hannibal, cum obsideret civitatem Himeram, castra sua capi de industria | 3.1 |
| passus est, iussis recedere Poenis, tamquam praevaleret hostis: quo eventu | |
| Himeraeis ita deceptis, ut gaudio impulsi relicta urbe procurrerent ad | |
| Punicum vallum, Hannibal vacuam urbem per eos, quos in insidiis ad | |
| hanc ipsam occasionem posuerat, cepit. | 5 |
| Idem, ut Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens ad primam | 4.1 |
| eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab | |
| oppido interclusos a suis hostes in medio trucidavit. | |
| Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem | 5.1 |
| copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, | |
| ligna umida incenderent. deinde cum reliqua parte exercitus luce ad elicien- | |
| dos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo | |
| protraxit. insidiatores prope moenia imperatum ignem acervis subiecerunt: | 5 |
| unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam civitatem suam | |
| existimaverunt, defendendaeque eius gratia dum trepide recurrunt, obviis | |
| eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti | |
| fuerant, in medio trucidati sunt. | |
| Viriathus disposito per occulta milite paucos misit, qui abigerent | 6.1 |
| pecora Segobrigensium: ad quae illi vindicanda cum frequentes procur- | |
| rissent simulantesque fugam praedatores persequerentur, deducti in insidias | |
| caesique sunt. | |
| Scordisci equites, cum Heracleae d<i>v<ers>arum partium praesidio | 7.1 |
| praepositus esset Lucullus, pecora abigere simulantes provocaverunt | |
| eruptionem: fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidias de- | |
| duxerunt et octingentos cum eo milites occiderunt. | |
| Chares, dux Atheniensium, civitatem aggressurus litori appositam, | 8.1 |
| post quaedam promunturia occulte habita classe, e navibus velocissimam | |
| praeter hostilia praesidia ire iussit: qua visa cum omnia navigia, quae pro | |
| custodia portus agebant, ad persequendam evolassent, Chares indefensum | |
| portum cum reliqua classe invectus etiam civitatem occupavit. | 5 |
| Barca, dux Poenorum, in Sicilia Lilybaeum nostris terra marique | 9.1 |
| obsidentibus partem classis suae procul armatam iussit ostendi: ad eius | |
| conspectum cum evolassent nostri, ipse reliquis quas in occulto tenuerat | |
| navibus Lilybaei portum occupavit. | |
| DE SIMULATIONE REGRESSUS | |
| Phormion, dux Atheniensium, cum depopulatus esset agros Chalci- | 11.1.1 |
| densium, legatis eorum de ea re querentibus benigne respondit et nocte, qua | |
| dimissurus illos erat, finxit litteras sibi supervenisse civium suorum, propter | |
| quas redeundum haberet. ac paulum regressus dimisit legatos: his omnia | |
| tuta et abisse Phormionem renuntiantibus, Chalcidenses spe et oblatae | 5 |
| humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodia, cum confestim | |
| Phormion revertisset, prohibere inexspectatam vim non potuerunt. | |
| Agesilaus, dux Lacedaemoniorum, cum Phoc<ae>enses obsideret et in- | 2.1 |
| tellexisset eos, qui tunc praesidio illis erant, iam gravari belli incommoda, | |
| paulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendi occasionem his | |
| dedit: non multo post milite reducto destitutos Phoc<ae>enses superavit. | |
| Alcibiades adversus Byzantios, qui se moenibus continebant, insidias | 3.1 |
| disposuit et simulato regressu incautos eos oppressit. | |
| Viriathus, cum tridui iter discedens confecisset, idem illud uno die | 4.1 |
| remensus securos Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos | |
| oppressit. | |
| Epaminondas Mantinia<e>, cum Lacedaemonios in subsidium hosti | 5.1 |
| venisse animadverteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clam illo | |
| profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occul- | |
| taret profectionem. sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedae- | |
| moniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen | 5 |
| consilium convertit ad Mantinienses: aeque enim ignibus factis Lace- | |
| daemonios, quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum | |
| revertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupavit. | |
| EX CONTRARIO VERO CIRCA TUTELAM OBSESSORUM | |
| DE EXCITANDA CURA SUORUM | |
| Alcibiades, <dux> Atheniensium, civitate sua a Lacedaemoniis obsessa, | 12.1.1 |
| veritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibus erant, | |
| observarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum | |
| eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam | |
| passurum: dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus | 5 |
| et suspectae noctis periculum evitatum est. | |
| Iphicrates, dux Atheniensium, cum praesidio Corinthum teneret et | 2.1 |
| sub adventum hostium ipse vigilias circumiret, vigilem, quem dormientem | |
| invenerat, transfixit cuspide: quod factum quibusdam tamquam saevum | |
| increpantibus "qualem inveni", inquit, "talem reliqui." | |
| Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur. | 3.1 |
| DE EMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO | |
| Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum | 13.1.1 |
| miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa | |
| Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetrata legatione | |
| similiter ad suos rediit. | |
| Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agenti- | 2.1 |
| bus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo | |
| epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenos pertulit. | |
| Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis | 3.1 |
| mandatas; | |
| aliqui et iumento in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt; | 4.1 |
| nonnulli interiora vaginarum inscripserunt. | 5.1 |
| L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui | 6.1 |
| faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et an- | |
| gustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et | |
| nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras | |
| insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distan- | 5 |
| tibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum: quod ita perite | |
| gregalis fecit, ut cruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et | |
| procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet. | |
| Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obside- | 7.1 |
| batur, litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis | |
| milites Scultennam amnem tranabant. | |
| Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas | 8.1 |
| saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus | |
| loco emittebat. illae lucis cibique avidae altissima aedificiorum petentes ex- | |
| cipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique | |
| postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare insti- | 5 |
| tuerat. | |
| DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET | |
| COMMEATIBUS SUGGERENDIS | |
| Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium | 14.1.1 |
| obsideretur, Maurus inter noc<tem> tamquam Caesarianus tribuni corni- | |
| cularius vigiles quosdam excitavit: ex quibus <cum tesseram accepisset>, | |
| ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias | |
| praesidium Pompei transduxit. | 5 |
| Hannibale obsidente Casilinum, Romani far in doliis secunda aqua | 2.1 |
| Volturni fluminis demittebant, ut ab obsessis exciperetur. quibus cum | |
| obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset, nuces sparsere: | |
| quae cum aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum | |
| necessitatem sustentaverunt. | 5 |
| Hirtius Mutinensibus obsessis ab Antonio salem, quo maxime indige- | 3.1 |
| bant, cupis conditum per amnem Scultennam intromisit. | |
| Idem pecora secunda aqua demisit, quae excepta sustentaverunt neces- | 4.1 |
| sariorum inopiam. | |
| QUEMADMODUM EFFICIATUR, UT ABUNDARE | |
| VIDEANTUR, QUAE DEERUNT | |
| Romani, cum a Gallis Capitolium obsideretur, in extrema iam fame | 15.1.1 |
| panem in hostem iactaverunt consecutique, ut abundare commeatibus | |
| viderentur, obsidionem, donec Camillus subveniret, toleraverunt. | |
| Athenienses adversus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur. | 2.1 |
| Hi, qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, ad extremam famem | 3.1 |
| pervenisse crediti, cum etiam herbas alimentis eorum Hannibal, arato loco | |
| qui erat inter castra ipsius et moenia, praeriperet, semina in praeparatum | |
| locum iecerunt, consecuti, ut habere viderentur, quo victum sustentarent | |
| usque ad satorum proventum. | 5 |
| Reliqui ex Variana clade, cum obsiderentur, quia defici frumento | 4.1 |
| videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt captivos, deinde praecisis | |
| manibus dimiserunt: hi circumsedentibus suis persuaserunt, ne spem | |
| maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens | |
| alimentorum copia superesset. | 5 |
| Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, | 5.1 |
| collato viritim exiguo tritico paucas oves paverunt <et egerunt> in hostium | |
| praesidia: quibus exceptis et occisis, cum frumenti vestigia in visceribus | |
| earum apparuissent, opinatus hostis magnam vim tritici superesse eis, qui | |
| inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione. | 5 |
| Thrasyb<u>lus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui | 6.1 |
| angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse com- | |
| pelli, sub adventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum com- | |
| pelli iussit et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas | |
| praestitit: atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam | 5 |
| sustinerent obsidionem. | |
| QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS | |
| OCCURRATUR | |
| Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui cor- | 16.1.1 |
| rumpere ad defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, | |
| quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate re- | |
| missus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret | |
| Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum | 5 |
| militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum mora- | |
| retur, et super verborum honorem equo quoque donavit: qua benignitate | |
| non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi | |
| obligavit. | |
| Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos | 2.1 |
| transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subor- | |
| navit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa | |
| eorum progressos ceciderunt: quae sollertia Hamilcari non tantum ad | |
| praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri | 5 |
| quoque transfugae forent suspecti. | |
| Hanno, Carthaginiensium imperator, in Sicilia, cum comperisset | 3.1 |
| Gallorum mercennariorum circiter quattuor milia conspirasse ad trans- | |
| fugiendum ad Romanos, quod aliquot mensum mercedes non receperant, | |
| animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit pro- | |
| lationis iniuriam liberalitate pensaturum. quo nomine gratias agentibus | 5 |
| Gallis per tempus idoneum <prae>datur<os> pollicitus fidelissimum dispen- | |
| satorem ad Otacilium consulem misit, qui, tamquam rationibus interversis | |
| transfugisset, nuntiavit nocte proxima Gallorum quattuor milia, quae prae- | |
| datum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec | |
| tamen rem spernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum | 10 |
| suorum. ab ea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt: et | |
| Romanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt. | |
| Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. nam cum aliquos ex | 4.1 |
| militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores | |
| hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas | |
| vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium | |
| consilia. auditis quae pronuntiavit, re<t>tulerunt exploratores ad suos: tum | 5 |
| comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt. | |
| Diodorus, cum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum | 5.1 |
| suspecta haberet, quae videbantur urbem direptura, mentitus paucas | |
| hostium naves proximo litori applicuisse easque diripi posse: qua spe | |
| stimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit. | |
| DE ERUPTIONIBUS | |
| Romani, qui in praesidio Panhormitanorum erant, veniente ad obsi- | 17.1.1 |
| dionem Hasdrubale raros ex industria in muros posuerunt defensores: | |
| quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet Hasdrubal, | |
| eruptione facta ceciderunt eum. | |
| Aemilius Paulus, universis Liguribus improviso adortis castra eius, | 2.1 |
| simulato timore militem diu continuit: deinde fatigato iam hoste quattuor | |
| portis eruptione facta stravit cepitque Ligures. | |
| Livius praefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad | 3.1 |
| Hasdrubalem legatos, abire uti sibi incolumi liceret: ea simulatione ad | |
| securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit. | |
| Cn. Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione | 4.1 |
| liberavit suos, verum etiam post eruptionem, quam opportuno et loco et | |
| tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum | |
| erat, avide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavit, ut ille | |
| inter eos, quos obsidebat, et eos, qui extra circumvenerant, medius non leve | 5 |
| periculum et detrimentum senserit. | |
| Flavius Fimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithri- | 5.1 |
| datis, brachiis ab latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in | |
| vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias munimen- | |
| torum: tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit. | |
| C. Caesar in Gallia, deletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae | 6.1 |
| legatorum copiis, cum a Q. Cicerone, qui et ipse oppugnabatur, certior | |
| factus cum duabus legionibus adventaret, conversis hostibus metum simu- | |
| lavit militesque in castris, quae artiora solito industria fecerat, tenuit. Galli | |
| praesumpta iam victoria velut ad praedam castrorum tendentes fossas | 5 |
| implere et vallum detrahere coeperunt: qua re proelio <non> aptatos Caesar | |
| emisso repente undique milite trucidavit. | |
| Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo | 7.1 |
| militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. cuius augendae | |
| causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione | |
| esse ac de fuga cogitare. barbari oblata victoriae spe concitati lignis sar- | |
| mentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu | 5 |
| castra nostra in colle posita petiverunt: unde in eos Titurius universas | |
| immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit. | |
| Asculani, oppugnatur<o> oppidum Pompei<o> cum paucos senes <et> | 8.1 |
| aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta | |
| fugaverunt. | |
| Numantini obsessi ne pro vallo quidem instruxerunt aciem adeoque | 9.1 |
| se continuerunt, ut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum aggre- | |
| diendi: quo deinde suspicante insidias, quia ne tunc quidem obsistebatur, ac | |
| suos revocante, eruptione facta aversos et descendentis adorti sunt. | |
| DE CONSTANTIA OBSESSORUM | |
| Romani, assidente moenibus Hannibale, ostentandae fiduciae gratia | 18.1.1 |
| supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta | |
| miserunt. | |
| Idem agrum, in quo castra Hannibal habebat, defuncto forte domino | 2.1 |
| venalem ad id pretium licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum | |
| venierat. | |
| Idem, <cum> ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuam, | 3.1 |
| decreverunt, ne nisi capta ea revocaretur inde exercitus. |