| LIBER QUARTUS | |
| Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis, | 4.pr.1.1 |
| ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, hoc exhibebo ea, | |
| quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligata<e> subici videban- | |
| tur et erant exempla potius strategicon quam strategemata: quae idcirco | |
| separavi, quia quamvis clara diversae tamen erant substantiae, ne, si qui forte | 5 |
| in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur. | |
| et sane velut <res> residua expedienda fuit: in qua et ipsa ordinem per species | |
| servare conabor: | |
| I. De disciplina. | |
| II. De effectu disciplinae. | 10 |
| III. De continentia. | |
| IV. De iustitia. | |
| V. De constantia. | |
| VI. De affectu et moderatione. | |
| VII. De variis consiliis. | 15 |
| DE DISCIPLINA | |
| P. Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia | 1.1.1 |
| exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus | |
| cotidiana exercitatione militibus. quibus cum frequens iniungeret iter, | |
| portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, | |
| vada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde | 5 |
| imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum | |
| necessaria expeditioni vasa. quod maxime notabiliter accidit C. Memmio | |
| tribuno, cui dixisse traditur Scipio: "Mihi paulisper, tibi et rei publicae | |
| semper nequam eris." | |
| Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari | 2.1 |
| severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixave | |
| milites uti. | |
| Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes elige, ego, eos fortes | 3.1 |
| reddam." | |
| L. Paulo et C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti | 4.1 |
| sunt: antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum | |
| ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque | |
| ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis aut civis servandi | |
| causa. | 5 |
| Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset, | 5.1 |
| dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in | |
| gladio haberet. | |
| Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum | 6.1 |
| omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere | |
| permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent: in | |
| aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperavit. | |
| C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime | 7.1 |
| exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis | |
| imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde et prover- | |
| bium tractum est "muli Mariani". | |
| Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus | 8.1 |
| ordines respondit ibi se daturum. deinde clam equites praemisit eosque | |
| hostium specie impetum in suos retorquere iussit. quo facto cum <quos | |
| secum> habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit | |
| ita ordinari aciem, ut quo quis voluisset loco consisteret: cum inertissi- | 5 |
| mus quisque retro se dedisset, strenui autem in fronte<m> prosiluissent, | |
| ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit. | |
| Lysander Lacedaemonius egressum via quendam castigabat. cui dicenti | 9.1 |
| ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciem | |
| quidem rapturi praebeas volo." | |
| Antigonus, cum filium suum audisset devertisse in eius domum, cui | 10.1 |
| tres filiae insignes specie essent, "audio", inquit, "fili, anguste habitare te | |
| pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe"; iusso- | |
| que commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio | |
| matris familias uteretur. | 5 |
| Q. Metellus consul, quamvis nulla lege impediretur, quin filium contu- | 11.1 |
| bernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere. | |
| P. Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere | 12.1 |
| posset filium, in legione militem fecit. | |
| M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in | 13.1 |
| conspectum suum venire vetuit: adulescens verecundia ignominiae pressus | |
| mortem sibi conscivit. | |
| Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohor- | 14.1 |
| tium velut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset | |
| antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem | |
| vallo continere instituit. Romani deinde, victo eo in campis Arusinis circa | |
| urbem Malventum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc | 5 |
| usque metationem, quae nunc effecta est, pervenerunt. | |
| P. Nasica in hibernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne | 15.1 |
| tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam | |
| inferret, navis aedificare instituit. | |
| M. Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones | 16.1 |
| dextras esse praecisas aut, si lenius animadvertere voluissent, in principiis | |
| sanguinem missum. | |
| Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem | 17.1 |
| potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam | |
| mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium. | |
| Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum, | 18.1 |
| capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad levem | |
| armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium | |
| spolia singuli referrent. | |
| Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi | 19.1 |
| redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et | |
| adversus hostem audentiores fierent. | |
| P. Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum | 20.1 |
| deseruerant, damnati virgis caesi publice venierunt. | |
| Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad | 21.1 |
| castellum Initia hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec assiduo | |
| labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam. | |
| Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussis- | 22.1 |
| set accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores | |
| effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera | |
| procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt | |
| omniumque consensu stabilita disciplina est. | 5 |
| Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hosti- | 23.1 |
| bus cesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit, | |
| minatus non nisi post victoriam receptum iri. | |
| P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere | 24.1 |
| Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere. | |
| Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decrevit, ne auxilia eis | 24a.1 |
| summitterentur, nisi captis eius . . . | |
| Legionibus, quae Punico bello militiam detractaverant, in Siciliam | 25.1 |
| velut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est. | |
| L. Piso C. Titium praefectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat, | 26.1 |
| cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie | |
| stare, dum vigiles venirent, iussit, conviviis et balneo abstinere. | |
| Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat, | 27.1 |
| galeatos et discinctos perstare in principiis iussit. | |
| Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia | 28.1 |
| hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per | |
| lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec | |
| mitterentur, imperavit. | |
| Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exer- | 29.1 |
| citusque eius obviis hostibus aversus esset, opposita cohorte iussit fugien- | |
| tes pro desertoribus caedi. | |
| Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente | 30.1 |
| Valeria, virgis animadvertit. | |
| Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, | 31.1 |
| ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger | |
| incensus et capta castra essent, virgis caesum in numerum gregalium pedi- | |
| tum referri et muneribus fungi iussit. | |
| Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem suum, quia legionem, in qua | 32.1 |
| tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit. | |
| M. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato | 33.1 |
| profectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam a terra | |
| voce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus universa | |
| classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignomi- | |
| niam hostes fuerant, exemplo potius impendit. | 5 |
| Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem | 34.1 |
| sorte ductum fusti percussit. | |
| Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte | 35.1 |
| ductos in conspectu militum securi percussit. | |
| Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi | 36.1 |
| percussit. | |
| M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in | 37.1 |
| opere fuerant, duarum cohortium militem decimavit et in singulos ex his | |
| centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione | |
| hordeum dari iussit. | |
| In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis dir<ip>uerat, anim- | 38.1 |
| adversum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur: praeterea | |
| senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset. | |
| L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, | 39.1 |
| quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, <ad> virgas | |
| poposcit, caesum securi percussurus: nec contentioni aut precibus militum | |
| concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, | |
| ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius | 5 |
| cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent. | |
| Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra | 40.1 |
| edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu | |
| exercitus virgis caesum securi percussit. | |
| Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, | 41.1 |
| negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et | |
| obtinuit, ut ipsum puniri paterentur. | |
| Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit. | 42.1 |
| C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque | 43.1 |
| legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeri- | |
| tatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor | |
| legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie | |
| iussit. post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in | 5 |
| conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die simi- | |
| liter fossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari | |
| ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem | |
| in supplementum ceterarum legionum distribueret. | |
| Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in | 44.1 |
| Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proe- | |
| lium ducerentur. ille senatum consuluit: senatus negavit sibi placere com- | |
| mitti his rempublicam, qui eam deseruissent: Marcello tamen permisit | |
| facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur | 5 |
| neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea | |
| fuissent. | |
| M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non | 45.1 |
| aequaliter diviserat militibus. | |
| Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decre- | 46.1 |
| vit senatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens | |
| referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur. | |
| DE EFFECTU DISCIPLINAE | |
| Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum | 2.1.1 |
| una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo | |
| pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo | |
| ponte et in maturando transitu praecessisse: qui vigor disciplinae effecit, ne | |
| solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos. | 5 |
| C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui | 2.1 |
| sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum | |
| quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit. | |
| Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina | 3.1 |
| correcta Parthos sustinuit. | |
| Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre | 4.1 |
| disciplinae assuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium | |
| copias vicit. | |
| Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas | 5.1 |
| difficultates superavit. | |
| Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex qui- | 6.1 |
| bus CCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti | |
| quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit. | |
| A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis | 7.1 |
| Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata | |
| sunt. | |
| Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus, | 8.1 |
| reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per | |
| iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt. | |
| Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum | 9.1 |
| vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines | |
| haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos. | |
| DE CONTINENTIA | |
| M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur. | 3.1.1 |
| Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono | 2.1 |
| ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere. | |
| Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut | 3.1 |
| se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum: | |
| cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi | |
| necessariam esse praesentiam suam. | |
| Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate | 4.1 |
| decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, | |
| quas ob inopiam publice dotavit senatus. | |
| Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum | 5.1 |
| rerum administrationem in maxima paupertate defuncti. | |
| Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in sup- | 6.1 |
| pellectili eius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur. | |
| Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat: cre- | 7.1 |
| pusculo demum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis dis- | |
| cumbebatur apud eum. | |
| Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam | 8.1 |
| humum sagulo tectus somnos capiebat. | |
| Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem | 9.1 |
| accepto pane vesci solitum. | |
| Idem et de Alexandro Macedone dicitur. | 10.1 |
| Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante | 11.1 |
| tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus. | |
| M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur | 12.1 |
| ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione | |
| contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis. | |
| Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui | 13.1 |
| sub M. Scauro meruit. namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam | |
| arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die | |
| abeunte exercitu intactis fructibus relictam. | |
| Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, | 14.1 |
| quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, | |
| quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem | |
| timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, | |
| ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi. | 5 |
| L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam pro- | 15.1 |
| vincias tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum | |
| convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit. | |
| DE IUSTITIA | |
| Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam | 4.1.1 |
| ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus | |
| necessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevit per- | |
| fidiam, sed et restrictis post terga manibus magistrum virgis agendum ad | |
| parentes tradidit pueris, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non | 5 |
| concupierat: nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt. | |
| Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, | 2.1 |
| pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in | |
| qua operae pretium foret, constitueretur. quo facinore Fabricius egere | |
| victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut | |
| ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum. | 5 |
| DE CONSTANTIA | |
| Cn. Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in | 5.1.1 |
| triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne | |
| seditio fieret, affirmavit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam | |
| licentiae militum succumberet, castigatisque oratione gravi laureatos fasces | |
| obiecit, ut ab illorum inciperent direptione: eaque invidia redegit eos ad | 5 |
| modestiam. | |
| C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta, maxime animis | 2.1 |
| tumentibus, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi per- | |
| cussis: mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantis restituit | |
| et optimos milites habuit. | |
| Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militi- | 3.1 |
| bus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus | |
| invasit: quem secuti victoriam adepti sunt. | |
| Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, | 4.1 |
| circumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexit, deinde | |
| cum omnia esse infesta vidisset, precatus deos in medios hostis irrupit: | |
| quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidavit atque, | |
| ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima rettulit spolia. | 5 |
| L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equom Lentulo, quo | 5.1 |
| fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in | |
| eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus | |
| confoderetur. | |
| Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit | 6.1 |
| gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem | |
| publicam. non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse | |
| reliquo aetatis suae tempore approbavit: et barbam capillumque summisit | |
| et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei | 5 |
| deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei | |
| publicae opus esse. | |
| Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus | 7.1 |
| fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt | |
| commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent | |
| secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, | |
| affirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibus, L. peditibus, qui | 5 |
| comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt. | |
| C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum prae- | 8.1 |
| datum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos | |
| tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime | |
| exspectabatur, per stationes hostium erupit. | |
| P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis | 9.1 |
| locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in | |
| propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur | |
| obtulit: avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit | |
| obseditque. illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset | 5 |
| Decius, incolumis cum militibus consuli accessit. | |
| Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius varie traduntur nomina: alii | 10.1 |
| Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam | |
| vocitatum scripserunt. hic cum demissum in eam vallem videret exercitum, | |
| cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a | |
| consule trecentos milites, quos hortatus, ut virtute sua exercitum ser- | 5 |
| varent, in mediam vallem decucurrit: ad opprimendos eos undique descendit | |
| hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extra- | |
| hendum exercitum dedit. | |
| C. Caesar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis | 11.1 |
| suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis | |
| usurum: quo assecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis | |
| testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. | |
| Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohi- | 12.1 |
| biturum, nisi civitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos | |
| prohibebit?" | |
| Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine | 13.1 |
| nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus." | |
| C. Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset | 14.1 |
| et haruspices respondissent dimissa ave hostium victoriam fore, necata | |
| populum Romanum superiorem, at C. Aelium cum familia periturum, non | |
| dubitavit necare picum: atque nostro exercitu vincente ipse cum quattuor- | |
| decim Aeliis ex eadem familia in proelio est occisus. [hunc quidam non | 5 |
| C. Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.] | |
| P. Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica | 15.1 |
| devoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriae contule- | |
| runt. | |
| P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter | 16.1 |
| Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abduceretur, | |
| exsecratus in consule Romano captivitatem virga, qua ad equum erat usus, | |
| oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato | |
| transverberatus dedecus servitutis, ut voluerat, effugit. | 5 |
| M. Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recolle- | 17.1 |
| gisset animadvertissetque gladium excidisse vaginae, veritus ignominiam | |
| redit in hostem exceptisque aliquot vulneribus, reciperato demum gladio, | |
| reversus est ad suos. | |
| Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, | 18.1 |
| ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere | |
| animalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt. | |
| Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hir- | 19.1 |
| tuleio tradiderunt. | |
| Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC | 20.1 |
| denariis murem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame | |
| perisse, emptorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis perseverave- | |
| runt. | |
| Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos eius urbis produxit | 21.1 |
| ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret | |
| ad deditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem | |
| captivos servare Romanis fidem perseveraverunt. | |
| Segovienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeop- | 22.1 |
| taverunt spectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere. | |
| Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum | 23.1 |
| suarum maluerunt. | |
| DE AFFECTU ET MODERATIONE | |
| Q. Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet, | 6.1.1 |
| "visne", inquit, "tu ex illis paucis esse?" | |
| Xenophon, cum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare | 2.1 |
| iussisset, unum ex eis obmurmurantem <audiens> [quod diceret] facile tam | |
| laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu | |
| ipse ad destinatum iugum contendens. cuius facti ruborem cum perpeti | |
| miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendit: Xeno- | 5 |
| phontem vix universi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum | |
| in necessaria duci munera reservaret. | |
| Alexander, cum hieme duceret exercitum, residens ad ignem recog- | 3.1 |
| noscere praetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendam prope | |
| exanimatum frigore, considere loco suo iussit dixitque ei: "Si in Persis natus | |
| esses, in regia sella resedisse tibi capital foret, in Macedonia nato conceditur." | |
| Divus Augustus Vespasianus, cum quendam adulescentem honeste | 4.1 |
| natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad | |
| longiorem ordinem rescisset, censu constituto honesta missione exauc- | |
| toravit. | |
| DE VARIIS CONSILIIS | |
| C. Caesar dicebat idem sibi esse consilium adversus hostem, quod | 7.1.1 |
| plerisque medicis contra vitia corporum, fame potius quam ferro superandi. | |
| Domitius Corbulo dolabra [id est operibus] hostem vincendum esse | 2.1 |
| dicebat. | |
| L. Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere, significans | 3.1 |
| moderatiora sequenda consilia. | |
| Scipio Africanus fertur dixisse, cum eum parum quidam pugnacem | 4.1 |
| dicerent: "imperatorem me mater, non bellatorem peperit." | |
| C. Marius Teutono provocanti eum et postulanti, ut prodiret, respondit, | 5.1 |
| si cupidus mortis esset, laqueo posse eum vitam finire: cum deinde instaret, | |
| gladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatis obiecit ei dixitque, | |
| si eum superasset, cum victore congressurum. | |
| Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Roma- | 6.1 |
| norum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentis doce- | |
| ret, adductis in conspectum duobus equis, eorum praevalido alteri, alteri | |
| admodum exili duos admovit iuvenes similiter electos, robustum et gra- | |
| cilem. ac robustiori imperavit equi exilis universam caudam abrumpere, | 5 |
| gracili autem valentioris per singulos pilos vellere; cumque gracili succes- | |
| sisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine | |
| effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum virium per | |
| hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggre- | |
| dienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit." | 10 |
| Valerius Laevinus consul, cum intra castra sua exploratorem hostium | 7.1 |
| deprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci | |
| eum iussit terrendique hostis causa exercitus suos visendos speculatoribus | |
| eorum, quotiens voluissent, patere. | |
| Caedi<ci>us primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem ob- | 8.1 |
| sessis nostris pro duce fuit, veritus, ne barbari ligna, quae congesta erant, | |
| vallo admoverent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia, | |
| missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos | |
| amolirentur. | 5 |
| Cn. Scipio bello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem | 9.1 |
| iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae | |
| continuerant, alimentum praestaret incendio. | |
| Hannibal regi Antiocho monstravit, ut in hostium classem vascula | 10.1 |
| iacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et | |
| nauticis ministeriis impedirentur. | |
| Idem fecit iam cedente classe sua Prusias. | 11.1 |
| M. Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex | 12.1 |
| ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naves | |
| hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit. | |
| Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis, | 13.1 |
| quos sacros Minervae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium | |
| imitationem expresserunt, armis tamen [et] veste celatis: peracto ritu suo | |
| non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem | |
| versus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus | 5 |
| subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt. | |
| Cassius onerarias naves, non magni ad alia usus, accensas opportuno | 14.1 |
| vento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit. | |
| M. Livius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad | 15.1 |
| internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de victoria | |
| nostra hostibus nuntient." | |
| Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam | 16.1 |
| ad fugiendum, sed etiam muniendam. | |
| Paches Atheniensis affirmavit incolumes futuros hostes, si deponerent | 17.1 |
| ferrum: eisque obsecutis condicionibus universos, qui in sagulis ferreas | |
| fibulas habuissent, interfici iussit. | |
| Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum | 18.1 |
| resistere parantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantos, quibus | |
| ferax est Numidia: ut hoc permitterent, poscentibus <pretium cum> pro- | |
| misisset, ea persuasione avocatos adortus sub leges redegit. | |
| Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopi- | 19.1 |
| nato aggrederetur, in occulto paratis navibus, tamquam unam omnino | |
| haberet triremem, vicibus in ea remigem exercebat: quodam deinde tempore | |
| omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit et commeatibus eorum | |
| potitus est. | 5 |
| Ptolomaeus adversus Perdiccam exercitu praevalentem, ipse invalidus, | 20.1 |
| omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis, | |
| agendum per paucos curavit equites: ipse praegressus cum copiis, quas | |
| habebat, effecit, ut pulvis, quem pecora excitaverant, speciem magni se- | |
| quentis exercitus moveret, cuius exspectatione territum vicit hostem. | 5 |
| Myronides Atheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugna- | 21.1 |
| turus in campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedenti- | |
| bus autem perniciem certissimam: qua ratione confirmatis militibus victo- | |
| riam consecutus est. | |
| C. Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claves portarum, | 22.1 |
| quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod | |
| suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit | |
| unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Grae- | |
| corum, cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima | 5 |
| luce assistentibus militibus redditurum se claves dixit, si idem omnes | |
| Hennenses censuissent: ob eam causam universa multitudine convocata in | |
| theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus | |
| dato universos Hennenses cecidit. | |
| Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et | 23.1 |
| ad eos quos suspectos habebat invectus, cum effuso studio exciperetur, | |
| deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit. | |
| Ti. Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus | 24.1 |
| libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia | |
| segnius pugnaverant, metu poenae in quendam munitum collem coissent, | |
| misit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quod | |
| hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit. | 5 |
| Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum | 25.1 |
| Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potesta- | |
| tem suam redegisset, socios Latini nominis benigne in civitates suas dimisit, | |
| dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque opera aliquot | |
| populos in deditionem accepit. | 5 |
| Mago, cum Locri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefecto, | 26.1 |
| diffudit ad Romana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello ad liberan- | |
| dos obsidione Locros venire; clam deinde equites emissos iussit a montibus, | |
| qui in conspectu erant, se ostendere: quo facto effecit, ut Crispinus Hanni- | |
| balem adesse ratus conscenderet naves ac fugeret. | 5 |
| Scipio Aemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantum, | 27.1 |
| sed centuriis sagittarios et funditores interposuit. | |
| Pelopidas Thebanus, cum a Thessalis in fugam versus flumen, in quo | 28.1 |
| tumultuarium fecerat pontem, liberasset, ne sequentibus hostibus idem | |
| transitus maneret, novissimo agmini praecepit, incenderent pontem. | |
| Romani, cum Campanis equitibus nullo modo pares essent, Q. Naevius | 29.1 |
| centurio in exercitu Fulvi Flacci proconsulis excogitavit, ut delectos ex toto | |
| exercitu, qui velocissimi videbantur et mediocris erant staturae, parmulis | |
| non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternorum | |
| circiter pedum armare<t> eosque adiunctos equitibus iuberet usque ad | 5 |
| moenia provehi, deinde ibi positos, nostris equitibus recipientibus, inter | |
| hostium equitatum proeliari: quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti | |
| sunt et maxime equi eorum, quibus turbatis prona nostris victoria fuit. | |
| P. Scipio in Lydia, cum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum | 30.1 |
| Antiochi videret nec homines tantum aut equos deficere, verum arcus | |
| quoque madentibus nervis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero | |
| quamvis religioso die committeret proelium: quam sententiam secuta vic- | |
| toria est. | 5 |
| Catonem vastantem Hispaniam legati Ilergetum, qui sociorum populus | 31.1 |
| erat, adierunt oraveruntque auxilia. ille, ne aut negato adiutorio socios | |
| alienaret aut diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria | |
| parare et naves ascendere iussit, dato praecepto, ut cau<sa>ti ventos retro | |
| redirent: praecedens interim adventantis auxilii rumor ut Ilergetum excitavit | 5 |
| animos, ita hostium consilia discussit. | |
| C. Caesar, cum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum | 32.1 |
| esset manus eaque armorum scientia milites conficeret, ora oculosque eorum | |
| gladiis peti iussit et sic aversa[m] facie[m] cedere coegit. | |
| Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, uni- | 33.1 |
| versas copias cinxere plaustris, quae impleverant fortissimis viris muliebri | |
| veste tectis: Sempronium, tamquam adversus feminas audentius ad obsiden- | |
| dos hostis consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugaverunt. | |
| Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam | 34.1 |
| clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita sus- | |
| pendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus allevatis, dum natu- | |
| ralem assistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent. | |
| M. Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si | 35.1 |
| magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri, quia aut victoribus | |
| ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebatur promisso. | |
| Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem clarae | 36.1 |
| operae equitem, vocari ad se iussit eique excusavit, quod invidia commili- | |
| tonum virtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo pecuniam | |
| insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, | |
| laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem | 5 |
| haberet equitem. | |
| Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alie- | 37.1 |
| natum sibi, quod tres filias inops vix aleret nec a rege adiuvaretur, monentibus | |
| quibusdam, uti eum caveret, "quid? si", inquit, "partem aegram corporis | |
| haberem, absciderem potius quam curarem?" deinde familiariter secreto | |
| elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia | 5 |
| instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam | |
| offenderet. | |
| T. Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationem, | 38.1 |
| qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo inter- | |
| fecti Hannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent | |
| epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur: <ea> monitione conse- | |
| cutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur. | 5 |
| Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna | 39.1 |
| reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium, | |
| P. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia | |
| agitabantur, coetu pronuntiavit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset | |
| non esse sibi mentem destituendae rei publicae: cumque ipse se primus | 5 |
| religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi | |
| acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad | |
| iurandum. | |
| Volscorum castra cum prope a virgultis silvaque posita essent, Camillus | 40.1 |
| ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incen- | |
| dit et sic adversarios exuit castris. | |
| P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus inter- | 41.1 |
| ceptus est. | |
| Q. Metellus in Hispania castra moturus, cum in agmine milites con<ti>- | 42.1 |
| nere velle[n]t, pronuntiavit comperisse se insidias ab hostibus dispositas; | |
| idcirco ne discederent a signis neve agmen laxarent: quod cum [solveret] | |
| ex disciplina fecisset, exceptus forte veris insidiis, quia praedixerat, interritos | |
| milites habuit. | 5 |