| R(escriptum) | |
| Reversus a convivio patris libellum tuum accepi, dimisso iam, | 5.54.1.1 |
| ut cognosco, eo per quem fuerat allatus. Rescribo igitur vespera | |
| multa quod tu legas die crastino. Orationem patris mei parem mate- | |
| riae suae visam tibi nihil mirum est, mi magister. Fratris autem | |
| mihi gratiarum actio eo laudabilior est, quo minus ad meditandum, | 5 |
| ut coniectas, habuit spatii. | |
| Vale iucundissime mihi magister. Mater mea te salutat. |