| <M. Aurelius Caesar consuli suo et magistro salutem> | |
| * * * deatur. Polemona ante hoc triduum declamantem | 2.7.1.1 |
| audivimus, ἵνα τι καὶ περὶ ἀνθρώπων λαλήσωμεν. Si quaeris quid visus | |
| sit mihi, accipe. Videtur mihi agricola strenuus, summa sollertia | |
| praeditus, latum fundum in sola segete frumenti et vitibus occupasse, | |
| ubi sane et fructus pulcherrimus et reditus uberrimus. Sed enim | 5 |
| nusquam in eo rure ficus Pompeiana vel holus Aricinum vel rosa | |
| Tarentina vel nemus amoenum vel densus lucus vel platanus um- | |
| brosa: omnia ad usum magis quam ad voluptatem, quaeque | |
| magis laudare oporteat, amare non libeat. Satisne ego audaci | |
| consilio et iudicio temerario videar, cum de tantae gloriae viro | 10 |
| existimo? Sed quom me recordor tibi scribere, minus me audere | |
| quam tu velis arbitror. | |
| Nos istic vehementer aestuamus. Habes et hendecasyllabum | 2.1 |
| ingenuum. Igitur prius quam poetare<i> incipio, pausan tecum | |
| facio. | |
| Desiderantissime homo et tuo Vero carissime, consul amplis- | 3.1 |
| sime, magister dulcissime, vale mi semper anima dulcissima. |