| M. Aurelius Caesar consuli suo et magistro salutem | |
| Postquam ad te proxime scripsi, postea nihil operae pretium | 2.8.1.1 |
| quod ad te scriberetur aut quod cognitum ad aliquem modum iu- | |
| varet. Nam διὰ τῶν αὐτῶν fere dies tramisimus: idem theatrum, | |
| idem odeum, idem desiderium tuum. Quid dico 'idem'? Immo | |
| id cottidie novatur et gliscit; et quod ait Laberius de amore, suo | 5 |
| modo καὶ ἐπὶ ἰδίᾳ μούσῃ, "amor tuus tam cito crescit quam porrus, | |
| tam firme quam palma". Hoc igitur ego ad desiderium verto, | |
| quod ille de amore ait. | |
| Volo ad te plura scribere, sed nihil suppetit. Ecce quod in | 2.1 |
| animum venit. Encomiographos istic audimus, Graecos scilicet, | |
| sed miros mortales, ut ego, qui a Graeca litteratura tantum ab- | |
| sum quantum a terra Graecia mons Caelius meus abest, tamen me | |
| sperem illis conparatum etiam Theopompum aequiperare posse; | 5 |
| nam hunc audio apud Graecos disertissimum natum esse. Igitur | |
| paene me Opicum animantem ad Graecam scripturam per- | |
| pulerunt "homines", ut Caecilius ait, "incolumi scientia". | |
| Caelum Neapolitanum plane commodum, sed vehementer | 3.1 |
| varium. In singulis scripulis horarum frigidius aut tepidius aut | |
| horridius fit. Iam primum media nox tepida, Laurentina; tum autem | |
| gallicinium frigidulum, Lanu<v>inum; iam conticinnum atque | |
| matutinum atque diluculum usque ad solis ortum, gelidum, ad | 5 |
| Algidum maxime; exim antemeridie apricum, Tusculanum; tum | |
| meridies fervida, Puteolana; at enim ubi sol latum ad Oceanum | |
| profectus, fit demum caelum modestius, quod genus Tiburtinum. | |
| Id vespera et concubia nocte, "dum se intempesta nox", ut ait | |
| M. Porcius, "praecipitat", eodem modo perseverat. | 10 |
| Sed quid ego, me qui paucula scripturum promisi, deliramenta | 4.1 |
| Masuriana congero? Igitur vale, magister benignissime, consul | |
| amplissime, et me quantum amas tantum desidera. |