| Caesari suo Fronto | |
| Tu, Caesar, Frontonem istum tuum sine fine amas, vix ut | 1.3.1.1 |
| tibi homini facundissimo verba sufficiant ad expromendum amorem | |
| tuum et benivolentiam declarandam. Quid, oro te, fortunatius, | |
| quid me uno beatius esse potest, ad quem tu tam fraglantes litteras | |
| mittis? Quin etiam, quod est amatorum proprium, currere ad me | 5 |
| vis et volare. | |
| Solet mea domina parens tua interdum loci dicere se mihi, | 2.1 |
| quod a te tanto opere diligar, invidere. Quid, si istas litteras tuas | |
| legerit, quibus tu deos etiam pro salute mea votis advocas et | |
| precaris? O me beatum, ore tuo me diis commendatum! Putesne | |
| ullus dolor penetrare sciat corpus aut animum meum prae tanto | 5 |
| gaudio? Procedo <iam>! | |
| Babae, neque doleo iam quicquam neque aegre fero: vigeo | 3.1 |
| valeo exulto; quo vis veniam, quo vis curram. Crede istud mihi, | |
| tanta me laetitia perfusum, ut rescribere tibi ilico non potuerim; | |
| sed eas quidem litteras, quas ad priorem epistulam tuam iam | |
| rescripseram, dimisi ad te; sequentem autem tabellarium retinui, | 5 |
| quo ex gaudio resipiscerem. Ecce nox praeteriit, dies hic est alter | |
| qui iam prope exactus est, necdum quid aut quem ad modum res- | |
| cribam tibi reperio. Quid enim ego possim iucundius, quid blandius, | |
| quid amantius quam tu scripsisti mihi proponere? Unde gaudeam | |
| quod ingratum me et referundae gratiae imparem facias; quoniam, | 10 |
| ut res est, ita me diligis, ut ego te magis amare vix possim. | |
| Igitur ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam, | 4.1 |
| quod, oro te, ob meritum sic me amas? Quid iste Fronto tantum | |
| boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas? Caput suum pro te aut | |
| parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis | |
| subdidit? Provinciam aliquam fideliter administravit? Exercitum | 5 |
| duxit? Nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis officiis circa te | |
| praeter ceteros fungitur, immo sectator vel is satis infrequens. | |
| Nam neque domum vestram diluculo ventitat neque cotidie salutat | |
| neque ubique comitatur nec semper spectat. Vide igitur ut, si | |
| quis interroget cur Frontonem ames, habeas in promptu quod | 10 |
| facile respondeas. | |
| At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam | 5.1 |
| extare rationem. Nec omnino mihi amor videtur qui ratione oritur | |
| et iustis certisque de causis copulatur. Amorem ego illum intel- | |
| lego fortuitum et liberum et nullis causis servientem, inpetu potius | |
| quam ratione conceptum, qui non officiis ut lignis, sed sponte | 5 |
| ortis vaporibus caleat. Baiarum ego calidos specus malo quam | |
| istas fornaculas balnearum, in quibus ignis cum sumptu atque | |
| fumo accenditur brevique restingitur. At illi ingenui vapores | |
| puri perpetuique sunt, grati pariter et gratuiti. | |
| Ad eundem prorsus modum amicitiae istae officiis calentes | 6.1 |
| fumum interdum et lacrimas habent et, ubi primum cessaveris, | |
| extinguntur; amor autem fortuitus et iugis est et iucundus. | |
| Quid, quod neque adolescit proinde neque conroboratur ami- | 7.1 |
| citia meritis parta ut ille amor subitus ac repentinus? Ut non | |
| aeque adolescunt in pomariis hortulisque arbusculae manu cul- | |
| tae rigataeque ut illa in montibus aesculus et abies et alnus et | |
| cedrus et piceae, quae sponte natae, sine ratione ac sine ordine | 5 |
| sitae nullis cultorum laboribus neque officiis sed ventis atque im- | |
| bribus educantur. | |
| Tuus igitur iste amor incultus et sine ratione exortus, spero, | 8.1 |
| cum cedris porro adolescit et aesculis; qui si officiorum ratione | |
| coleretur, non ultra myrtos laurusque procresceret, quibus satis | |
| odoris, parum roboris. Et omnino quantum fortuna rationi, | |
| tantum amor fortuitus officioso amori antistat. | 5 |
| Quis autem ignorat rationem humani consilii vocabulum | 9.1 |
| esse, Fortunam autem deam dearumque praecipuam? Templa | |
| fana delubra passim Fortunae dicata, <a>t rationi nec simulacrum | |
| nec aram usquam consecratam? Non fallor igitur quin malim | |
| amorem erga me tuum fortuna potius quam ratione genitum. | 5 |
| Neque vero umquam ratio fortunam aequiperat neque maie- | 10.1 |
| state neque usu neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac | |
| ratione constructos montibus conparabis neque aquae ductuus am- | |
| nibus neque receptacula fontibus. Tum ratio consiliorum prudentia | |
| appellatur, vatum impetus divinatio nuncupatur. Nec quisquam | 5 |
| prudentissimae feminae consiliis potius accederet quam vatici- | |
| nationibus Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt? Ut ego recte | |
| malim impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi. | |
| Quam ob rem etiam si qua iusta ratio est amoris erga me | 11.1 |
| tui, quaeso, Caesar, sedulo demus operam ut ignoretur et lateat. | |
| Sine homines ambigant disserant disputent coniectent requirant, | |
| ut Nili caput, ita nostri amoris originem. | |
| Sed iam hora decimam tangit et tabellarius tuus mussat. | 12.1 |
| Finis igitur sit epistulae. Valeo re vera multo quam opinabar | |
| commodius. De aquis nihildum cogito. Te, dominum meum, decus | |
| morum, solacium m<al>i, quam multum amo! Dices: num am- | |
| plius quam ego te? Non sum tam ingratus ut hoc aud<eam> | 5 |
| dicere. | |
| Vale, Caesar, cum tuis parentibus et ingenium tuu<m> | 13.1 |
| excole. |