| M. Caesar Frontoni magistro suo sal. | |
| Accipe nunc perpaucula contra somnum pro insomnia. Quam- | 1.4.1.1 |
| quam, puto, praevaricor, qui adsiduo dies ac noctes somno adsum | |
| neque eum desero neque <sino> deserat, adeo sumus familiares. | |
| Sed cupio hac sua accusatione offensus paulisper a me abscedat | |
| et lucubratiunculae aliquam tandem facultatem tribuat. Igitur | 5 |
| ἐπιχειρήματα σκῦλα: eiusdem illo primo utar epichiremate; quodsi | |
| tu dices faciliorem me materiam mihi adsumpsisse accusandi somni | |
| quam te qui laudaveris somnum, ('quis enim', inquis, 'non facile | |
| somnum accusaverit?'): igit<ur cui>us facilis accusatio, <eius>- | |
| de<m> difficilis laudatio; cuius difficilis <lau>datio, eius non | 10 |
| utilis usurpatio. | |
| Sed hoc transeo. Nunc quando apud Baias agimus in h<oc> | 2.1 |
| d<iut>urno Ulixi laby<ri>ntho, ab Ulixe mihi paucula quae | |
| ad hanc rem attinent, sumam. Non enim ille profecto εἰκοστῷ | |
| demum ἔτει venisset εἰς πατρίδα γαῖαν, neque in isto lacu tam diu | |
| oberrasset, ne<c> quae alia omnia Ὀδυσσείαν faciunt perpessus | 5 |
| esset, nisi tum γλυκὺς ὕπνος ἐπήλυθε κεκμηῶτα. Quamquam τῇ δεκάτῃ | |
| δ’ ἤδη ἀνεφαίνετο πάτρις ἄρουρα. Se<d> quid somnus fecit? | |
| βουλὴ δὲ κακὴ νίκησεν ἑταίρων· | |
| ἀσκὸν μὲν λῦσαν, ἄνεμοι δ’ ἐκ ἅπαντες ὄρουσαν, | |
| τοὺς δ’ αἶψ’ ἁρπάξασα φέρεν πόντονδε θύελλα | 10 |
| κλαίοντας γαίης ἄπο πατ<ρ>ίδος. | |
| Quid rursum apud insulam Trinacriam? | |
| οὐδ’ ἂν ἐμοὶ γλυκὺν ὕπνον ἐπὶ βλεφάροισιν ἔχευαν, | |
| Εὐρύλοχος δ’ ἑτάροισι κακῆς ἐξήρχετο βουλῆς. | |
| Postea, ubi Ἠ<ε>λίοιο βόας καὶ ἴφια μῆλα ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν καὶ | 15 |
| μῆρ’ ἐκάη καὶ σπλαγχν’ ἐπάσαντο, quid tum expergitus Ulixes? | |
| οἰμώξας δὲ θεοῖσι μετ’ ἀθανάτοισι γεγώνουν· | |
| ἦ με μαλ’ εἰς ἄτην κοιμήσατε <ν>ηλέι ὕπνῳ. | |
| Som<n>us autem Ulixen ne patriam quidem suam diu agnos- | |
| ceret sivit, cuius καὶ καπνὸν ἀποθρώσκοντα νοῆσαι ἱμείρετο. | 20 |
| Nunc a Laertio ad Atridam transeo. Nam illud πασσυδίῃ, quod | 3.1 |
| eum decepit, cuius causa tot legiones funduntur fugantur, ex somno | |
| et ex somnio profecto oritur. | |
| Quid, quom ὁ ποιητής Agamemnonem laudat, quid ait? | 4.1 |
| ἔνθ’ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον· | |
| quid, quom reprehendit? | |
| οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βο<υ>ληφόρον ἄνδρα, | |
| quos quidem versus orator egregius mire quondam evertit. | 5 |
| Transeo nunc ad Q. Ennium nostrum, quem tu ais ex somno | 5.1 |
| et somnio initium sibi fecisse. Sed profecto nisi ex somno suscitatus | |
| esset, numquam somnium suum narrasset. | |
| Hinc ad Hesiodum pastorem, quem dormientem poetam ais | 6.1 |
| factum. At enim ego memini olim apud magistrum me legere: | |
| ποιμένι μῆλα νέμοντι παρ’ ἴχνιον ὀξέος ἵππου | |
| Ἡσιόδῳ Μουσέων ἑσμὸς ὅτ’ ἠντίασεν· | |
| τὸ "ὅτ’ ἠντίασεν" vides quale sit, scilicet ambulanti obviam venisse | 5 |
| Musas. Quid autem tu de eo existimas, quem qui pulcherrime lau- | |
| dat, quid ait? | |
| νήδυμος ἥδιστος θανάτῳ ἄγχιστα ἐοικώς. | |
| Haec satis tui amore quam meae fiduciae luserim. Nunc | 7.1 |
| bene accusato somno dormitum eo, nam vespera haec ad te detexui. | |
| Opto ne mihi somnus gratiam referat! |