| M. Caesari domino suo Fronto | |
| Domum reverso mihi epistula reddita est, quam tu videlicet | 1.5.1.1 |
| Romam mihi scripseras, et erat lata Romam; deinde hodie relata | |
| et paulo ante mihi est reddita; in qua pauca quae ego pro somno | |
| dixeram, tu multis et elegantibus argumentis refutasti ita scite, | |
| ita subtiliter et apte, ut si vigilia tibi hoc acuminis et leporis adfert, | 5 |
| ego prosus vigilare te mallem. | |
| Sed enim vespera scripsisse te ais, cum paulo post dormiturus | 2.1 |
| esses. Igitur adpropinquans et imminens tibi somnus tam elegantem | |
| hanc epistulam fecit. Namque ut crocus ita somnus, priusquam | |
| prope adsit, longe praeolet longeque delectat. | |
| Ut a principio igitur epistulae tuae incipiam, elegantissime | 3.1 |
| "praevaricari" te ais, quod * * * | |
| * * * est, ut eo sublato aliud | |
| subdi eiusdem usus et ponderis non possit. Illud vero dictum ele- | |
| gans atque a via s<i>tum, qu<o> ais "neque alia omnia quae | 5 |
| Ὀδυσσείαν faciunt". | |
| Enim vero omnia istaec inter Graecos versus Latina ita scite | 4.1 |
| alternata sunt a te et interposita ut est ille in pyrrhicha versico- | |
| lorum discursus, quom amicti cocco alii, alii luteo, et ostro et | |
| purpura alii aliique cohaerentes concursant. | |
| Iam a Laertio ad Atridam eleganter transisti. Ecce autem | 5.1 |
| circa Q. Ennium aliam malitiosam plagam dedisti, cum ais "nisi | |
| ex somno exsuscitatus esset, numquam somnium suum narrasset". | |
| At od<e>rit m<e> Marcus meus Caesar, si pote, argutius! | |
| Praestrigiae nullae tam versutae, "nulla", ut ait Laevius, "decipula | 5 |
| tam insidiosa". Qui<d> si ego id postulo, ne expergiscare? Quin | |
| postulo ut dormias. Aliud scurrarum proverbium: 'en cum quo | |
| in tenebris mices'. Sed sumne ego beatus, qui haec intellego et | |
| perspicio et insuper ab dom. meo Caesare magister appellor? Quo | |
| pacto ego magister, qui unum hoc quod te docere cupio, ut dormias, | 10 |
| non inpetro? | |
| Perge uti libet, dum modo dii te mihi, sive prodormias sive | 6.1 |
| pervigiles, facundatum eloque<n>tia etiam eleganti prospe- | |
| rent. | |
| Vale, <m>eum gaudiu<m> et cura mea seria. | 7.1 |