| M. Aurelius Caesar sal. d. Frontoni mag. suo | |
| Ne ego inpudens, qui umquam quicquam meorum scriptorum | 1.6.1.1 |
| tanto ingenio, tanto iudicio legendum committo. Patri, domino | |
| meo, locum ex oratione tua, quem me eligere voluit, καὶ ὑπεκρι- | |
| νάμην commode. Plane illa suum auctorem sibi dari flagitabant, | |
| denique mihi vix succlamatum est: Ἀξίως τοῦ ποιητοῦ. Sed quod tu | 5 |
| merito omnibus praeoptas, non diu differam. Ita adfectus est audi- | |
| tione eorum dominus meus, ut paene moleste ferret, quod alio | |
| modo ad negotium opus sibi esset quam eo quo tu orationem | |
| habiturus intraveras. Sensuum facultatem, elocutionis variam vir- | |
| tutem, inventionis argutam novitatem, orationis doctam dispo- | 10 |
| sitionem vehementer miratus est. Nunc, credo, post hoc quaeris | |
| quid me maxime iuverit. Accipe, hinc coepi: | |
| "In iis rebus et causis quae a privatis iudicibus iudicantur, | 2.1 |
| nullum inest periculum, quia sententiae eorum intra causarum | |
| demum terminos valent; tuis autem decreti<s, im>p., exem- | |
| pla publice valitura in perpetuum sanciuntur. Tanto maior tibi | |
| vis et potestas quam fatis adtributa est: fata quid singulis nostrum | 5 |
| eveniat statuunt; tu, ubi quid in singulos decernis, ibi universos | |
| exemplo adstringis. | |
| Quare si hoc decretum tibi procos. placuerit, formam de- | 3.1 |
| deris omnibus omnium provinciarum magistratibus, quid in | |
| eius modi causis decernant. Quid igitur eveniet? Illud scilicet, | |
| ut testamenta omnia ex longinquis transmarinisque provinciis | |
| Romam ad cognitionem tuam deferantur. Filius exheredatum se | 5 |
| suspicabitur: postulabit ne patris tabulae aperiantur. Idem filia | |
| postulabit, nepos abnepos frater consobrinus patruus avonculus | |
| amita matertera; omnia necessitudinum nomina hoc privilegium | |
| invadent, ut tabulas aperiri vetent, ipsi possessione iure san- | |
| guinis fruantur. Causa denique Romam remissa quid eveniet? | 10 |
| Heredes scripti navigabunt, exheredati autem in possessione | |
| remanebunt, diem de die ducent, dilationem petent, tempora | |
| variis excusationibus trahent: 'Hiemps est et crudum mare | |
| hibernum est; adesse non potuit'. Ubi hiemps praeterierit: | |
| 'vernae tempestates incertae et dubiae moratae sunt'. Ver ex- | 15 |
| actum est: 'aestas est calida et sol navigantis urit et homo nau- | |
| seat'. Autumnus sequitur: poma culpabuntur et languor excu- | |
| sabitur. | |
| Fingo haec et comminiscor? Quid, in hac causa non hoc | 4.1 |
| ipsum evenit? Ubi est adversarius qui iam pridem ad agendam | |
| causam adesse debuerat? 'In itinere est'. Quo tandem in itinere? | |
| 'Ex Asia venit'. Et est adhuc in Asia! 'Magnum iter, et festinatum'. | |
| Navibusne an equis <an> diplomatibus facit haec tam velocia | 5 |
| stativa? Cum interim cognitione proposita semel a te, Caesar, | |
| petita dilatio et impetrata; proposita cognitione rursum a te duum | |
| mensum petita dilatio. Duo menses exacti sunt idibus proximis | |
| et dies medii isti aliquot. Venit tandem? Si nondum venit, at | |
| saltem adpropinquat? Si nondum adpropinquat, <at> saltem | 10 |
| profectus ex Asia est? Sei nondum profectus est, at saltem cogitat? | |
| Quid ille cogitat aliud quam bonis alienis incubare, fructus diri- | |
| pere, agros vastare, rem omnem dilapidare? Non ille ita stultus | |
| est ut malit venire ad Caesarem et vinci quam remanere in Asia | |
| et possidere. | 15 |
| Qui mos si fuerit inductus, ut defunctorum testamenta ex | 5.1 |
| provinciis transmarinis Romam mittantur, indignius et acerbius | |
| testamentorum periculum erit * * * si corpora * * * torum * * * | |
| trans maria testantur. Nam * * * null * * * culum super * * * | |
| tur * * * cadaveribus in ipsis iniuriis praesto est. Sive maria naufragos | 5 |
| devorent sive flumina praecipites trahant sive harenae obruant | |
| sive ferae lacerent sive volucres discerpant, corpus humanum satis | |
| sepelitur, ubicumque consumitur. At ubi testamentum naufragio | |
| submersum est, illa demum et res et domus et familia naufraga | |
| atque insepulta est. Olim testamenta ex deorum munitissimis | 10 |
| aedibus proferebantur aut tabulariis aut <th>ecis aut archieis | |
| aut opisthodomis; at iam testamenta pro..ru........ navigarint | |
| inter onera mercium et sarcinas remigum. Id etiam superest, | |
| si quando iactu opus est, ut testamenta cum leguminibus iacten- | |
| tur; quin eva..... constituendum .... pro testamentis exigatur. | 15 |
| Ante hac * * * quae * * * tenendum nam * * * exe * * * cum | |
| * * * etiam * * * roge * * * doleas * * * ent * * * item | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 20 |
| * * * de funere aliquid dicamus. | |
| Sciat familia quem ad modum lugeat. Aliter plangit servus | 6.1 |
| manu missus, aliter cliens †laudat vocatus†, aliter amicus le- | |
| gat<o> honoratus. Quid incertas et suspensas exequias facis? | |
| Omnium animalium statim post mortem hereditas cernitur: ovi | |
| lana statim detrahitur, ut elephanto ebur, ungues leonibus, | 5 |
| avibus pinnae plumaeque: hominum hereditas post mortem iacet, | |
| differtur, praedonibus exposta diripitur?" | |
| Puto totum descripsi. Quid ergo facerem, quod totum | 7.1 |
| admir<ar>er, quom totum amarem <te> hominem beatum? | |
| Vale, disertissime, doctissime, mihi carissime, dulcissime, magister | |
| optatissime, amice desiderantissime. | |
| Herodi filius natus <hodi>e mortuus est; id Herodes non | 8.1 |
| aequo fert animo. Volo ut illi aliquid quod ad hanc rem adtineat | |
| pauculorum verborum scribas. Semper vale. |